| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Erchempertus Historia Langobardorum Beneventanorum IntraText CT - Text |
1.
Langobardorum seriem, egressum situmque regni, hoc est originem eorum, vel
quomodo de Scandanavia irsuta egressi ad Pannoniam, iterum a Pannonia Italiam
transmigraverint regnumque susceperint, Paulus, vir valde peritus, compendiosa
licet brevitate set prudenti composuit ratione, extendens nichilominus a
Gammara et duobus liberis eius hystoriam Ratchis pene usque regnum, in his
autem non frustra exclusit aetas loquendi, quoniam in eis Langobardorum desiit
regnum; mos etenim hystoriographi doctoris est, maxime de sua stirpe
disputantis, ea tantummodo retexere quae ad laudis cumulum pertinere noscuntur.
Ultimo autem compulsus a compluribus ego Erchempert quasi ab ortu praecipueque
ab Adelgiso, insigni sagacique viro, hystoriolam condere Langobardorum
Beneventum degentium, de quibus quia bis diebus nil dignum ac laudabile
repperitur quod veraci valeat stilo exarari, idcirco non regnum eorum set
excidium, non felicitatem set miseriam, non triumphum set perniciem, non
quemadmodum profecerint set qualiter defecerint, non quomodo alias superaverint
set quomodo superati ab aliis ac devicti fuerint, ex intimo corde ducens alta
suspiria, ad posteritatis exemplum succincto licet et inerti prosequar calamo.
Hac quoque flagitatione devictus, non tantum ea quae oculis, set magis quae
auribus hausi narrare me fateor, imitans ex parte dumtaxat Marci Lucaeque
evangelistarum praeconiis, qui auditus potius quam visus evangelia
descripserunt.
2. Igitur capta ac subiugata Carlo Italia, Pipinum filium
suum illuc regem constituit, cumque illo stipatus innumerabili exercituum
agmine crebrius Beneventum adiit capessendam. Quo tempore Arichis, gener iam
fati Desiderii, vir christianissimus et valde illustris atque in rebus bellicis
strenuissimus, Beneventum ducatum regebat. Qui audiens eos super se adventare,
Neapolitis, qui a Langobardis diutina oppressione fatigati erant, pacem cessit,
eisque diaria in Liburia et Cimiterio per incolas sancita dispensione
misericordiae vice distribuit, titubans, ut conici valet, ne ab eorum versutiis
Franci aditum introeundi Beneventum repperirent. Super Beneventum autem Gallico
exercitu perveniente, praedictus Arichis viribus quibus valuit primo fortiter
restitit, postremo autem, acriter praeliantibus, universa ad instar locustarum
radice tenus corrodentibus, magis civium saluti quam liberorum affectibus
consulens, geminas soboles vice pigneris iam dicto tradidit caesari, hoc est
Grimoaldum et Adelchisam, simulque cunctum thesaurum suum; ex quibus Adelchisa
multa cum prece proprio restituta suo genitori, Grimoaldum vero secum remeans
detulit Aquis, collata Arichis pace sub foedere pensionis.
3. Nanctus itaque hanc occasionem, et ut ita dicam
Francorum territus metu, inter Lucaniam et Nuceriam urbem munitissimam et
praecelsam in modum tutissimi castri idem Arichis opere mirifico exstruxit, que
propter mare contiguum, quod salum appellatur, et rivum qui dicitur Lirinus ex
duobus corruptum vocabulis Salernum appellatur, esset scilicet futurum
praesidium principibus superadventante exercitu Beneventum. [Hic Arichis primus
Beneventi principem se appellari iussit, cum usque ad istum qui Benevento
praefuerant duces appellarentur; nam et ab episcopis ungi se fecit, et coronam
sibi imposuit, atque in sub cartis: scriptum in sacratissimo nostro palatio, in
finem scribi praecepit.] Infra Beneventi autem moenia templum Domino
opulentissimum ac decentissimum condidit, quod Graeco vocabulo Agian Sophian,
id est sanctam sapientiam, nominavit; ditatumque amplissimis praediis et vario
opibus sanctimonialium coenobium statuens, idque sub iure beati Benedicti in
perpetuum tradidit permanendum. Pari etiam modo in territorio Alifano Deo
amabili viro ecclesiam in honorem domini salvatoris construxit, et monasterium
puellarum instituit, atque ditioni sanctissimi Vincentii martiris subdidit.
