Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT I DE EPISCOPIS
      • Art. IV DE SEDE EPARCHIALI VACANTE VEL IMPRDITA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. IV DE SEDE EPARCHIALI VACANTE VEL IMPRDITA

Can. 219 - Sedes eparchialis vacat Episcopi eparchialis morte, renuntiatione, translatione ac privatione.
 
Can. 220 - Circa sedes eparchiales vacantes intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitas praeter cann. 225 - 232 et firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt: Patriarcha de sedis eparchialis vacatione quam primum certiorem faciat Sedem Apostolicam; usque ad nominationem Administratoris eparchiae potestas ordinaria Episcopi eparchialis transit ad Patriarcham, nisi aliter iure particulari Ecclesiae patriarchalis vel a Romano Pontifice provisum est; Patriarchae est nominare Administratorem eparchiae intra mensem utilem ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandum consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; elapso inutiliter mense, Administratoris nominatio ad Sedem Apostolicam devolvitur; Administrator eparchiae emissa coram Patriarcha professione fidei potestatem obtinet non exercendam tamen nisi capta possessione canonica officii, quae fit ostendendo litteras eius nominationis collegio consultorum eparchialium; Patriarchae est curare, ut sedi eparchiali vacanti quam primum nec ultra terminos iure communi statutos dignus idoneusque Episcopus eparchialis detur.
 
Can. 221 - Exceptis sedibus eparchialibus vacantibus, de quibus in can. 220, in ceteris casibus sede eparchiali vacante praeter cann. 225 - 232 et firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt: Metropolita, secus ille, qui ad normam can. 271, § 5 collegio consultorum eparchialium praeest, Sedem Apostolicam et, si de eparchia Ecclesiae patriarchalis agitur, etiam Patriarcham quam primum de sedis eparchialis vacatione certiorem faciat; regimen eparchiae, nisi a Sede Apostolica aliter provisum est, usque ad constitutionem Administratoris eparchiae transit ad Episcopum auxiliarem vel, si plures sunt, ad Episcopum auxiliarem ordinatione episcopali seniorem vel, si Episcopus auxiliaris non habetur, ad collegium consultorum eparchialium; praedicti eparchiam interim regunt potestate, quam ius commune Protosyncello agnoscit; collegium consultorum eparchialium intra octo dies ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandos debet Administratorem eparchiae eligere, sed ad validitatem electionis requiritur pars absolute maior suffragiorum membrorum eiusdem collegii; si intra octo dies Administrator eparchiae electus non est vel si electus condicionibus in can. 227, § 2 ad validitatem electionis requisitis caret, nominatio Administratoris eparchiae devolvitur ad Metropolitam vel, si hic deest vel est impeditus, ad Sedem Apostolicam; Administrator eparchiae legitime electus vel nominatus statim potestatem obtinet neque indiget ulla confirmatione; de sua electione vel ex parte Metropolitae nominatione quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.
 
Can. 222 - Episcopus coadiutor, dummodo officii sui possessionem canonicam iam ceperit, sede eparchiali vacante ipso iure evadit Administrator eparchiae, donec ut Episcopus eparchialis inthronizatus erit.
 
Can. 223 - In casu translationis ad aliam sedem eparchialem Episcopus intra duos menses ab intimatione translationis computandos debet possessionem canonicam novae eparchiae capere; interim vero in priore eparchia: Administratoris eparchiae iura et obligationes habet; privilegia honorifica Episcoporum eparchialium conservat; reditus prioris officii integros percipit.
 
Can. 224 - § 1. Protosyncellus et Syncelli sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, nisi sunt: Episcopi ordinati; in eparchia Patriarchae constituti; in eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti, donec Administrator eparchiae possessionem canonicam sui officii ceperit. § 2. Quae a Protosyncello et Syncellis, qui sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, legitime gesta sunt, donec certam notitiam de sedis eparchialis vacatione acceperint, vim habent. § 3. Episcopus auxiliaris sede eparchiali vacante retinet potestates a iure quidem collatas et sub auctoritate Administratoris eparchiae exercendas, quas sede eparchiali plena ut Protosyncellus vel Syncellus habebat, nisi aliud a Sede Apostolica vel iure particulari propriae Ecclesiae patriarchalis statuitur.
 
Can. 225 - § 1. Unus tantum eligitur vel nominatur Administrator eparchiae reprobata contraria consuetudine. § 2. Si oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum eparchialem consilium a rebus oeconomicis interim eligat.
 
