Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Silius Italicus
Punica

IntraText CT - Text

  • 3.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3.

 

Postquam rupta fides Tyriis et moenia castae
non aequo superum genitore eversa Sagunti,
extemplo positos finiti cardine mundi
victor adit populos cognataque limina Gades.
nec vatum mentes agitare et praescia corda            
cessatum super imperio: citus aequore Bostar
vela dare et rerum praenoscere fata iubetur.
prisca fides adytis longo servatur ab aevo,
qua sublime sedens, Cirrhaeis aemulus antris,
inter anhelantis Garamantas corniger Hammon            
fatidico pandit venientia saecula luco.
hinc omen coeptis et casus scire futuros
ante diem bellique vices novisse petebat.
      Exin clavigeri veneratus numinis aras
captivis onerat donis, quae nuper ab arce            
victor fumantis rapuit semusta Sagunti.
vulgatum, nec cassa fides, ab origine fani
impositas durare trabes solasque per aevum
condentum novisse manus. hinc credere gaudent
consedisse deum seniumque repellere templis.            
tum, quis fas et honos adyti penetralia nosse,
femineos prohibent gressus ac limine curant
saetigeros arcere sues. nec discolor ulli
ante aras cultus: velantur corpora lino,
et Pelusiaco praefulget stamine vertex.            
discinctis mos tura dare atque e lege parentum
sacrificam lato vestem distinguere clavo:
pes nudus tonsaeque comae castumque cubile.
inrestincta focis servant altaria flammae,
sed nulla effigies simulacrave nota deorum            
maiestate locum et sacro implevere timore.
      In foribus labor Alcidae: Lernaea recisis
anguibus hydra iacet, nexuque elisa leonis
ora Cleonaei patulo caelantur hiatu.
at Stygius saevis terrens latratibus umbras            
ianitor, aeterno tum primum tractus ab antro,
vincla indignatur, metuitque Megaera catenas.
iuxta Thraces equi pestisque Erymanthia et altos
aeripedis ramos superantia cornua cervi.
nec levior vinci Libycae telluris alumnus            
matre super stratique genus deforme bimembres
Centauri frontemque minor nunc amnis Acarnan.
inter quae fulget sacratis ignibus Oete,
ingentemque animam rapiunt ad sidera flammae.
      Postquam oculos varia implevit virtutis imago,            
mira dehinc cernit: surgentis mole profundi
invectum terris subitum mare nullaque circa
litora et infuso stagnantis aequore campos.
nam qua caeruleis Nereus evolvitur antris
atque imo freta contorquet Neptunia fundo,            
proruptum exundat pelagus, caecosque relaxans
Oceanus fontis torrentibus ingruit undis.
tum vada, ceu saevo penitus permota tridenti,
luctantur terris tumefactum imponere pontum.
mox remeat gurges tractoque relabitur aestu,            
ac ratis erepto campis deserta profundo,
et fusi transtris expectant aequora nautae.
Cymothoes ea regna vagae pelagique labores
Luna movet, Luna, immissis per caerula bigis,
fertque refertque fretum, sequiturque reciproca Tethys.            
      Haec propere spectata duci; nam multa fatigant.
curarum prima exercet, subducere bello
consortem thalami parvumque sub ubere natum.
virgineis iuvenem taedis primoque Hymenaeo
imbuerat coniunx memorique tenebat amore.             
at puer, obsessae generatus in ore Sagunti,
bissenos Lunae nondum compleverat orbes.
quos ut seponi stetit et secernere ab armis,
adfatur ductor: 'Spes o Carthaginis altae,
nate, nec Aeneadum levior metus, amplior, oro,            
sis patrio decore et factis tibi nomina condas,
quis superes bellator avum; iamque aegra timoris
Roma tuos numerat lacrimandos matribus annos.
ni praesaga meos ludunt praecordia sensus,
ingens hic terris crescit labor: ora parentis            
agnosco torvaque oculos sub fronte minacis
vagitumque gravem atque irarum elementa mearum.
si quis forte deum tantos inciderit actus
ut nostro abrumpat leto primordia rerum,
hoc pignus belli, coniunx, servare labora.            
cumque datum fari, duc per cunabula nostra:
tangat Elissaeas palmis puerilibus aras
et cineri iuret patrio Laurentia bella.
inde ubi flore novo pubescet firmior aetas,
emicet in Martem et calcato foedere victor            
in Capitolina tumulum mihi vindicet arce.
tu vero, tanti felix quam gloria partus
expectat, veneranda fide, discede periclis
incerti Martis durosque relinque labores.
nos clausae nivibus rupes suppostaque caelo            
saxa manent, nos Alcidae mirante noverca
sudatus labor et, bellis labor acrior, Alpes.
quod si promissum vertat Fortuna favorem
laevaque sit coeptis, te longa stare senecta
aevumque extendisse velim; tua iustior aetas,            
ultra me improperae ducant cui fila sorores.'