4. Defuncto dehinc Arichiso, consilio habito Beneventanorum
magnates legatos ad Karlum destinarunt, multi eum flagitantes precibus, ut iam
fatum Grimoaldum, quem genitore obsidem iam pridem susceperat, sibi praeesse
concedere dignaretur. Quorum petitionibus rex annuens, illic continuo
praedictum contulit virum, simulque ius regendi. principatus largitus est, set
prius eum sacramento huiusmodi vinxit, ut Langobardorum menium tonderi faceret,
cartas vero nummosque sui nominis caracteribus superscribi semper iuberet.
Accepta denique licentia repedandi, a Beneventi civibus magno cum gaudio
exceptus est. In suos aureos eiusque nomine aliquamdiu figurari placuit, scedas
vero similiter aliquanto iussit exarari tempore, reliqua autem pro nichil duxit
observanda; mox rebellionis iurgium initiavit.
5.
Hoc etiam tempestate idem Grimoalt neptem augusti Achivorum in coniugium
sumpsit, nomine Wantiam; set nescitur, quam ob rem ad fructum minime pervenit. In tantum enim odium primus eorum avidus prorupit
amor, ut sumta occasione Francorum circumquaque se repugnancium, more Hebreico
sponte eam a se sequestraret; dato ei libello repudii, ad proprios lares eam vi
transvexit. Hoc quidem callide licet egerit, efferitatem tamen supradictarum
barbararum gentium sedare minime quivit; nam tellures Teatensium et urbes a
dominio Beneventanorum tunc subtractae sunt usque in praesens, necnon et
Nuceriae urbs tunc capta est, set celeriter a fato Grimoaldo acquisita est, apprehenso
in ea Guinichiso duce Spolitensium cum omnibus bellatoribus inibi repertis.
6. Frequenter autem Karlus cum cunctis liberis, quos iam
reges constituerat, et cum immenso bellatorum agmine Beneventum praeliaturus
aggreditur; set Deo accertante pro nobis, sub cuius adhuc regimine fovebamur,
innumerabilibus de suis peste perditis, cum paucis nonnunquam inglorius
revertebatur. Unde factum est, ut Pipino regnante in Ticino et Grimoaldo
praesidente in Benevento, frequentissimum bellum vexaret Beneventanos, ita ut
nec ad momentum pax interfuerit illis viventibus. Erat enim uterque iuvenili
aetate nitentes et ad commotiones et bella declivi. Pipinus autem fultus suorum
praesidio bellatorum, iugi continuoque praelio exagitabat eum; Grimoalt vero et
civitatibus munitis et primoribus quam plurimis constipatus, pravipendens ac
despectui ducens illius persecutionem, in nullo cedebat ei. Aiebat itaque per
legatos suos Pipinus: Volo quidem, et ita potenter disponere conor, ut sicuti
Arichis genitor illius subiectu fuit quondam Desiderio regi Italiae, ita sit
mihi et Grimualt! Quibus e contra Grimoalt asserebat:
Liber et ingenuus sum natus utroque parente;
Semper ero liber, credo, tuente Deo
7. Et hoc quidem ita de hac luce subtracto, Grimoalt alter
suscepit iuta Beneventi tuenda, thesaurarius videlicet divae memoriae Grimoaldi
prioris, vir quoque sat mitis et adeo suavis, ut non solum cum Gallis, verum
etiam cum universis circumquaque gentibus constitutis pacis inierit foedus, et
Neapolitis supra memoratis gratiam pacemque donavit. Set quid antiquus hostis
semper invidet pacatis et pii viris, atque bella et discordiae semina in eis
serere molitur, Dauferium quendam, virum spectabilem, suae artis malicie
ignivit, et cum nonnullis filiis Belial horrendum fecit inire consilium
adversus principem fatum, hoc modo depositis quippe in itinere insidiis, ut dum
per pontem proficisceretur Veterrimae urbis ad praedictam urbem Salernum
properans, impulsus a menbris Satanae profundum, fluctibus marinis
immergeretur, esset beluis in pastum. Set revelante sibi occultorum cognitore
Deo, suis ad se accersitis, iam dictum incolumis pertransiit pontem; eos autem,
qui suae salutis hostis fuerant, cepit et vinculis iniecit. Dauferius vero quid
tunc non aderat illic, hoc agnito, fugam arripuit et Neapolitis susceptus est.
