Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 28.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

28. Dum haec gerebantur, Rotbertus Celticae Galliae dux piratas acriter impetebat. Irruperant enim duce Rollone filio Catilli intra Neustriam repentini. Jamque Ligerim classe transmiserant, ac finibus illius indemnes potiebantur. Ibant passim palantes, atque cum vehementibus manubiis ad classem sese referebant. Dux vero ex tota Neustria copias collegerat; plures quoque ex Aquitania accersiverat. Aderant etiam ab rege missae quatuor cohortes ex Belgica, quibus et Richuinus praedictus praeerat. Aquitanorum vero legiones Dalmatius curabat. Neustrios vero ipse dux Rotbertus disponebat. Sicque totus ducis exercitus in quadraginta milibus equitum consistebat. Dalmatium ergo cum Aquitanis in prima fronte constituit; dein Belgas, at Neustrios subsidiis locat. Ipse etiam dux legiones circumiens praecipuos quosque nomine vocans hortatur, ut suae virtutis ac nobilitatis plurimum meminerint; pro patria, pro vita, pro libertate certandum asserens. De morte non sollicitandum cum ea omnibus incerta sit. Si vero fugiant, eis nihil ab hostibus esse relinquendum. His et aliis quam plurimis, militum animos incendebat. Quibus dictis dux in locum ubi praelium erat gerendum, instructos ordines deducit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License