Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS
      • Art. V DE PROTOPRESBYTERIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. V DE PROTOPRESBYTERIS

Can. 276 - § 1. Protopresbyter est presbyter, qui districtui ex pluribus paroeciis constanti praeficitur, ut ibidem nomine Episcopi eparchialis munera iure determinata expleat. § 2. Huiusmodi districtus erigere, immutare et supprimere secundum necessitates actionis pastoralis pertinet ad Episcopum eparchialem consulto consilio presbyterali.
 
Can. 277 - § 1. Ad protopresbyteri officium, quod salvo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris cum officio parochi certae paroeciae stabiliter coniungi non debet, Episcopus eparchialis nominet auditis, si opportunum ducit, parochis et vicariis paroecialibus districtus, de quo agitur, presbyterum doctrina et apostolica alacritate praestantem praesertim inter parochos. § 2. Protopresbyter nominatur ad tempus iure particulari determinatum. § 3. Episcopus eparchialis protopresbyterum iusta de causa ab officio amovere potest.
 
Can. 278 - § 1. Protopresbytero praeter potestates et facultates a iure particulari ei collatas ius et obligatio est: actionem pastoralem communem promovendi et coordinandi; prospiciendi, ut clerici vitam ducant proprio statui congruam atque suis obligationibus diligenter satisfaciant; providendi, ut Divina Liturgia et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum celebrentur, ut decor et nitor ecclesiarum sacraeque supellectilis praesertim in celebratione Divinae Liturgiae et custodia Divinae Eucharistiae accurate serventur, ut recte conscribantur et asserventur libri paroeciales, ut bona ecclesiastica sedulo administrentur, denique, ut domus paroecialis debita diligentia curetur. § 2. In districtu sibi concredito protopresbyter: operam det, ut clerici frequentent collationes, quas Hierarcha loci opportunas iudicat ad scientias sacras et res pastorales promovendas; curet, ut clericis subsidia spiritualia praesto sint, itemque maxime sollicitus sit de eis, qui in difficilioribus versantur circumstantiis aut problematibus anguntur. § 3. Curet protopresbyter, ne parochi, quos graviter aegrotantes novit, eorumque familia, si coniugati sunt, spiritualibus et materialibus auxiliis careant atque ut eorum, qui decesserunt, funera digne celebrentur; provideat quoque, ne occasione aegrotationis vel mortis depereant aut asportentur libri, documenta, sacra supellex aliaque, quae ad Ecclesiam pertinent. § 4. Protopresbyter obligatione tenetur secundum determinationem ab Episcopo eparchiali factam paroecias visitandi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License