      Sic ille. at contra Cirrhaei sanguis Imilce
Castalii, quae materno de nomine dicta
(Castulo Phoebei servat cognomina vatis)
aeque ex sacrata repetebat stirpe parentes.            
tempore quo Bacchus populos domitabat Hiberos
concutiens thyrso atque armata Maenade Calpen,
lascivo genitus Satyro nymphaque Myrice
Milichus indigenis late regnarat in oris
cornigeram attollens genitoris imagine frontem.            
hinc patriam clarumque genus referebat Imilce,
barbarica paulum vitiato nomine lingua.
quae tunc sic lacrimis sensim manantibus infit:
'Mene, oblite tua nostram pendere salute,
abnuis inceptis comitem? sic foedera nota            
primitiaeque tori, gelidos ut scandere tecum
deficiam montis coniunx tua? crede vigori
femineo. castum haud superat labor ullus amorem.
sin solo aspicimur sexu, fixumque relinqui,
cedo equidem nec fata moror; deus annuat, oro:            
i felix, i numinibus votisque secundis
atque acies inter flagrantiaque arma relictae
coniugis et nati curam servare memento.
quippe nec Ausonios tantum nec tela nec ignes
quantum te metuo: ruis ipsos acer in enses            
obiectasque caput telis, nec te ulla secundo
eventu satiat virtus, tibi gloria soli
fine caret, credisque viris ignobile letum
belligeris in pace mori. tremor implicat artus,
nec quemquam horresco, qui se tibi conferet unus.            
sed tu, bellorum genitor, miserere nefasque
averte et serva caput inviolabile Teucris.'
      Iamque adeo egressi steterant in litore primo,
et promota ratis, pendentibus arbore nautis,
aptabat sensim pulsanti carbasa vento,            
cum lenire metus properans aegramque levare
attonitis mentem curis sic Hannibal orsus:
'Ominibus parce et lacrimis, fidissima coniunx.
et pace et bello cunctis stat terminus aevi,
extremumque diem primus tulit; ire per ora            
nomen in aeternum paucis mens ignea donat,
quos pater aetheriis caelestum destinat oris.
an Romana iuga et famulas Carthaginis arces
perpetiar? stimulant manes noctisque per umbras
increpitans genitor, stant arae atque horrida sacra            
ante oculos, brevitasque vetat mutabilis horae
prolatare diem. sedeamne, ut noverit una
me tantum Carthago, et, qui sim, nesciat omnis
gens hominum, letique metu decora alta relinquam?
quantum etenim distant a morte silentia vitae?            
nec tamen incautos laudum exhorresce furores.
et nobis est lucis honos, gaudetque senecta
gloria, cum longo titulis celebratur in aevo.
te quoque magna manent suscepti praemia belli.
dent modo se superi, Thybris tibi serviet omnis            
Iliacaeque nurus et dives Dardanus auri.'
dumque ea permixtis inter se fletibus orant,
confisus pelago celsa de puppe magister
cunctantem ciet. abripitur divulsa marito.
haerent intenti vultus et litora servant,            
donec, iter liquidum volucri rapiente carina,
consumpsit visus pontus tellusque recessit.
      At Poenus belli curis avertere amorem
apparat et repetit properato moenia gressu.
quae dum perlustrat crebroque obit omnia visu,            
tandem sollicito cessit vis dura labori,
belligeramque datur somno componere mentem.
      Tum pater omnipotens, gentem exercere periclis
Dardaniam et fama saevorum tollere ad astra
bellorum meditans priscosque referre labores,            
praecipitat consulta viri segnemque quietem
terret et immissa rumpit formidine somnos.
iamque per umentem noctis Cyllenius umbram
aligero lapsu portabat iussa parentis.
nec mora. mulcentem securo membra sopore            
adgreditur iuvenem ac monitis incessit amaris:
'Turpe duci totam somno consumere noctem,
o rector Libyae. vigili stant bella magistro.
iam maria effusas cernes turbare carinas
et Latiam toto pubem volitare profundo,            
dum lentus coepti terra cunctaris Hibera.
scilicet id satis est decoris memorandaque virtus,
quod tanto cecidit molimine Graia Saguntos?
en age, si quid inest animo par fortibus ausis,
fer gressus agiles mecum et comitare vocantem            
(respexisse veto: monet hoc pater ille deorum):
victorem ante altae statuam te moenia Romae.'
