Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT I DE EPISCOPIS
      • Art. II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS EPISCOPORUM EPARCHIALIUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS EPISCOPORUM EPARCHIALIUM

Can. 190 - In omnibus negotiis iuridicis eparchiae Episcopus eparchialis eiusdem personam gerit.
 
Can. 191 - § 1. Episcopi eparchialis est eparchiam sibi concreditam cum potestate legislativa, exsecutiva et iudiciali regere. § 2. Potestatem legislativam exercet Episcopus eparchialis ipse per se; potestatem exsecutivam exercet sive per se sive per Protosyncellum vel Syncellos; potestatem iudicialem sive per se sive per Vicarium iudicialem et iudices.
 
Can. 192 - § 1. In exercendo suo munere pastorali Episcopus eparchialis sollicitum se praebeat erga omnes christifideles, qui eius curae committuntur cuiusvis sunt aetatis, condicionis, nationis vel Ecclesiae sui iuris tum in territorio eparchiae habitantes tum in eodem ad tempus versantes, animum intendens apostolicum ad eos etiam, qui ob vitae suae condicionem ordinaria cura pastorali non satis frui possunt, necnon ad eos, qui a religionis praxi defecerunt. § 2. Speciali modo curet Episcopus eparchialis, ut omnes christifideles suae curae commissi unitatem inter christianos foveant secundum principia ab Ecclesia approbata. § 3. Episcopus eparchialis commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos et curet, ut et eis ex testimonio christifidelium in communione ecclesiastica viventium eluceat caritas Christi. § 4. Episcopus eparchialis speciali sollicitudine prosequatur presbyteros, quos tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tueatur et curet, ut obligationes suo statui proprias impleant eisdemque praesto sint media et institutiones, quibus ad vitam spiritualem et intellectualem fovendam egent. § 5. Curet Episcopus eparchialis, ut clericorum eorumque familiae, si coniugati sunt, congruae sustentationi atque congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae ad normam iuris provideatur.
 
Can. 193 - § 1. Episcopus eparchialis, cuius curae christifideles alterius Ecclesiae sui iuris commissi sunt, gravi obligatione tenetur omnia providendi, ut hi christifideles propriae Ecclesiae ritum retineant eumque colant ac pro viribus observent et cum auctoritate superiore eiusdem Ecclesiae relationes foveant. § 2. Spiritualibus necessitatibus horum christifidelium Episcopus eparchialis provideat, si fieri potest, per presbyteros vel parochos eiusdem Ecclesiae sui iuris ac christifideles aut etiam per Syncellum ad curam horum christifidelium constitutum. § 3. Episcopi eparchiales, qui huiusmodi presbyteros, parochos vel Syncellos ad curam christifidelium Ecclesiarum patriarchalium constituunt, rationes cum Patriarchis, quorum interest, ineant et illis consentientibus propria auctoritate agant certiore quam primum facta Sede Apostolica; si vero Patriarchae quacumque de causa dissentiunt, res ad Sedem Apostolicam deferatur.
 
Can. 194 - Episcopus eparchialis dignitates clericis sibi subditis ceteris exclusis conferre potest ad normam tamen iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 195 - Vocationes sacerdotales, diaconales, monachorum ceterorumque sodalium institutorum vitae consecratae ac missionales quam maxime Episcopus eparchialis foveat.

Can. 196 - § 1. Veritates fidei credendas et moribus applicandas Episcopus eparchialis christifidelibus proponere et illustrare tenetur per se ipse frequenter praedicans; curet etiam, ut praescripta iuris de verbi Dei ministerio, de homilia praesertim et institutione catechetica sedulo serventur ita, ut universa doctrina christiana omnibus tradatur. § 2. Integritatem et unitatem fidei Episcopus eparchialis firmiter tueatur.
 
Can. 197 - Episcopus eparchialis, cum memor sit se obligatione teneri exemplum sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae simplicitate, omni ope promovere studeat sanctitatem christifidelium secundum suam cuiusque vocationem atque, cum sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, annitatur, ut christifideles suae curae commissi sacramentorum celebratione et praesertim Divinae Eucharistiae participatione in gratia crescant atque paschale mysterium penitus cognoscant et vivant ita, ut unum efficiant Corpus in unitate caritatis Christi.
 
Can. 198 - Divinam Liturgiam pro populo eparchiae sibi concreditae Episcopus eparchialis frequenter celebret; diebus vero iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare debet.
 
Can. 199 - § 1. Episcopus eparchialis utpote totius vitae liturgicae in eparchia sibi concredita moderator, promotor atque custos vigilet, ut illa quam maxime foveatur atque secundum praescripta necnon legitimas consuetudines propriae Ecclesiae sui iuris ordinetur. § 2. Curet Episcopus eparchialis, ut in propria ecclesia cathedrali celebretur saltem pars laudum divinarum, etiam cottidie, secundum legitimas consuetudines propriae Ecclesiae sui iuris; item, ut in qualibet paroecia pro viribus diebus dominicis et festis atque praecipuis sollemnitatibus earumque vigiliis laudes divinae celebrentur. § 3. Episcopus eparchialis frequenter praesit laudibus divinis in ecclesia cathedrali aliave ecclesia praesertim diebus festis de praecepto aliisque sollemnitatibus, in quibus partem habet notabilis populi pars.
 
Can. 200 - Episcopi eparchialis est in tota eparchia functiones sacras celebrare, quae secundum praescripta librorum liturgicorum ab ipso omnibus insignibus pontificalibus induto sollemniter perficiendae sunt, non vero extra fines propriae eparchiae sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto Episcopi eparchialis consensu.
 
