Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT I DE EPISCOPIS
      • Art. I DE ELECTIONE EPISCOPORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. I DE ELECTIONE EPISCOPORUM

Can. 180 - Ut quis idoneus ad episcopatum habeatur, requiritur, ut sit: firma fide, bonis moribus, pietate, animarum zelo et prudentia praestans; bona existimatione gaudens; vinculo matrimonii non ligatus; annos natus saltem triginta quinque; a quinquennio saltem in ordine presbyteratus constitutus; in aliqua scientia sacra doctor vel licentiatus vel saltem peritus.
 
Can. 181 - § 1. Episcopi intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad sedem eparchialem vacantem vel aliud munus implendum designantur electione canonica ad normam cann. 947 - 957, nisi aliter iure communi cavetur. § 2. Ceteri Episcopi a Romano Pontifice nominantur firmis cann. 149 et 168.
 
Can. 182 - § 1. Candidatos ad episcopatum idoneos sola Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra proponere possunt, quorum est etiam ad normam iuris particularis informationes et documenta, quae necessaria sunt, ut candidatorum idoneitas comprobetur, colligere auditis, si opportunum ducunt, secreto et singillatim aliquibus presbyteris vel etiam aliis christifidelibus prudentia et vita christiana praestantibus. § 2. Episcopi de informationibus Patriarcham tempore opportuno ante Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocationem certiorem faciant; Patriarcha vero propriis, si casus fert, additis informationibus rem ad omnia Synodi membra mittat. § 3. Nisi ius particulare a Romano Pontifice approbatum aliud fert, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomina candidatorum examinet et secreto scrutinio elenchum candidatorum componat, qui per Patriarcham ad Sedem Apostolicam mittatur ad assensum Romani Pontificis obtinendum. § 4. Assensus Romani Pontificis semel praestitus pro singulis candidatis valet, donec explicite revocatus erit, quo in casu nomen candidati ex elencho expungendum est.

Can. 183 - § 1. Convocatione canonice facta, si duae ex tribus partibus Episcoporum, qui tenentur Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse, demptis eis, qui legitimo sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes sunt, Synodus canonica declaretur et ad electionem procedi potest. § 2. Episcopi, quem prae ceteris dignum et idoneum coram Domino censent, libere eligant. § 3. Ad electionem requiritur pars absolute maior suffragiorum eorum, qui praesentes sunt; post tria inefficacia scrutinia suffragia feruntur in quarto scrutinio super eis duobus tantummodo candidatis, qui in tertio scrutinio maiorem partem suffragiorum receperunt. § 4. Si in tertio aut quarto scrutinio ob paritatem suffragiorum non constat, quis sit candidatus pro novo scrutinio vel quis electus sit, paritas dirimatur in favorem eius, qui est ordinatione presbyterali senior; si nemo ordinatione presbyterali alios praecedit, qui est aetate senior.
 
Can. 184 - § 1. Si electus est ex recensitis in elencho candidatorum, ad quem Romanus Pontifex assensum iam praestitit, peracta electio a Patriarcha sub secreto intimanda est electo. § 2. Si electus electionem acceptavit, Patriarcha de acceptatione electionis atque de die proclamationis statim Sedem Apostolicam certiorem faciat.
 
Can. 185 - § 1. Si electus non est ex recensitis in elencho candidatorum, statim Patriarcha Sedem Apostolicam de peracta electione certiorem faciat ad obtinendum Romani Pontificis assensum secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga electum, donec de assensu notitia ad Patriarcham pervenerit. § 2. Obtento assensu Romani Pontificis Patriarcha sub secreto electionem intimet electo et ad normam can. 184, § 2 agat.
 
Can. 186 - § 1. Si Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis congregari non potest, Patriarcha consulta Sede Apostolica suffragia Episcoporum per litteras exquirat; quo in casu Patriarcha ad validitatem actus uti debet opera duorum Episcoporum scrutatorum, qui designandi sunt ad normam iuris particularis vel, si deest, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis. § 2. Scrutatores secreto servato litteras Episcoporum aperiant, suffragia numerent et relationi scripto datae de peracto scrutinio una cum Patriarcha subscribant. § 3. Si quis ex candidatis in hoc unico scrutinio partem absolute maiorem suffragiorum Synodi membrorum obtinuit, electus habeatur et Patriarcha ad normam can. 184 vel 185 procedat; secus Patriarcha rem ad Sedem Apostolicam deferat.
 
Can. 187 - § 1. Cuilibet ad episcopatum promovendo necessaria est provisio canonica, qua Episcopus eparchialis determinatae eparchiae constituitur vel aliud determinatum munus ei in Ecclesia committitur. § 2. Candidatus ante ordinationem episcopalem emittat professionem fidei necnon promissionem oboedientiae erga Romanum Pontificem et in Ecclesiis patriarchalibus etiam promissionem oboedientiae erga Patriarcham in eis, in quibus Patriarchae ad normam iuris subiectus est.
 
Can. 188 - § 1. Nisi legitimo impedimento detinetur, promovendus ad episcopatum debet intra tres menses a die proclamationis, si de electo agitur, vel a receptis apostolicis litteris, si de nominato agitur, computandos ordinationem episcopalem suscipere. § 2. Episcopus eparchialis intra quattuor menses a sua electione vel nominatione computandos debet possessionem canonicam eparchiae capere.
 
Can. 189 - § 1. Possessionem canonicam eparchiae capit Episcopus eparchialis ipsa inthronizatione legitime peracta, in qua publice litteras apostolicae vel patriarchales de provisione canonica leguntur. § 2. De peracta inthronizatione documentum conficiatur ab ipso Episcopo eparchiali una cum cancellario et saltem duobus testibus subscribendum et in archivo curiae eparchialis asservandum. § 3. Ante inthronizationem Episcopus in regimen eparchiae neque per se neque per alios nec ullo titulo se ingerat; si vero aliquod officium in eparchia habet, illud retinere et exercere potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License