      Iamque videbatur dextram iniectare graduque
laetantem trahere in Saturnia regna citato,
cum subitus circa fragor et vibrata per auras            
exterrent saevis a tergo sibila linguis,
ingentique metu divum praecepta paventi
effluxere viro, et turbatus lumina flectit.
ecce iugis rapiens silvas ac robora vasto
contorta amplexu tractasque per invia rupes            
ater letifero stridebat turbine serpens.
quantus non aequas perlustrat flexibus Arctos
et geminum lapsu sidus circumligat Anguis,
immani tantus fauces diducit hiatu
attollensque caput nimbosis montibus aequat.            
congeminat sonitus rupti violentia caeli
imbriferamque hiemem permixta grandine torquet.
hoc trepidus monstro (neque enim sopor ille nec altae
vis aderat noctis, virgaque fugante tenebras
miscuerat lucem somno deus) ardua quae sit,             
scitatur, pestis terrasque urgentia membra
quo ferat et quosnam populos deposcat hiatu.
cui gelidis almae Cyllenes editus antris:
'Bella vides optata tibi. te maxima bella,
te strages nemorum, te moto turbida caelo            
tempestas caedesque virum magnaeque ruinae
Idaei generis lacrimosaque fata secuntur.
quantus per campos populatis montibus actas
contorquet silvas squalenti tergore serpens
et late umectat terras spumante veneno,            
tantus perdomitis decurrens Alpibus atro
involves bello Italiam tantoque fragore
eruta convulsis prosternes oppida muris.'
      His aegrum stimulis liquere deusque soporque.
it membris gelidus sudor, laetoque pavore            
promissa evolvit somni noctemque retractat.
iamque deum regi Martique sub omine fausto
instauratus honos, niveoque ante omnia tauro
placatus meritis monitor Cyllenius aris.
extemplo edicit convellere signa, repensque            
castra quatit clamor permixtis dissona linguis.
      Prodite, Calliope, famae, quos horrida coepta
excierint populos tulerintque in regna Latini,
et quas indomitis urbes armarit Hiberis
quasque Paraetonio glomerarit litore turmas            
ausa sibi Libye rerum deposcere frenos
et terris mutare iugum. ~non ulla nec umquam
saevior it trucibus tempestas acta procellis,
~nec bellum ruptis tam dirum mille carinis
acrius infremuit trepidumque exterruit orbem.            
      Princeps signa tulit Tyria Carthagine pubes,
membra levis celsique decus fraudata superbum
corporis, at docilis fallendi et nectere tectos
numquam tarda dolos. rudis his tum parma, brevique
bellabant ense; at vestigia nuda, sinusque            
cingere inadsuetum, et rubrae velamine vestis
ars erat in pugna fusum occuluisse cruorem.
his rector fulgens ostro super altior omnis
germanus nitet Hannibalis gratoque tumultu
Mago quatit currus et fratrem spirat in armis.            
      Proxima Sidoniis Utica est effusa maniplis,
prisca situ veterisque ante arces condita Byrsae.
tunc, quae Sicanio praecinxit litora muro
in clipei speciem curvatis turribus, Aspis.
sed dux in sese converterat ora Sychaeus,            
Hasdrubalis proles, cui vano corda tumore
maternum implebat genus, et resonare superbo
Hannibal haud umquam cessabat avunculus ore.
      Adfuit undosa cretus Berenicide miles,
nec, tereti dextras in pugnam armata dolone,            
destituit Barce sitientibus arida venis.
nec non Cyrene Pelopei stirpe nepotis
Battiadas pravos fidei stimulavit in arma.
quos trahit, antiquo laudatus Hamilcare quondam,
consilio viridis, sed belli serus, Ilertes.            
      Sabratha tum Tyrium vulgus Sarranaque Leptis
Oeaque Trinacrios Afris permixta colonos
et Tingim rapido mittebat ab aequore Lixus.
tum Vaga et antiquis dilectus regibus Hippo,
quaeque procul cavit non aequos Ruspina fluctus,            
et Zama et uberior Rutulo nunc sanguine Thapsus.
ducit tot populos, ingens et corpore et armis,
Herculeam factis servans ac nomine famam,
Antaeus celsumque caput super agmina tollit.
