Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
    • CAPUT III DE PAROECIIS, DE PAROCHIS ET DE VICARIIS PAROECIALIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III DE PAROECIIS, DE PAROCHIS ET DE VICARIIS PAROECIALIBUS

Can. 279 - Paroecia est certa communitas christifidelium in eparchia stabiliter constituta, cuius cura pastoralis committitur parocho.
 
Can. 280 - § 1. Paroecia regulariter sit territorialis, quae scilicet omnes complectatur christifideles certi territorii; si vero de iudicio Episcopi eparchialis consulto consilio presbyterali id expedit, erigantur paroeciae personales ratione nationis, linguae, ascriptionis christifidelium alii Ecclesiae sui iuris immo vel alia definita ratione determinatae. § 2. Paroecias erigere, immutare et supprimere est Episcopi eparchialis consulto consilio presbyterali. § 3. Paroecia legitime erecta ipso iure persona iuridica est.
 
Can. 281 - § 1. Parochus est presbyter, cui ut praecipuo cooperatori Episcopi eparchialis tamquam pastori proprio cura animarum committitur in determinata paroecia sub auctoritate eiusdem Episcopi eparchialis. § 2. Persona iuridica valide parochus esse non potest.
 
Can. 282 - § 1. Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, potest consulto consilio presbyterali ac de consensu Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum paroeciam erigere in ecclesia eiusdem instituti vel societatis firmo can. 480. § 2. Haec erectio fieri debet mediante conventione scripto data inter Episcopum eparchialem et Superiorem maiorem instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, qua accurate statuantur, quae ad ministerium paroeciale implendum, ad personas paroeciae addicendas, ad res oeconomicas spectent, ac quaenam sint iura et obligationes sodalium eiusdem instituti vel societatis in illa ecclesia et quaenam parochi.
 
Can. 283 - Episcopus eparchialis certos coetus personarum, aedificia et loca, quae in paroeciae territorio sunt et iure non exempta, a parochi cura ex toto aut ex parte ne subducat nisi gravi de causa.
 
Can. 284 - § 1. Ius nominandi parochos competit soli Episcopo eparchiali, qui eos libere nominat. § 2. Ad paroeciam vero sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum concredendam Superior maior presbyterum idoneum sui instituti vel societatis Episcopo eparchiali ad nominationem proponit salvis conventionibus initis cum Episcopo eparchiali vel alia auctoritate a iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinata. § 3. Parochus in suo officio stabilis est, quare ad tempus determinatum ne nominetur nisi: agitur de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum; candidatus ad hoc scripto consensit; agitur de casu speciali, quo in casu requiritur consensus collegii consultorum eparchialium; ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris id permittit.
 
Can. 285 - § 1. Ut presbyter parochus nominari possit, oportet sit bonis moribus, sana doctrina, animarum zelo, prudentia ceterisque virtutilius et dotibus praeditus, quae ad ministerium paroeciale cum laude implendum iure requiruntur. § 2. Si presbyter matrimonio est iunctus, boni mores et in uxore et in filiis suis secum degentibus requiruntur. § 3. Paroeciam vacantem Episcopus eparchialis conferat illi, quem omnibus perpensis adiunctis aestimat idoneum omni personarum acceptione remota; ut iudicium de idoneitate ferat, audiat protopresbyterum aptasque investigationes peragat auditis, si opportunum ducit, etiam aliis christifidelibus praesertim clericis.
 
Can. 286 - Sede eparchiali vacante aut impedita ad Administratorem eparchiae aliumve, qui eparchiam interim regit, pertinet: parochum nominare presbyterum a Superiore maiore ad normam can. 284, § 2 propositum; parochum ex aliis presbyteris nominare, si sedes eparchialis unum saltem annum vacavit aut impedita est.

Can. 287 - § 1. Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen presbyterorum aut alia adiuncta plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho concredi potest. § 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus; si vero ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris permittit, ut paroecia pluribus presbyteris committatur, idem ius particulare accurate determinet, quaenam sint iura et obligationes moderatoris, qui actionem communem dirigat atque de eadem Episcopo eparchiali respondeat, et quaenam ceterorum presbyterorum.
 
Can. 288 - Parochus a provisione canonica obtinet curam animarum, quam tamen eidem exercere non licet nisi capta ad normam iuris particularis possessione canonica paroeciae.
 