Can. 201 - § 1. Universae Ecclesiae unitatem cum tueri debeat, Episcopus eparchialis disciplinam ecclesiasticam communem promovere necnon observantiam omnium legum ecclesiasticarum atque legitimarum consuetudinum urgere tenetur. § 2. Vigilet Episcopus eparchialis, ne abusus in disciplinam ecclesiasticam irrepant praesertim circa verbi Dei ministerium, celebrationem sacramentorum et sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, exsecutionem piarum voluntatum.
 
Can. 202 - Episcopi eparchiales plurium Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes curent, ut collatis consiliis in periodicis conventibus unitatem actionis foveant et viribus unitis communia adiuvent opera ad bonum religionis expeditius promovendum et ad disciplinam ecclesiasticam efficacius tuendam.
 
Can. 203 - § 1. Varias apostolatus formas in eparchia foveat Episcopus eparchialis atque curet, ut in tota eparchia vel in eiusdem particularibus districtibus omnia opera apostolatus servata uniuscuiusque propria indole sub suo moderamine coordinentur. § 2. Urgeat Episcopus eparchialis obligationem, qua tenentur christifideles ad apostolatum pro sua quisque condicione et aptitudine exercendum, atque eos adhortetur, ut varia opera apostolatus secundum necessitates loci et temporis participent et adiuvent. § 3. Consociationes christifidelium, quae finem spiritualem directe aut indirecte persequuntur, Episcopus eparchialis promoveat eas, si id expedit, erigendo, approbando, laudando vel commendando ad normam iuris.
 
Can. 204 - § 1. Episcopus eparchialis, etsi Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem habet, obligatione tenetur in eparchia propria residendi. § 2. Praeterquam causa obligationum, quae legitime absentiam a propria eparchia requirunt, Episcopus eparchialis ab eparchia iusta de causa quotannis abesse potest non ultra mensem continuum aut intermissum, dummodo cautum sit, ne ex ipsius absentia eparchia quicquam detrimenti capiat. § 3. Diebus vero praecipuarum sollemnitatum iure particulari secundum traditionem propriae Ecelesiae sui iuris statutarum Episcopus eparchialis a propria eparchia ne absit nisi gravi de causa. § 4. Si Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens ultra sex menses ab eparchia sibi concredita illegitime afuit, Patriarcha rem ad Romanum Pontificem statim deferat; in ceteris casibus hoc faciat Metropolita, vel, si ipse Metropolita illegitime afuit, Episcopus eparchialis ordinatione episcopali senior eidem Metropolitae subiectus.
 
Can. 205 - § 1. Tenetur Episcopus eparchialis obligatione eparchiam vel ex toto vel ex parte quotannis canonice visitandi ita, ut singulis saltem quinquenniis totam eparchiam ipse per se vel, si legitime est impeditus, per Episcopum coadiutorem aut per Episcopum auxiliarem aut per Protosyncellum vel Syncellum aut per alium presbyterum canonice visitet. § 2. Visitationi canonicae Episcopi eparchialis obnoxiae sunt personae, instituta catholica, res et loca sacra, quae intra fines eparchiae sunt. § 3. Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis eorumque domus Episcopus eparchialis visitare potest tantum in casibus iure expressis.

Can. 206 - § 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam egercens tenetur singulis quinquenniis relationem Patriarchae facere circa statum eparchiae sibi concreditae secundum modum a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutum; exemplar relationis Episcopus quam primum ad Sedem Apostolicam mittat. § 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis eandem relationem Sedi Apostolicae facere debent et, si de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis vel Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, exemplar relationis Patriarchae vel Metropolitae quam primum mittant.
 
Can. 207 - Episcopus eparchialis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, Sedem Apostolicam certiorem faciat occasione relationis quinquennalis de statu et necessitatibus christifidelium, qui, etsi alii Ecclesiae sui iuris ascripti, eius curae commissi sunt.

Can. 208 - § 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens intra quinquennium a sua inthronizatione computandum visitationem ad Urbem peragat, si fieri potest una cum Patriarcha, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat. § 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis per se vel, si legitime sunt impediti, per alium visitationem ad Urbem peragere debent; si vero de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, optandum est, ut visitatio saltem aliquoties una cum Patriarcha fiat.
 
Can. 209 - § 1. Commemorationem Romani Pontificis ante omnes in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum Episcopus eparchialis facere debet et curare, ut a ceteris clericis eparchiae fideliter fiat. § 2. Episcopus eparchialis commemorandus est ab omnibus clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
 
Can. 210 - § 1. Episcopus eparchialis, qui septuagesimum quintum annum aetatis explevit aut ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus aptus evasit, rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat. § 2. Renuntiatio ab officio Episcopi eparchialis exhibenda est Patriarchae, si de Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercente agitur; in ceteris casibus renuntiatio Romano Pontifici exhibenda est et praeterea, si Episcopus ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, Patriarchas quam primum notificanda. § 3. Ad acceptationem renuntiationis Patriarcha indiget consensu Synodi permanentis, nisi praecessit invitatio ad renuntiandum a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis facta.
 
Can. 211 - § 1. Episcopus eparchialis, cuius renuntiatio ab officio acceptata est, titulum Episcopi emeriti eparchiae, quam rexit, obtinet atque sedem habitationis in ipsa eparchia servare potest, nisi certis in casibus ob specialia adiuncta a Sede Apostolica vel, si de eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita agitur, a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aliter providetur. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum curare debet, ut congruae et dignae Episcopi emeriti sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione, qua tenetur eparchia, cui inservivit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License