      Venere Aethiopes, gens haud incognita Nilo,            
qui magneta secant: solis honor ille, metallo
intactum chalybem vicino ducere saxo.
his simul immitem testantes corpore solem
exusti venere Nubae. non aerea cassis
nec lorica riget ferro, non tenditur arcus:            
tempora multiplici mos est defendere lino
et lino munire latus scelerataque sucis
spicula derigere et ferrum infamare veneno.
tum primum castris Phoenicum tendere ritu
Cinyphii didicere Macae. squalentia barba            
ora viris, umerosque tegunt velamine capri
saetigero; panda manus est armata cateia.
versicolor contra caetra et falcatus ab arte
ensis Adyrmachidis ac laevo tegmina crure.
sed mensis asper populus victuque maligno:            
nam calida tristes epulae torrentur harena.
quin et Massyli fulgentia signa tulere,
Hesperidum veniens lucis domus ultima terrae.
praefuit intortos demissus vertice crinis
Bocchus atrox, qui sacratas in litore silvas            
atque inter frondes revirescere viderat aurum.
      Vos quoque desertis in castra mapalibus itis,
misceri gregibus Gaetulia sueta ferarum
indomitisque loqui et sedare leonibus iras.
nulla domus: plaustris habitant; migrare per arva            
mos atque errantes circumvectare penates.
hinc mille alipedes turmae (velocior Euris
et doctus virgae sonipes) in castra ruebant:
ceu, pernix cum densa vagis latratibus implet
venator dumeta Lacon, aut exigit Umber            
nare sagax e calle feras, perterrita late
agmina praecipitant volucres formidine cervi.
hos agit haud laeto vultu nec fronte serena
Asbytes nuper caesae germanus Acherras.
      Marmaridae, medicum vulgus, strepuere catervis,            
ad quorum cantus serpens oblita veneni,
ad quorum tactum mites iacuere cerastae.
tum, chalybis pauper, Baniurae cruda iuventus,
contenti parca durasse hastilia flamma,
miscebant avidi trucibus fera murmura linguis.            
necnon Autololes, levibus gens ignea plantis,
cui sonipes cursu, cui cesserit incitus amnis,
tanta fuga est: certant pennae, campumque volatu
cum rapuere, pedum frustra vestigia quaeras.
spectati castris, quos suco nobilis arbor            
et dulci pascit lotos nimis hospita baca,
quique atro rabidas effervescente veneno
dipsadas immensis horrent Garamantes harenis.
fama docet, caesae rapuit cum Gorgonis ora
Perseus, in Libyam dirum fluxisse cruorem:            
inde Medusaeis terram exundasse chelydris.
milibus his ductor spectatus Marte Choaspes,
Neritia Meninge satus, cui tragula semper
fulmineam armabat, celebratum missile, dextram.
huc coit aequoreus Nasamon, invadere fluctu            
audax naufragia et praedas avellere ponto,
huc, qui stagna colunt Tritonidos alta paludis,
qua virgo, ut fama est, bellatrix edita lympha
invento primam Libyen perfudit olivo.
      Necnon totus adest Vesper populique reposti.            
Cantaber ante omnis, hiemisque aestusque famisque
invictus palmamque ex omni ferre labore.
mirus amor populo, cum pigra incanuit aetas,
imbelles iam dudum annos praevertere saxo
nec vitam sine Marte pati. quippe omnis in armis            
lucis causa sita, et damnatum vivere paci.
      Venit et Aurorae lacrimis perfusus, in orbem
diversum patrias fugit cum devius oras,
armiger Eoi non felix Memnonis Astyr.
his parvus sonipes nec Marti natus, at idem            
aut inconcusso glomerat vestigia dorso,
aut molli pacata celer rapit esseda collo.
Cydnus agit, iuga Pyrenes venatibus acer
metiri iaculove extendere proelia Mauro.
      Venere et Celtae sociati nomen Hiberis.            
his pugna cecidisse decus, corpusque cremari
tale nefas: caelo credunt superisque referri,
impastus carpat si membra iacentia vultur.
      Fibrarum et pennae divinarumque sagacem
flammarum misit dives Callaecia pubem,            
barbara nunc patriis ululantem carmina linguis,
nunc pedis alterno percussa verbere terra
ad numerum resonas gaudentem plaudere caetras.
haec requies ludusque viris, ea sacra voluptas.
cetera femineus peragit labor: addere sulco            
semina et impresso tellurem vertere aratro
segne viris. quicquid duro sine Marte gerundum,
Callaici coniunx obit inrequieta mariti.
hos Viriathus agit Lusitanumque remotis
extractum lustris, primo Viriathus in aevo,            
nomen Romanis factum mox nobile damnis.
