Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS VIII DE EXARCHIIS ET DE EXARCHIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VIII DE EXARCHIIS ET DE EXARCHIS

Can. 311 - § 1. Exarchia est populi Dei portio, quae ob specialia adiuncta ut eparchia non est erecta quaeque territorialiter vel alia ratione circumscripta Exarcho pascenda concreditur. § 2. In erectione, immutatione et suppressione exarchiae, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalia sita est, servandus est can. 85, § 3; erectio, immutatio et suppressio ceterarum exarchiarum soli Sedi Apostolicae competit.
 
Can. 312 - Exarchus exarchiam regit aut nomine illius, a quo nominatus est, aut nomine proprio; de qua re in erectione vel immutatione exarchiae constare debet.
 
Can. 313 - Quae in iure de eparchiis vel de Episcopis eparchialibus dicuntur, valent etiam de exarchiis vel de Exarchis, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.
 
Can. 314 - § 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Exarchus nominatur a Patriarcha de consensu Synodi permanentis et firmis cann. 181 - 188, si de Exarcho agitur, qui Episcopus ordinandus est; in ceteris casibus nominatio Exarchi competit soli Sedi Apostolicae. § 2. Exarchus a Patriarcha nominatus ab officio amoveri non potest nisi de concensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. § 3. Exarchus possessionem canonicam exarchiae sibi concreditae capit decretum nominationis ostendens ei, qui interim exarchiam regit.
 
Can. 315 - § 1. Exarchus extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutus a Patriarcha presbyteros idoneos expetere potest, qui curam pastoralem christifidelium in exarchia suscipiant; Patriarcha autem, quatenus fieri potest, petitioni Exarchi satisfaciat. § 2. Presbyteri a Patriarcha ad tempus determinatum aut indeterminatum in exarchiam missi exarchiae addicti habentur et in omnibus subsunt potestati Exarchi.
 
Can. 316 - A decretis Exarchi, qui nomine Romani Pontificis vel Patriarchae exarchiam regit, recursus fit respective ad Sedem Apoatolicam vel Patriarcham; a decretis Exarchi, qui nomine proprio exarchiam regit, recursus fit ad ordinariam normam iuris.
 
Can. 317 - Exarchus obligatione tenetur sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina visitandi ad normam can. 208 exceptis Exarchis, qui nomine Patriarchae exarchiam sibi concreditam regunt.
 
Can. 318 - § 1. Exarchus a Patriarcha nominatus debet quinto quoque anno relationem scripto datam ad Patriarcham de statu spirituali et temporali exarchiae mittere. § 2. Exarchus a Romano Pontifice nominatus eandem relationem Sedi Apostolicae singulis quinquenniis debet facere et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarchae exemplar relationis quam primum mittere.
 
Can. 319 - § 1. Legibus de conventu eparchiali, de curia eparchiali, de consilio presbyterali, de collegio consultorum eparchialium et de consilio pastorali Exarchus tenetur locorum et personarum rationi iudicio anctoritatis, quae exarchiam erexit vel immutavit, aeque accommodatis. § 2. Si collegium consultorum ad normam can. 271, § 3 constitui non potest, Exarchus constituat coetum ex prudentioribus presbyteris non minus quam tribus, quatenus fieri potest inter membra consilii presbyteralis, si hoc exstat, selectis, cuius consensum vel consilium exquirere debet, quoties ius statuit Episcopum eparchialem ad agendum indigere consensu vel consilio collegii consultorum eparchialium.
 
Can. 320 - § 1. Exarchiae vacantis vel impeditae regimen transit ad Protosyncellum aut, si deest, ad parochum ordinatione presbyterali seniorem. § 2. Ille, ad quem exarchiae regimen interim devenit, quam primum debet certiorem facere auctoritatem, cuius est Exarchum nominare, ut provideat; interim vero uti potest omnibus potestatibus et facultatibus sive ordinariis sive delegatis, quas Exarchus habuit, nisi eidem commissae sunt industria personae Exarchi.
 
Can. 321 - § 1. Exarchus, qui Episcopus ordinatus non est, habet durante munere privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis. § 2. In his privilegiis et insignibus retinendis vel minus expleto munere servetur ius particulare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License