8. Quo comperto, Grimoalt non segniter egit, set confestim
iter Neapolim agreditur, exercitumque post se accelerare iubet. At ubi iuxta
memoratam perapplicuit urbem, iuventutis populus eiusdem civitatis armis
evectus, obvius illi audacter eminus exivit in praelium; quod ille ut
intellexit, protinus itinera eorum revertendi prius irretire molitus est, et
ita demum in eos insurgere voluit. Tantam denique hostium stragem coepto bello mari terraque
fecit, ut fretum adiacens vix per septem et eo amplius dies cruore occisorum
purgaretur; in terra vero tumuli nunc usque interfectorum conspiciuntur
cadaverum, et ut ab eisdem incolis referentibus compertus sum, quinque milia
fere hominum eadem tunc in acie occubuere. Idem enim Dauferius una cum magistro
militum qui tunc inibi regnabat, soli elapsi, fugibundi moenia illius urbis
tandem ingressi, nec ibi siquidem requiem capiunt; nam egressae coniuges
virorum peremptorum gladiis, insequebantur illos, dicentes: Reddite nobis o
caduci viri proditori quos nequiter interfecistis? Quare, inquite, adversus praelium insurgere conati
estis, quem pro certo invictum scitis? Grimoalt vero acrius eos insecutus est
usque ad portoni que dicitur Capuana, ita ut proprio conto eam percuteret; nec
erat quispiam qui resisteret. Clausis tantum obseratisque foribus, qui
remanserant infra muros se tutaverunt. Reverso igitur Grimoaldo ad castra cum
suo exercitu incolume, altera die pro fatigio sumpto et pro interemptis
affinibus, iam dictus perfuga dux dedit in exenium octo milia aureos supradicto
principi, et memoratum Dauferium ad pristinam reduxit gratiam. Statim denique
ob solitam misericordiam praedicto viro donationem de rebus suis praecepto firmavit,
gratiam vero familiaritatemque primam non denegavit. Interea Radechis comes
Consinus, Sico Agerentinus castaldeus, quem Grimoalt dudum proselitum receperat
honoribus plurimis deferens, sub dolo insurgentes in eum, cum iam extremum,
spiritum traheret, gladio eum peremerunt.
9.
Interfecto igitur eo innocenter, praedictus Radechis Siconem loco illius
principem subrogavit. Ipse vero non multum post tempus cuncta viriliter mundana
metu gehennae abdicans, ad beati se contulit Benedicti suffragia, catenaque
cervice tenus vinctus, eius coenobium Christo militaturus adiit, se reum quoque
clamitans et impium, se male agisse ac crudeliter vociferans, sicque monachicum
scema sumens, in tanta se districtione corporis animique coram oculis internis
arbitris in eodem monasterio coartivit, ut nulli scrupulum adsit, omnium
facinorum suorum veniam adipisci meruisse. Circuibat ille saepe diabolus girans
septa sacri monasterii, et voce perspicua et multis audientibus clamitabat
inquiens:
Heu, Benedicte, mihi? Cur me undique rodis? Inique,
Me prius hinc pulso, nunc mea membra lucras?