      Nec Cerretani, quondam Tirynthia castra,
aut Vasco insuetus galeae ferre arma morati,
non, quae Dardanios post vidit, Ilerda, furores,
nec qui Massageten monstrans feritate parentem            
cornipedis fusa satiaris, Concane, vena.
iamque Ebusus Phoenissa movet, movet Arbacus arma
aclyde vel tenui pugnax instare veruto,
iam cui Tlepolemus sator et cui Lindus origo,
funda bella ferens Baliaris et alite plumbo,            
et quos nunc Gravios violato nomine Graium
Oeneae misere domus Aetolaque Tyde.
dat Carthago viros, Teucro fundata vetusto,
Phocaicae dant Emporiae, dat Tarraco pubem
vitifera et Latio tantum cessura Lyaeo.            
hos inter clara thoracis luce nitebat
Sedetana cohors, quam Sucro rigentibus undis
atque altrix celsa mittebat Saetabis arce,
Saetabis et telas Arabum sprevisse superba
et Pelusiaco filum componere lino.            
Mandonius populis domitorque insignis equorum
imperitat Caeso, et socio stant castra labore.
      At Vettonum alas Balarus probat aequore aperto,
hic adeo, cum ver placidum flatusque tepescit,
concubitus servans tacitos grex perstat equarum            
et Venerem occultam genitali concipit aura.
sed non multa dies generi, properatque senectus,
septimaque his stabulis longissima ducitur aestas.
      At non Sarmaticos attollens Uxama muros
tam levibus persultat equis: hinc venit in arma            
haud aevi fragilis sonipes crudoque vigore
asper frena pati aut iussis parere magistris.
Rhyndacus his ductor, telum sparus; ore ferarum
et rictu horrificant galeas. venatibus aevum
transigitur, vel more patrum vis raptaque pascunt.            
      Fulget praecipuis Parnasia Castulo signis
et celebre Oceano atque alternis aestibus Hispal
ac Nebrissa dei Nysaeis conscia thyrsis,
quam Satyri coluere leves redimitaque sacra
nebride et arcano Maenas nocturna Lyaeo.            
Arganthoniacos armat Carteia nepotes.
rex proavis fuit humani ditissimus aevi,
ter denos decies emensus belliger annos.
armat Tartessos stabulanti conscia Phoebo
et Munda Emathios Italis paritura labores.            
nec decus auriferae cessavit Corduba terrae.
hos duxere viros flaventi vertice Phorcys
spiciferisque gravis bellator Arauricus oris,
aequales aevi, genuit quos ubere ripa
Palladio Baetes umbratus cornua ramo.            
      Talia Sidonius per campos agmina ductor
pulvere nigrantis raptat lustransque sub armis,
qua visu comprendere erat, fulgentia signa
ibat ovans longaque umbram tellure trahebat.
non aliter, quotiens perlabitur aequora curru            
extremamque petit, Phoebea cubilia, Tethyn
frenatis Neptunus equis, fluit omnis ab antris
Nereidum chorus et sueto certamine nandi
candida perspicuo convertunt brachia ponto.
      At Pyrenaei frondosa cacumina montis            
turbata Poenus terrarum pace petebat.
Pyrene celsa nimbosi verticis arce
divisos Celtis late prospectat Hiberos
atque aeterna tenet magnis divortia terris.
nomen Bebrycia duxere a virgine colles,            
hospitis Alcidae crimen, qui, sorte laborum
Geryonae peteret cum longa tricorporis arva,
possessus Baccho saeva Bebrycis in aula
lugendam formae sine virginitate reliquit
Pyrenen, letique deus, si credere fas est,            
causa fuit leti miserae deus. edidit alvo
namque ut serpentem patriasque exhorruit iras,
confestim dulcis liquit turbata penates.
tum noctem Alcidae solis plangebat in antris
et promissa viri silvis narrabat opacis,            
donec maerentem ingratos raptoris amores
tendentemque manus atque hospitis arma vocantem
diripuere ferae. laceros Tirynthius artus,
dum remeat victor, lacrimis perfudit et amens
palluit invento dilectae virginis ore.            
at voce Herculea percussa cacumina montis
intremuere iugis: maesto clamore ciebat
Pyrenen, scopulique omnes ac lustra ferarum
Pyrenen resonant. tumulo tum membra reponit
supremum inlacrimans, nec honos intercidit aevo,            
defletumque tenent montes per saecula nomen.
