Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS
      • Art. IV DE CONSILIO PASTORALI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. IV DE CONSILIO PASTORALI

Can. 272 - In eparchia, si adiuncta pastoralia id suadent, constituatur consilium pastorale, cuius est sub anctoritate Episcopi eparchialis ea, quae ad opera pastoralia in eparchia spectant, investigare, perpendere atque de eis conclusiones practicas proponere.
 
Can. 273 - § 1. Consilium pastorale, quod coetus consultivus tantum est, constat ex clericis, ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum et praesertim ex laicis designatis modo ab Episcopo eparchiali determinato. § 2. Consilium pastorale ita constituatur, ut, quatenus fieri potest, christifideles eparchiae ratione habita diversorum generum personarum, consociationum et aliorum inceptorum repraesententur. § 3. Una cum his christifidelibus Episcopus eparchialis potest alios quoque, etiam alterius Ecclesiae sui iuris, pro opportunitate ad consilium pastorale invitare. § 4. Ad consilium pastorale ne designentur nisi christifideles certa fide, bonis moribus et prudentia praestantes.
 
Can. 274 - § 1. Consilium pastorale constituitur ad tempus secundum praescripta statutorum, quae ab Episcopo eparchiali dantur. § 2. Sede eparchiali vacante consilium pastorale cessat.
 
Can. 275 - Ad solum Episcopum eparchialem pertinet consilium pastorale secundum necessitates apostolatus convocare, eidem praeesse et ea, quae in eodem tractata sunt, publicare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License