Can. 289 - § 1. In exsequendo munere docendi parochus obligatione tenetur verbum Dei praedicandi omnibus christifidelibus, ut hi in fide, spe et caritate radicati in Christo crescant et communitas christiana illud testimonium caritatis reddat, quod Dominus commendavit; itemque institutione catechetica christifideles ad plenam mysterii salutis cognitionem ducendi unicuique aetati accommodatam; ad hanc institutionem tradendam non solum sodalium institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum auxilium quaerat, sed etiam laicorum cooperationem. § 2. In perficiendo munere sanctificandi curet parochus, ut celebratio Divinae Liturgiae centrum sit et culmen totius vitae communitatis christianae; itemque allaboret, ut christifideles spirituali pabulo pascantur per devotam et frequentem sacramentorum susceptionem atque per consciam et actuosam in laudibus divinis participationem; meminerit etiam parochus quam maxime sacramentum paenitentiae ad vitam christianam fovendam conferre; quare facilem se praebeat ad hoc sacramentum ministrandum vocatis ad hoc, si opus est, aliis etiam sacerdotibus, qui varias linguas callent. § 3. In adimplendo munere regendi imprimis curet parochus, ut proprium gregem cognoscat; cum autem omnium ovium sit minister, vitae christianae incrementum foveat tum in singulis christifidelibus tum in consociationibus praesertim apostolatui addictis tum in tota communitate paroeciali; domos igitur et scholas visitet, prout munus pastorale id exigit; adulescentibus et iuvenibus studiose prospiciat; pauperes et infirmos paterna caritate prosequatur; specialem denique curam de opificibus habeat atque allaboret, ut christifideles operibus apostolatus auxilium praestent.
 
Can. 290 - § 1. In omnibus negotiis iuridicis paroeciae parochus eiusdem personam gerit. § 2. Functiones sacrae maioris momenti, ut sunt celebratio sacramentorum initiationis christianae, benedictio matrimoniorum firmo can. 302, § 2, exsequiae ecclesiasticae ad parochum spectant ita, ut vicariis paroecialibus eas perficere non liceat nisi de licentia saltem praesumpta ipsius parochi.
 
Can. 291 - Oblationes omnes eis exceptis, de quibus in cann. 715 - 717, quae occasione perfuncti muneris pastoralis a parocho ceterisque clericis paroeciae addictis recipiuntur, ad massam paroecialem deferri debent, nisi de contraria offerentis voluntate constat circa oblationes plene voluntarias; Episcopo eparchiali consulto consilio presbyterali competit statuere praescripta, quibus destinationi harum oblationum necnon iustae remunerationi parochi ceterorumque paroeciae clericorum ad normam can. 390 provideatur.
 
Can. 292 - § 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope ecclesiam paroecialem; potest tamen Hierarcha loci iusta de causa permittere, ut alibi commoretur, dummodo ministerium paroeciale nihil inde detrimenti capiat. §. 2. Nisi gravis obstat ratio, parocho feriarum gratia licet quotannis a paroecia abesse non ultra mensem continuum aut intermissum; quod in tempus feriarum dies non computantur, quibus semel in anno parochus recessui spirituali vacat; parochus autem, si ultra hebdomadam a paroecia abesse vult, tenetur de hoc proprium Hierarcham loci certiorem facere. § 3. Episcopi eparchialis est normas statuere, quibus prospiciatur, ut parochi absentia durante curae paroeciae provideatur per sacerdotem debitis potestatibus et facultatibus praeditum.
 
Can. 293 - Memor sit parochus se debere sua cottidiana conversatione et sollicitudine baptizatis et non baptizatis, catholicis et acatholicis, exemplum ministerii vere sacerdotalis et pastoralis exhibere omnibusque testimonium veritatis et vitae reddere et ut bonus pastor illos quoque quaerere, qui baptizati quidem in Ecclesia catholica a susceptione sacramentorum se abstinent vel immo a fide defecerunt.
 
Can. 294 - Divinam Liturgiam pro populo paroeciae sibi concreditae parochus frequenter celebret, diebus vero iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare tenetur.
 
Can. 295 - In paroecia habeantur ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris opportuna consilia ad res pastorales et oeconomicas tractandas.
 