      Iamque per et collis et densos abiete lucos
Bebryciae Poenus fines transcenderat aulae.
inde ferox quaesitum armis per inhospita rura
Volcarum populatur iter tumidique minaces            
accedit Rhodani festino milite ripas.
aggeribus caput Alpinis et rupe nivali
proserit in Celtas ingentemque extrahit amnem
spumanti Rhodanus proscindens gurgite campos
ac propere in pontem lato ruit incitus alveo.            
auget opes stanti similis tacitoque liquore
mixtus Arar, quem gurgitibus complexus anhelis
cunctantem immergit pelago raptumque per arva
ferre vetat patrium vicina ad litora nomen.
invadunt alacres inimicum pontibus amnem:            
nunc celso capite et cervicibus arma tuentur,
nunc validis gurges certatim frangitur ulnis.
fluminea sonipes religatus ducitur alno,
belua nec retinet tardante Libyssa timore.
nam trabibus vada et iniecta tellure repertum            
conexas operire trabes ac ducere in altum
paulatim ripae resolutis aggere vinclis.
at gregis inlapsu fremebundo territus atras
expavit moles Rhodanus stagnisque refusis
torsit harenoso minitantia murmura fundo.            
      Iamque Tricastinis incedit finibus agmen,
iam facilis campos, iam rura Vocontia carpit.
turbidus hic truncis saxisque Druentia laetum
ductoris vastavit iter. namque Alpibus ortus
avulsas ornos et adesi fragmina montis            
cum sonitu volvens fertur latrantibus undis
ac vada translato mutat fallacia cursu,
non pediti fidus, patulis non puppibus aequus.
et tunc imbre recens fuso correpta sub armis
corpora multa virum spumanti vertice torquens            
immersit fundo laceris deformia membris.
      Sed iam praeteritos ultra meminisse labores
conspectae propius dempsere paventibus Alpes.
cuncta gelu canaque aeternum grandine tecta
aequaevam glaciem cohibent: riget ardua montis            
aetherii facies surgentique obuia Phoebo
duratas nescit flammis mollire pruinas.
quantum Tartareus regni pallentis hiatus
ad manis imos atque atrae stagna paludis
a supera tellure patet, tam longa per auras            
erigitur tellus et caelum intercipit umbra.
nullum ver usquam nullique aestatis honores.
sola iugis habitat diris sedesque tuetur
perpetuas deformis hiemps; illa undique nubes
huc atras agit et mixtos cum grandine nimbos.            
iam cuncti flatus ventique furentia regna
Alpina posuere domo. caligat in altis
obtutus saxis, abeuntque in nubila montes.
mixtus Athos Tauro Rhodopeque adiuncta Mimanti
Ossaque cum Pelio cumque Haemo cesserit Othrys.            
primus inexpertas adiit Tirynthius arces.
scindentem nubes frangentemque ardua montis
spectarunt superi longisque ab origine saeclis
intemerata gradu magna vi saxa domantem.
      At miles dubio tardat vestigia gressu,            
impia ceu sacros in finis arma per orbem,
Natura prohibente, ferant divisque repugnent.
contra quae ductor++non Alpibus ille nec ullo
turbatus terrore loci, sed languida maestis
corda virum fovet hortando revocatque vigorem:            
'Non pudet obsequio superum fessosque secundis,
post belli decus atque acies, dare terga nivosis
montibus et segnes summittere rupibus arma?
nunc, o nunc, socii, dominantis moenia Romae
credite vos summumque Iovis conscendere culmen.            
hic labor Ausoniam et dabit hic in vincula Thybrim.'
nec mora. commotum promissis ditibus agmen
erigit in collem et vestigia linquere nota
Herculis edicit magni crudisque locorum
ferre pedem ac proprio turmas evadere calle.            
rumpit inaccessos aditus atque ardua primus
exuperat summaque vocat de rupe cohortes.
tum, qua durati concreto frigore collis
lubrica frustratur canenti semita clivo,
luctantem ferro glaciem cremat: haurit hiatu            
nix resoluta viros altoque e culmine praeceps
umenti turmas operit delapsa ruina.
interdum adverso glomeratas turbine Corus
in media ora nives fuscis agit horridus alis,
aut rursum immani stridens avulsa procella            
nudatis rapit arma viris volvensque per orbem
contorto rotat in nubes sublimia flatu.
quoque magis subiere iugo atque evadere nisi
erexere gradum, crescit labor. ardua supra
sese aperit fessis et nascitur altera moles,            
unde nec edomitos exudatosque labores
respexisse libet: tanta formidine plana
exterrent repetita oculis, atque una pruinae
canentis, quocumque datur permittere visus,
ingeritur facies. medio sic navita ponto,            
cum dulcis liquit terras et inania nullos
inveniunt ventos securo carbasa malo,
immensas prospectat aquas ac victa profundis
aequoribus fessus renovat sua lumina caelo.
