Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS
      • Art. III DE CONSILIO PRESBYTERALI ET DE COLLEGIO CONSULTORUM EPARCHIALIUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. III DE CONSILIO PRESBYTERALI ET DE COLLEGIO CONSULTORUM EPARCHIALIUM

Can. 264 - In eparchia constitui debet concilium presbyterale, scilicet coetus sacerdotum presbyterium repraesentans, qui Episcopum eparchialem suo consilio ad normam iuris adiuvet in eis, quae ad necessitates operis pastoralis et bonum eparchiae spectant.
 
Can. 265 - Consilium presbyterale habeat propria statuta ab Episcopo eparchiali approbata firmis normis iuris communis et iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 266 - Circa constitutionem consilii presbyteralis haec serventur: congrua pars membrorum ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris eligatur a sacerdotibus ipsis; aliquot sacerdotes ad normam statutorum esse debent membra nata, qui scilicet ratione officii sibi demandati ad consilium pertinent; Episcopo eparchiali integrum est aliquot membra libere nominare.
 
Can. 267 - § 1. In eligendis membris consilii presbyteralis vocem activam et passivam habent: omnes presbyteri eparchiae ascripti; ceteri sacerdotes, qui in eparchia domicilium vel quasi-domicilium habent et simul in eiusdem eparchiae bonum aliquod munus exercent. § 2. Quatenus in statutis providetur, vox activa et passiva conferri potest etiam aliis sacerdotibus, qui domicilium vel quasi-domicilium in eparchia habent.
 
Can. 268 - Modus eligendi membra consilii presbyteralis a statutis determinandus est ita, ut, quatenus fieri potest, sacerdotes presbyterii repraesententur ratione habita praesertim diversorum ministeriorum variorumque eparchiae districtuum.
 
Can. 269 - § 1. Episcopi eparchialis est consilium presbyterale convocare, eidem praeesse atque quaestiones in eodem tractandas determinare aut a membris propositas accipere. § 2. Episcopus eparchialis consilium presbyterale audiat in negotiis maioris momenti et in casibus iure communi expressis consulere debet; eius autem consensu eget solummodo in casibus iure commnni expresse determinatis firmo iure Patriarchae circa negotia eparchiae, quam ipse regit, consilium presbyterale etiam in his casibus nonnisi consulendi. § 3. Consilium presbyterale numquam agere potest sine Episcopo eparchiali, ad quem solum etiam cura spectat ea divulgandi, quae in ipso consilio gesta sunt.
 
Can. 270 - § 1. Membra consilii presbyteralis designentur ad tempus in statutis determinandum ita tamen, ut integrum consilium vel aliqua eius pars intra quinquennium renovetur. § 2. Sede eparchiali vacante consilium presbyterale cessat eiusque munera implentur a collegio consultorum eparchialium; intra annum a capta possessione canonica eparchiae computandum Episcopus eparchialis debet novum consilium presbyterale constituere. § 3. Si consilium presbyterale munus sibi in bonum eparchiae commissum non implet aut eodem graviter abutitur, Episcopus eparchialis consulto Metropolita aut, si de ipsa sede metropolitana agitur, consulto Episcopo eparchiali ordinatione episcopali seniore eidem Metropolitae subiecto illud dissolvere potest, sed intra annum novum consilium presbyterale constituere debet.
 
Can. 271 - § 1. Episcopus eparchialis constituere debet collegium consultorum eparchialium, cui competunt munera iure determinata. § 2. Collegium consultorum eparchialium ad quinquennium constituitur, quo tamen elapso munera sua propria exercere pergit, donec novum collegium constitutum erit. § 3. Membra collegii consultorum eparchialium debent esse numero non minus quam sex nec plus quam duodecim; si quacumque de causa intra determinatum quinquennium numerus minimus membrorum collegii iam non habetur, Episcopus eparchialis quam primum collegium nominatione novi membri integret, secus collegium valide agere non potest. § 4. Membra collegii consultorum eparchialium libere nominantur ab Episcopo eparchiali ex eis, qui tempore nominationis sunt membra consilii presbyteralis. § 5. Collegio consultorum eparchialium praeest Episcopus eparchialis; sede eparchiali vacante vel impedita is, qui interim Episcopi eparchialis locum tenet aut, si constitutus non est, sacerdos in eodem collegio sacra ordinatione senior. § 6. Quoties ius statuit Episcopum eparchialem indigere consensu collegii consultorum eparchialium, Patriarcha in negotiis eparchiae, quam ipse regit, sufficit, ut hoc collegium consulat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License