Can. 226 - In Administratore eparchiae constituendo nullam sibi potestatis partem nec Patriarcha nec collegium consultorum eparchialium retinere potest nec gerendo officio tempus determinare aliasve restrictiones praestituere.
 
Can. 227 - § 1. Administrator eparchiae sit integritate, pietate, sana doctrina et prudentia praestans. § 2. Valide ad officium Administratoris eparchiae eligi vel nominari tantum potest Episcopus aut presbyter, qui vinculo matrimonii non est ligatus, tricesimum quintum aetatis annum explevit et ad eandem sedem eparchialem vacantem non est iam electus, nominatus vel, translatus; si hae condiciones posthabitae sunt, actus illius, qui Administrator eparchiae electus vel nominatus est, ipso iure nulli sunt.
 
Can. 228 - § 1. Sede eparchiali vacante nihil innovetur. § 2. Illi, qui interim eparchiae regimen curant, vetantur quidpiam agere, quod vel eparchiae vel episcopalibus iuribus praeiudicium afferre potest; speciatim prohibentur ipsi ac omnes alii, ne sive per se sive per alium documenta curiae eparchialis subtrahant, destruant vel mutent.
 
Can. 229 - Administrator eparchiae eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
 
Can. 230 - Nisi aliter est legitime provisum: Administrator eparchiae ius habet ad iustam remunerationem lege iuris particularis statuendam vel legitima consuetudine determinatam, quae desumi debet ex bonis eparchiae; cetera emolumenta ad Episcopum eparchialem spectantia, dum sedes eparchialis vacat, futuro Episcopo eparchiali pro necessitatibus eparchiae reserventur servatis praescriptis iuris particularis, quae modum, quo emolumenta erogari debent, determinant.
 
Can. 231 - § 1. Renuntiatio Administratoris eparchiae exhibenda est Patriarchae, si ipse Administratorem designavit, secus collegio consultorum eparchialium, quo in casu eam acceptari, ut valeat, necesse non est. § 2. Amotio Administratoris eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis pertinet ad Patriarcham de consensu Synodi permanentis; secus vero Sedi Apostolicae reservatur. § 3. Post mortem, renuntiationem vel amotionem Administratoris eparchiae novus constituatur ab eadem auctoritate et eodem modo ac pro priore praescriptum est. § 4. Administrator eparchiae cessat ab officio capta a novo Episcopo eparchiali possessione canonica eparchiae; novus Episcopus eparchialis rationem administrationis ab eo exigere potest.
 
Can. 232 - § 1. Oeconomus eparchialis sede eparchiali vacante officium suum impleat sub auctoritate Administratoris eparchiae; ad oeconomum eparchialem devolvitur administratio bonorum ecclesiasticorum, quae ob sedis eparchialis vacationem administratorem non habent, nisi Patriarcha aut collegium consultorum eparchialium aliter providerunt. § 2. Ad renuntiationem vel amotionem oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante quod attinet, servandus est can. 231, §§ 1 et 2. § 3. Resoluto quovis modo iure oeconomi eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis novi oeconomi electio vel nominatio pertinet ad Patriarcham consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; in ceteris casibus oeconomus eligitur a collegio consultorum eparchialium. § 4. Oeconomus eparchialis novo Episcopo eparchiali rationem reddere debet suae administrationis, qua reddita, nisi ab eodem in officio suo confirmatur, ab officio cessat.
 
Can. 233 - § 1. Sede eparchiali per Episcopi eparchialis captivitatem, relegationem, exilium aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus sibi commissis communicare ipse possit, regimen eparchiae est penes Episcopum coadiutorem, nisi aliter providit Patriarcha de consensu Synodi permanentis in eparchiis sitis intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut Sedes Apostolica; si vero Episcopus coadiutor deest aut impeditus est, penes Protosyncellum, Syncellum vel alium idoneum sacerdotem ab Episcopo eparchiali designatum, cui ipso iure competunt iura et obligationes Protosyncelli; potest vero Episcopus eparchialis tempore opportuno plures designare, qui sibi invicem in officio succedunt. § 2. Si iidem desunt aut impediti sunt, ne eparchiae regimen assumant, collegii consultorum eparchialium est sacerdotem eligere, qui eparchiam regat. § 3. Qui eparchiam intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis regendam suscepit, quam primum Patriarcham certiorem faciat de sede eparchiali impedita et de assumpto officio; in ceteris casibus certiorem faciat Sedem Apostolicam et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License