      Iamque super clades atque importuna locorum            
inluvie rigidaeque comae squalore perenni
horrida semiferi promunt e rupibus ora,
atque effusa cavis exesi pumicis antris
Alpina invadit manus adsuetoque vigore
per dumos notasque nives atque invia pernix            
clausum montivagis infestat cursibus hostem.
mutatur iam forma locis. hic sanguine multo
infectae rubuere nives, hic nescia vinci
paulatim glacies cedit tepefacta cruore,
dumque premit sonipes duro vestigia cornu,            
ungula perfossis haesit compressa pruinis.
nec pestis lapsus simplex: abscisa relincunt
membra gelu, fractosque asper rigor amputat artus.
bis senos soles, totidem per vulnera saevas
emensi noctes optato vertice sidunt            
castraque praeruptis suspendunt ardua saxis.
      At Venus, ancipiti mentem labefacta timore,
adfatur genitorem et rumpit maesta querelas:
'Quis poenae modus aut pereundi terminus, oro,
Aeneadis erit, et quando terrasque fretumque            
emensis sedisse dabis? cur pellere nostros
a te concessa Poenus parat urbe nepotes?
Alpibus imposuit Libyam finemque minatur
imperio. casus metuit iam Roma Sagunti.
quo Troiae extremos cineres sacramque ruinam            
Assaracique larem et Vestae secreta feramus?
da sedem, genitor, tutisque iacere. parumne est
exilia errantis totum quaesisse per orbem?
anne iterum capta repetentur Pergama Roma?'
      His Venus, et contra genitor sic deinde profatur:            
'Pelle metus, neu te Tyriae conamina gentis
turbarint, Cytherea: tenet longumque tenebit
Tarpeias arces sanguis tuus. hac ego Martis
mole viros spectare paro atque expendere bello.
gens ferri patiens ac laeta domare labores            
paulatim antiquo patrum desuescit honori,
atque ille, haud umquam parcus pro laude cruoris
et semper famae sitiens, obscura sedendo
tempora agit mutum volvens inglorius aevum
sanguine de nostro populus, blandoque veneno            
desidiae virtus paulatim evicta senescit.
magnae molis opus multoque labore parandum,
tot populos inter soli sibi poscere regna.
iamque tibi veniet tempus quo maxima rerum
nobilior sit Roma malis. hinc nomina nostro            
non indigna polo referet labor, hinc tibi Paulus,
hinc Fabius gratusque mihi Marcellus opimis.
hi tantum parient Latio per vulnera regnum
quod luxu et multum mutata mente nepotes
non tamen evertisse queant. iamque ipse creatus             
qui Poenum revocet patriae Latioque repulsum
ante suae muros Carthaginis exuat armis.
hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur aevo.
exin se Curibus virtus caelestis ad astra
efferet, et sacris augebit nomen Iulis            
bellatrix gens bacifero nutrita Sabino.
hinc pater ignotam donabit vincere Thylen
inque Caledonios primus trahet agmina lucos,
compescet ripis Rhenum, reget impiger Afros
palmiferamque senex bello domitabit Idymen.            
nec Stygis ille lacus viduataque lumine regna,
sed superum sedem nostrosque tenebit honores.
tum iuvenis magno praecellens robore mentis
excipiet patriam molem celsusque feretur
aequatum imperio tollens caput. hic fera gentis            
bella Palaestinae primo delebit in aevo.
at tu transcendes, Germanice, facta tuorum,
iam puer auricomo praeformidate Batavo.
nec te terruerint Tarpei culminis ignes:
sacrilegas inter flammas servabere terris.            
nam te longa manent nostri consortia mundi.
huic laxos arcus olim Gangetica pubes
summittet, vacuasque ostendent Bactra pharetras.
hic et ab Arctoo currus aget axe per urbem,
ducet et Eoos, Baccho cedente, triumphos.            
idem indignantem tramittere Dardana signa
Sarmaticis victor compescet sedibus Histrum.
quin et Romuleos superabit voce nepotes
quis erit eloquio partum decus. huic sua Musae
sacra ferent, meliorque lyra, cui substitit Hebrus            
et venit Rhodope, Phoebo miranda loquetur.
ille etiam, qua prisca, vides, stat regia nobis,
aurea Tarpeia ponet Capitolia rupe
et iunget nostro templorum culmina caelo.
tunc, o nate deum divosque dature, beatas            
imperio terras patrio rege. tarda senectam
hospitia excipient caeli, solioque Quirinus
concedet, mediumque parens fraterque locabunt:
siderei iuxta radiabunt tempora nati.'
