Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • 34. De reclausis temptatis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

34. De reclausis temptatis.

 

Et quia princeps tenebrarum mille habet artes nocendi, quid de reclausis ac Deo devotis nuper gestum fuerit, pandam. Vennocus Britto praesbiterii honore praeditus, cui in alio libro meminimus, tantae se abstinentiae dedicavit, ut indumentum de pellibus tantum uteretur, cybum de herbis agrestibus incoctis sumeret, vinum vero tantum vas ad os poneret, quod magis putaretur libare osculo quam haurire. Sed cum eidem devotorum largitas frequenter exhiberet vasa hoc plena licore, dedicit, quod peius est, extra modum haurire et in tantum dissolvi potione, ut plerumque ebrius cerneretur. Unde factum est, ut, invalescente temulentia, tempore procidente, a daemonio correptus, per inergiam vexaretur, in tantum ut, accepto cultro vel quodcumque genus teli sive lapidem aut fustem potuisset adrepere, post homines insano furore discurreret. Unde necessitas exigit, ut catenis vinctus costodiretur in cellula. In hac quoque damnatione per duorum annorum spatia debachans, spiritum exalavit. Alius quoque Anatholius Burdegalensis puer, ut ferunt, annorum duodecem, cum esset famulus cuiusdam negutiatoris, petiit sibi ad reclausionem licentia tribui. Sed, resistente diu domino, potans, eum in hoc tepiscere adque implere non posse in hac aetate, quod nitebatur adpetere, tandem, victus praecibus famoli, facultatem tribuit, ut id quod flagitabat impleret. Erat autem ibi cripta ab antiquis transvolutum eleganteque opere exposita, in cuius angulo erat cellula parva de quadratis lapidibus clausa, in qua vix unus stans homo recipi possit. In hac cellola puer ingreditur, in hac per octo aut eo amplius annos commoratus, tenui cybo potuque contentus, vigiliis orationibusquae vacabat. Post haec pavore validum perpessus, clamare coepit, intrinsecus se torqueri. Unde factum est, ut, adiuvante ei, ut credo, diabolicae partis militia, amotis quadris quibus conclusus tenebatur, eliderit parietem in terram, conlidens palmas et clamans, se a sanctis Dei peruri. Cumque diutissime in hac insania teneretur et sancti Martini crebrius confiteretur nomen ac diceret, se potius ab eo quam a sanctis aliis cruciare, Thoronus adducitur. Sed malus spiritus credo, ob virtutem adque magnitudinem sancti conpraessus, nequaquam hominem mutelavit. Nam in loco ipso per anni curriculum degens, cum nihil male pateretur, regressus est, sed rursus quae caruerat incurrit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License