Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS
      • Art. II DE CURIA EPARCHIALI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE CURIA EPARCHIALI

Can. 243 - § 1. Episcopus eparchialis penes suam sedem habere debet curiam eparchialem, quae ipsum invat in regimine eparchiae sibi commissae. § 2. Ad curiam eparchialem pertinent Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis, oeconomus eparchialis et consilium a rebus oeconomicis, cancellarius, iudices eparchiales, promotor iustitiae et defensor vinculi, notarii et aliae personae, quae ad curiae eparchialis officia recte implenda ab Episcopo eparchiali assumuntur. § 3. Episcopus eparchialis necessitatibus vel utilitate eparchiae exigentibus alia quoque officia in curia eparchiali constituere potest.
 
Can. 244 - § 1. Nominatio et amotio ab officio eorum, qui officia in curia eparchiali exercent, spectat ad Episcopum eparchialem. § 2. Omnes, qui ad officia in curia eparchiali admittuntur, debent: promissionem emittere de officio fideliter implendo secundum modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatum; secretum servare intra limites et secundum modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatos.

De Protosyncello et de Syncellis

Can. 245 - In unaquaque eparchia constituendus est Protosyncellus, qui potestate ordinaria vicaria ad normam iuris communis praeditus Episcopum eparchialem in totius eparchiae regimine adiuvet.
 
Can. 246 - Quoties rectum eparchiae regimen id requirit, constitui possunt unus aut plures Syncelli, qui nempe ipso iure in determinata eparchiae parte aut in certo negotiorum genere aut circa christifideles alii Ecclesiae sui iuris ascriptos certive personarum coetus eandem habet potestatem ac ius commune Protosyncello tribuit.
 
Can. 247 - § 1. Protosyncellus et Syncelli libere ab Episcopo eparchiali nominantur et ab eo libere amoveri possunt firmo can. 215, §§ 1 et 2. § 2. Protosyncellus et Syncellus sint sacerdotes caelibes, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuit, quatenus fieri potest ex clericis eparchiae ascriptis, annos nati non minus triginta, in aliqua scientia sacra doctores vel licentiati vel saltem periti, sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum experientia commendati. § 3. Protosyncelli vel Syncelli officium ne conferatur Episcopi eparchialis consanguineis usque ad quartum gradum inclusive. § 4. Episcopus eparchialis potest Protosyncellum et Syncellos etiam ex alia eparchia vel ex alia Ecclesia sui iuris assumere de consensu tamen eorum Episcopi eparchialis.
 
Can. 248 - § 1. Nisi aliter iure communi expresse cavetur, Protosyncello in tota eparchia, Syncellis vero intra ambitum officii sibi collati eadem competit potestas regiminis exsecutiva ac Episcopo eparchiali eis exceptis, quae Episcopus eparchialis sibi vel aliis reservavit aut quae ex iure requirunt ipsius mandatum speciale, quo non obtento actus, ad quem huiusmodi mandatum requiritur, est nullus. § 2. Protosyncello et Syncellis intra ambitum eorum competentiae competunt etiam facultates habituales a Sede Apostolica Episcopo eparchiali concessae necnon rescriptorum Sedis Apostolicae vel Patriarchae exsecutio, nisi aliter expresse cautum est aut electa est industria personae Episcopi eparchialis.
 
Can. 249 - Protosyncellus et Syncelli de praecipuis negotiis et gerendis et gestis Episcopo eparchiali referre debent nec umquam contra eius voluntatem et mentem agant.
 
Can. 250 - Protosyncelli et Syncelli presbyteri durante munere habent privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis.
 
Can. 251 - § 1. Protosyncellus et Syncelli ab officio cessant elapso tempore determinato, renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata vel amotione. § 2. Sede eparchiali vacante cirra Protosyncellum et Syncellos servetur can. 224. § 3. Suspenso officio Episcopi eparchialis suspenditur potestas Protosyncelli et Syncellorum, nisi Episcopi ordinati sunt.

De cancellario aliisque notariis et de archivo curiae eparchialis

Can. 252 - § 1. In curia eparchiali constituatur cancellarius, qui sit presbyter vel diaconus, cuius praecipua obligatio, nisi aliud iure particulari statuitur, est curare, ut acta curiae redigantur et expediantur atque in archivo curiae eparchialis asserventur. § 2. Si necesse videtur, cancellario dari potest adiutor, cui nomen sit vice-cancellarii. § 3. Cancellarius necnon vice-cancellarius sunt ipso iure notarii curiae eparchialis.
 
Can. 253 - § 1. Praeter cancellarium constitui possunt alii notarii, quorum subscriptio publicam fidem facit et quidem sive ad quaelibet acta sive ad acta iudicialia dumtaxat sive ad acta certae causae aut negotii tantum. § 2. Notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores; in causis, quibus fama clerici in discrimen vocari potest, notarius debet esse sacerdos.
 
Can. 254 - Notariorum est: conscribere acta et documenta circa decreta, dispositiones, obligationes vel alia, quae eorum operam requirunt; scripto fideliter redigere ea, quae geruntur, et actis de his rebus cum indicatione loci, diei, mensis et anni subscribere; acta vel documenta legitime petenti servatis servandis exhibere et eorum exemplaria cum originali conformia declarare.