      Dum pandit seriem venturi Iuppiter aevi,            
ductor Agenoreus tumulis delatus iniquis
lapsantem dubio devexa per invia nisu
firmabat gressum atque umentia saxa premebat.
non acies hostisve tenet, sed prona minaci
praerupto turbant et cautibus obuia rupes.            
stant clausi maerentque moras et dura viarum.
nec refovere datur torpentia membra quiete:
noctem operi iungunt et robora ferre coactis
approperant umeris ac raptas collibus ornos.
iamque ubi nudarunt silva densissima montis,            
aggessere trabes, rapidisque accensus in orbem
excoquitur flammis scopulus: mox proruta ferro
dat gemitum putris resoluto pondere moles
atque aperit fessis antiqui regna Latini.
his tandem ignotas transgressus casibus Alpes            
Taurinis ductor statuit tentoria campis.
      Interea voces Iovis atque oracula portans
emensis aderat Garamantum laetus harenis
Bostar et ut viso stimulabat corda Tonante:
'Maxime Belide, patriis qui moenibus arces            
servitium dextra, Libycas penetravimus aras.
nos tulit ad superos perfundens sidera Syrtis,
nos paene aequoribus tellus violentior hausit.
ad finem caeli medio tenduntur ab orbe
squalentes campi. tumulum Natura negavit            
immensis spatiis, nisi quem cava nubila torquens
construxit turbo impacta glomeratus harena,
vel si perfracto populatus carcere terras
Africus et pontum spargens super aera Corus
invasere truces capientem proelia campum            
inque vicem ingesto cumularunt pulvere montis.
has observatis valles enavimus astris.
namque dies confundit iter, peditemque profundo
errantem campo et semper media arva videntem
Sidoniis Cynosura regit fidissima nautis.            
verum ubi defessi lucos nemorosaque regna
cornigeri Iovis et fulgentia templa subimus,
exceptos hospes tectis inducit Arisbas.
stat fano vicina, novum et memorabile, lympha,
quae nascente die, quae deficiente tepescit            

ante pedes ensis Phrygius iacet, ordine centum
stant arae caelique deis Ereboque potenti.
hic, crine effuso, atque Hennaeae numina divae
atque Acheronta vocat Stygia cum veste sacerdos.            
immugit tellus rumpitque horrenda per umbras
sibila; inaccensi flagrant altaribus ignes.
tum magico volitant cantu per inania manes
exciti, vultusque in marmore sudat Elissae.
Hannibal haec patrio iussu ad penetralia fertur,            
ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar.
non ille euhantis Massylae palluit iras,
non diros templi ritus aspersaque tabo
limina et audito surgentis carmine flammas.
      Olli permulcens genitor caput oscula libat            
attollitque animos hortando et talibus implet:
'Gens recidiva Phrygum Cadmeae stirpis alumnos
foederibus non aequa premit. si fata negarint
dedecus id patriae nostra depellere dextra,
haec tua sit laus, nate, velis. age, concipe bella            
latura exitium Laurentibus: horreat ortus
iam pubes Tyrrhena tuos, partusque recusent
te surgente, puer, Latiae producere matres.'
his acuit stimulis subicitque haud mollia dictu:
'Romanos terra atque undis, ubi competet aetas,            
ferro ignique sequar Rhoeteaque fata revolvam.
non superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
non celsae obstiterint Alpes Tarpeiaque saxa.
hanc mentem iuro nostri per numina Martis,
per manes, regina, tuos.' tum nigra triformi            
hostia mactatur divae, raptimque recludit
spirantis artus poscens responsa sacerdos
ac fugientem animam properatis consulit extis.
      Ast ubi quaesitas artis de more vetustae
intravit mentes superum, sic deinde profatur:            
'Aetolos late consterni milite campos
Idaeoque lacus flagrantis sanguine cerno.
quanta procul moles scopulis ad sidera tendit,
cuius in aerio pendent tua vertice castra!
iamque iugis agmen rapitur: trepidantia fumant            
moenia, et Hesperio tellus porrecta sub axe
Sidoniis lucet flammis. fluit ecce cruentus
Eridanus. iacet ore truci super arma virosque
tertia qui tulerit sublimis opima Tonanti.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License