Can. 296 - § 1. In paroecia habeantur libri paroeciales, liber scilicet baptizatorum, matrimoniorum, defunctorum aliique secundum normas iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris aut, si hae desunt, ab ipso Episcopo eparchiali statutas; prospiciat parochus, ut libri paroeciales servatis eisdem normis recte conscribantur atque asserventur. § 2. In libro baptizatorum adnotentur quoque ascriptio baptizati determinatae Ecclesiae sui iuris ad normam can. 37, ministratio chrismationis sancti myri necnon, quae ad christifidelium pertinent statum canonicum ratione matrimonii salvo quidem can. 840, § 3, ratione adoptionis itemque ratione ordinis sacri vel professionis perpetuae in instituto religioso; hae adnotationes in testimonium baptismi semper referantur. § 3. Testimonia, quae de statu canonico christifidelium dantur, et omnia documenta, quae momentum habere possunt iuridicum ab ipso parocho eiusve delegato subscribantur et sigillo paroeciali muniantur. § 4. In paroecia habeatur archivum, in quo libri paroeciales asserventur una cum Hierarcharum epistulis aliisque documentis necessitatis vel utilitatis causa servandis; quae omnia ab Episcopo eparchiali eiusve delegato visitationis canonicae vel alio tempore opportuno inspicienda parochus caveat, ne ad extraneorum manus perveniant. § 5. Libri paroeciales antiquiores quoque asserventur ad normam iuris particularis.

Can. 297 - § 1. Parochus ab officio cessat renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata, elapso tempore determinato, amotione vel translatione. § 2. Parochus expleto septoagesimo quinto aetatis anno rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo eparchiali, qui omnibus personae et loci inspectis adiunctis de eadem acceptanda aut differenda decernat; renuntiantis congruae sustentationi et habitationi ab Episcopo eparchiali providendum est attentis normis iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 298 - Si vacat paroecia aut parochus quacumque de causa a munere pastorali in paroecia exercendo impeditur, Episcopus eparchialis quam primum aliquem sacerdotem nominet administratorem paroeciae.
 
Can. 299 - § 1. Administrator paroeciae eadem iura et obligationes habet ac parochus, nisi ab Episcopo eparchiali aliud statuitur. § 2. Administratori paroeciae nihil agere licet, quod praeiudicium afferre potest iuribus parochi aut damno esse potest bonis paroecialibus. § 3. Administrator paroeciae expleto munere parocho rationem reddat.
 
Can. 300 - § 1. Paroecia vacante itemque parocho a munere pastorali exercendo penitus impedito ante administratoris paroeciae nominationem curam paroeciae interim assumat vicarius paroecialis et quidem, si plures sunt, eorum ordinatione presbyterali senior aut, si vicarii desunt, parochus vicinior; Episcopus eparchialis autem tempestive determinet, quaenam cuique paroecia vicinior habenda sit. § 2. Qui paroeciae regimen interim assumpsit, Episcopum eparchialem de re statim certiorem faciat.
 
Can. 301 - § 1. Si ad curam pastoralem paroeciae debite implendam necesse aut opportunum est, parocho adiungi possunt unus vel plures vicarii paroeciales, qui debent esse presbyteri. § 2. Vicarius paroecialis constitui potest sive pro tota paroecia sive pro determinata paroeciae parte. § 3. Vicarium paroecialem libere nominat Episcopus eparchialis audito, nisi aliter prudenter iudicat, parocho et, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, servato can. 284, § 2.
 
Can. 302 - § 1. Vicarii paroecialis iura et obligationes ex iure communi et particulari necnon ex litteris Episcopi eparchialis desumantur et sub auctoritate parochi exercenda sunt sed, nisi aliter expresse cavetur et excepta obligatione, de qua in can. 294, vicarius paroecialis debet ratione officii parochum adiuvare in toto ministerio paroeciali et, si res fert, parochi vicem supplere. § 2. Ratione autem officii vicarius paroecialis facultate matrimonia benedicendi praeditus non est; hanc tamen facultatem, etiam generalem, ei conferre potest praeter Hierarcham loci etiam parochus intra fines paroeciae; quam facultatem, si ipsi collata est, vicarius paroecialis aliis quoque sacerdotibus singulis in casibus conferre potest. § 3. Vicarius paroecialis tamquam parochi cooperator praestantem et actuosam operam cottidie impendat in munere pastorali; inter parochum et vicarium paroecialem fraterna habeatur conversatio, mutua caritas et reverentia semper vigeat iidemque consiliis, auxilio et exemplo se invicem adiuvent curae paroeciali concordi voluntate communique studio providentes. § 4. Vicarius paroecialis obligatione tenetur in paroecia residendi secundum praescripta Episcopi eparchialis vel legitimas consuetudines; circa tempus feriarum vero vicarius paroecialis idem ius habet ac parochus.
 
Can. 303 - Vicarius paroecialis potest ab Episcopo eparchiali amoveri iusta de causa; si vero vicarius paroecialis est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, § 2.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License