Can. 255 - Cancellarius aliique notarii libere ab officio amoveri possunt ab Episcopo eparchiali, non autem ab Administratore eparchiae nisi de consensu collegii consultorum eparchialium.
 
Can. 256 - § 1. Episcopus eparchialis in loco tuto archivum curiae eparchialis constituat, in quo documenta, quae ad negotia eparchiae spectant, asserventur. § 2. Omni diligentia ac sollicitudine conficiatur inventarium documentorum, quae in archivo curiae eparchialis asservantur, cum brevi eorum synopsi.
 
Can. 257 - § 1. Archivum curiae eparchialis clausum sit oportet eiusque clavem habeant Episcopus eparchialis et cancellarius; nemini licet in illud ingredi sine licentia aut solius Episcopi eparchialis aut Protosyncelli simul et cancellarii. § 2. Ius est eis, quorum interest, ut documentorum, quae natura sua sunt publica quaeque ad statum suae personae pertinent, exemplar authenticum per se vel per procuratorem recipiant.
 
Can. 258 - Ex archivo curias eparchialis non licet efferre documenta nisi ad breve tempus tantum atque de licentia aut solius Episcopi eparchialis aut Protosyncelli simul et cancellarii.

Can. 259 - § 1. Sit in curia eparchiali etiam archivum secretum aut saltem in archivo curiae eparchialis armarium secretum omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri non potest, in quo documenta secreto servanda asserventur. § 2. Singulis annis destruantur acta procedurarum in poenis irrogandis in materia morum, quarum rei vita cesserunt aut quae a decennio terminatae sunt, retento facti brevi summario et textu sententiae definitivae vel decreti.
 
Can. 260 - § 1. Archivi secreti vel armarii secreti clavem habeat solus Episcopus eparchialis. § 2. Sede eparchiali vacante archivum secretum vel armarium secretum ne aperiantur nisi in casu verae necessitatis ab ipso Administratore eparchiae. § 3. Ex archivo secreto vel armario secreto documenta ne efferantur.
 
Can. 261 - § 1. Curet Episcopus eparchialis, ut etiam acta et documenta archivorum ecclesiarum cathedralium, paroecialium aliarumque intra fines territorii eparchiae exstantium diligenter asserventur atque actorum et documentorum inventarii duo exemplaria conficiantur, quorum alterum in proprio archivo, alterum in archivo curiae eparchialis asserventur. § 2. Ut acta et documenta ad haec archiva pertinentia inspiciantur aut efferantur, serventur normae ab Episcopo eparchiali statutae.

De oeconomo eparchiali et de consilio a rebus oeconomicis

Can. 262 - § 1. Episcopus eparchialis consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis nominet oeconomum eparchialem, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans. § 2. Oeconomus eparchialis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; munere durante ne amoveatur nisi gravi de causa ab Episcopo eparchiali aestimanda consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis. § 3. Oeconomi eparchialis est sub Episcopi eparchialis potestate, qui eius iura ac relationes ad consilium a rebus oeconomicis pressius determinet, bona temporalia eparchiae administrare, administrationi bonorum ecclesiasticorum in tota eparchia vigilare, eorum conservationi, tutelae et incremento providere, administratorum localium neglegentiam supplere et bona ecclesiastica, quae administratore iure designato carent, per se administrare. § 4. Oeconomus eparchialis rationem administrationis Episcopo eparchiali quotannis et, quoties ab ipso Episcopo petitur, reddere debet; Episcopus eparchialis vero per consilium a rebus oeconomicis rationes ab oeconomo eparchiali exhibitas examinet. § 5. Circa obligationes oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante servandus est can. 232.
 
Can. 263 - § 1. Episcopus eparchialis consilium a rebus oeconomicis erigat, quod constet ex praeside, qui est ipse Episcopus eparchialis, et aliquot personis idoneis etiam iuris civilis, si fieri potest, peritis ab Episcopo eparchiali consulto collegio consultorum eparchialium nominandis, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris iam alio aequivalenti modo provisum est, firmo semper, ut ab aliis electi vel nominati indigeant confirmatione Episcopi eparchialis. § 2. Oeconomus eparchialis ipso iure est membrum consilii a rebus oeconomicis. § 3. A consilio a rebus oeconomicis excluduntur ii, qui cum Episcopo eparchiali usque ad quartum gradum inclusive consanguinitatis vel affinitatis coniuncti sunt. § 4. Episcopus eparchialis in actibus maioris momenti rem oeconomicam respicientibus consilium a rebus oeconomicis audire ne praetermittat; huius autem membra tantum suffragium consultivum habent, nisi iure communi in casibus specialiter expressis vel ex documento fundationis eorum consensus exigitur. § 5. Praeter alia munera ipsi iure communi commissa consilii a rebus oeconomicis est quotannis rationem apparare quaestuum et erogationum, quae pro toto eparchiae regimine anno venturo praevidentur, necnon anno exeunte rationem accepti et expensi approbare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License