Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT I DE EPISCOPIS
      • Art. III DE EPISCOPIS COADIUTORIBUS ET DE EPISCOPIS AUXILIARIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. III DE EPISCOPIS COADIUTORIBUS ET DE EPISCOPIS AUXILIARIBUS

Can. 212 - § 1. Si necessitates pastorales eparchiae id suadent, unus vel plures Episcopi auxiliares petente Episcopo eparchiali constituantur. § 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, constitui potest ex officio Episcopus coadiutor cum iure successionis specialibus potestatibus praeditus.
 
Can. 213 - § 1. Episcopus coadiutor praeter iura et obligationes, quae iure communi statuuntur, etiam ea habet, quae in litteris de provisione canonica determinantur. § 2. Iura et obligationes Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti determinat ipse Patriarcha consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo coadiutore omnibus iuribus et obligationibus Episcopi eparchialis instruendo agitur, requiritur consensus Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. § 3. Iura et obligationes Episcopi auxiliaris ea sunt, quae iure communi statuuntur.
 
Can. 214 - § 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, ut sui officii possessionem canonicam capiant, debent litteras de provisione canonica Episcopo eparchiali ostendere. § 2. Episcopus coadiutor debet praeterea litteras de provisione canonica ostendere collegio consultorum eparchialium. § 3. Si vero Episcopus.eparchialis plene est impeditus, sufficit, ut Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris litteras de provisione canonica ostendant collegio consultorum eparchialium. § 4. Ostensioni litterarum de provisione canonica adesse debet cancellarius, qui rem in acta referat.
 
Can. 215 - § 1. Episcopus coadiutor vices gerit Episcopi eparchialis absentis vel impediti; nominari debet Protosyncellus et ei prae aliis Episcopus eparchialis committat ea, quae ex iure mandatum speciale requirunt. § 2. Episcopus eparchialis firma § 1 nominet Episcopum auxiliarem Protosyncellum; si tamen plures sunt, unum ex eis nominet Protosyncellum, alios vero Syncellos. § 3. Episcopus eparchialis in perpendendis causis maioris momenti praesertim indolis pastoralis Episcopos auxiliares prae ceteris consulat. § 4. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris eo, quod in partem sollicitudinis Episcopi eparchialis vocati sunt, ita officium suum exerceant, ut in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso agant.
 
Can. 216 - § 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris iusto impedimento non detenti debent, quoties sunt ab Episcopo eparchiali requisiti, functiones obire, quas Episcopus eparchialis ipse peragere deberet. § 2. Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris possunt et volunt exercere, Episcopus eparchialis habitualiter aliis ne committat.

Can. 217 - Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione tenentur residendi in eparchia, a qua praeterquam ratione alicuius muneris extra eparchiam implendi aut feriarum causa, quae ultra mensem ne protrahantur, ne discedant nisi ad breve tempus.
 
Can. 218 - Ad renuntiationem ab officio Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris quod attinet, applicentur cann. 210 et 211, § 2; his Episcopis tribuitur emeriti titulus officii, quod antea expleverunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License