Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS
      • Art. I DE CONVENTU EPARCHIALI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS

Art. I DE CONVENTU EPARCHIALI

Can. 235 - Conventus eparchialis adiutricem praestat operam Episcopo eparchiali in eis, quae ad speciales necessitates vel utilitatem eparchiae referuntur.
 
Can. 236 - Conventus eparchialis convocetur, quoties iudicio Episcopi eparchialis et consulto consilio presbyterali adiuncta id suadent. Can. 237 - § 1. Episcopi eparchialis est conventum eparchialem convocare, eidem per se vel per alium praeesse, eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere. § 2. Sede eparchiali vacante conventus eparchialis suspenditur ipso iure, donec novus Episcopus eparchialis de re decreverit.

Can. 238 - § 1. Ad conventum eparchialem convocandi sunt eumque adire debent: Episcopus coadiutor et Episcopi auxiliares; Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis ac oeconomus eparchialis; consultores eparchiales; rector seminarii eparchialis maioris; protopresbyteri; unus saltem parochus ex unoquoque districtu eligendus ab omnibus, qui ibi actu curam animarum habent, protopresbytero electioni praesidente; item eligendus est alius presbyter, qui eodem impedito eius locum teneat; membra consilii presbyteralis atque aliquot delegati consilii pastoralis, si exstat, ab eodem consilio eligendi modo et numero iure particulari statutis; aliquot diaconi ad normam iuris particularis electi; Superiores monasteriorum sui iuris atque aliquot Superiores ceterorum institutorum vitae consecratae, quae in eparchia domum habent, eligendi modo et numero iure particulari statutis; 10° laici electi a consilio pastorali, si exstat, secus modo ab Episcopo eparchiali determinato ita, ut numerus laicorum tertiam partem membrorum conventus eparchialis non superet. § 2. Episcopus eparchialis, si opportunum iudicat, potest ad conventum eparchialem invitare alios quoque non exclusis personis aliarum Ecclesiarum sui iuris, quibus omnibus etiam ius suffragium ferendi concedere potest. § 3. Ad conventum eparchialem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
 
Can. 239 - Ii, qui conventum eparchialem adire debent, non possunt, etsi legitimo impedimento detenti sunt, mittere procuratorem, qui eorum nomine conventui eparchiali intersit, sed Episcopum eparchialem de impedimento certiorem faciant.
 
Can. 240 - § 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones in conventu eparchiali tractandas indicandi solius Episcopi eparchialis est argumenta in hoc conventu tractanda statuere. § 2. Episcopus eparchialis tempore opportuno unam vel plures constituat commissiones, quarum est argumenta in conventu eparchiali tractanda apparare. § 3. Curet etiam Episcopus eparchialis, ut tempore opportuno omnibus, qui convocati sunt, argumentorum tractandorum schema tradatur. § 4. Propositae quaestiones omnes liberae disceptationi in sessionibus conventus eparchialis subiciantur.
 
Can. 241 - Solus est in conventu eparchiali legislator Episcopus eparchialis ceteris tantum suffragium consultivum habentibus; solus subscribit decisionibus quibuscumque, quae in conventu eparchiali factae sunt; quae, si in eodem conventu promulgantur, statim obligare incipiunt, nisi aliter expresse cavetur.
 
Can. 242 - Textum legum, declarationum et decretorum, quae in conventu eparchiali data sunt, Episcopus eparchialis communicet cum auctoritate, quam ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris determinavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License