10. Suscepto itaque Sico principatu, foedus cum Francis
innovavit, Beneventanos bestiali efferitate persequitur, atque se superstite
filium suum, Sicardum nomine, heredem principatu effecit, virum satis lubricum,
inquietum et petulantem, animique elatione tumidum. Per idem tempus Neapolitis, quorum superius mentionem
feci, bellum a Sicone creberrimum motum est, et civitate valide obsessa tellure
pontoque ac fortiter iaculis et scorpionibus oppugnata, pene capta esset, si
defuisset ingenium. Nam iuxta ora maris muro arietibus et macino funditus
eliso, iam cum catervatim populus ingredi urbem niteretur, dux iam dictae
civitatis, data mox abside genitrice sua ac duobus propriis liberis, magnopere
eum callida arte exflagitans per nuncios misit ita: Tua est urbs cum universis
quae infra se retinet; placeat ergo pietati tuae, ne inter praedam detur;
crastina autem die cum trofaeo victoriae gloriosissime ingredere, possessurus.
nos omniaque nostra! His ergo suggestionibus fidem accommodans, diem sustinuit
venturum. Subsequenti vero nocte interrupta urbs muro firmissimo solidata est,
et crepusculo quo se suamque tradere pollicitus est civitatem, arma bellica
suscipiens, contra eum se erexit ingenti certamine. Oppressi igitur durius a
genitore et filio per sedecim continuos annos cives praefatae urbis, cum iam ad
extremitatem maximam pervenisset, ad Francorum se contulere praesidium. Hiis
denique diebus praeerat illis caesar Lodoguicus cognomento Almus, filius Karli
superioris augusti, qui Lutharium natum suum consortem dum regni asciret, ab eo
una cum socia sua captus ac custodiae mancipatus est, set ab optimatibus suis
ereptus, ad pristinam sublimatus est gloriam; quibus annitentibus, obsidio ab
illis aliquandiu sublevata est.
11. Circa haec tempora gens Agarenorum a Babylonia et
Africa ad instar examinis apum manu cum valida egrediens, Siciliam properavit,
omnia circumquaque devastans; tandem civitatem insignem Panormum nomine captam,
nunc usque commoratur, plurimasque in eadem irsuta urbes et oppida dirruens,
iam pene tota illarum gentium ditioni substrato congemiscit. Inter haec moritur
Lodoguicus, qui secundus in Gallia augustali praeerat imperio, Lutharius
supradictus illius regni heres effectus est, atque ab hoc Francorum divisum est
regnum, quoniam Lutharius Aquensem et Italicum, Lodoguicus autem Baioarium,
Karlus vero, ex alia ortus genitrice, Aquitaneum regebat imperium.
12. Set ut retro vertam sermonem, mortuo Sicone, Sicardus
monarchiam solum optinuit, qui iam cum patre saepius memorato per aliquot
feliciter imperaverat annos; coepitque populum sibi commissum ex levitate animi
beluina voracitate insequi ac crudeliter laniare. Inter haec, ut Asverus Aman,
ita iste praetulit caeteris Rofridum quendam, filium Dauferii cognomento
Prophetae, cuius consilii sub versione multa sacrilega ac blasima patrabat.
Fuit autem idem vir in mundanis rebus prudens, et nimium versutus, et ultra
quam credi potest callidus; adeo enim circumvenit praestigiis suis fallacibus
supradictum virum, ut illo absente et dissentiente nil unquam exercere vel ad
momentum auderet; sicque ab eo deceptus et inlaqueatus est, ut germanum suum,
Siconolfum nomine, gratis perpetuo dampnaret exilio, cunctosque Beneventanae
igentis proceres aut custodiis aut morti indiderit; ad hoc nimirum tendens, ut
dum relictus ac destitutus solacio esset optimatum, citra suam suorumque
sanguinis effusionem facillime interimeretur. Quamobrem et Maionem cognatum
suum tonderi iussit et monasterium retrudi, Alfanum denique, quo nemo fidelior
eo tempore fuit, virum illustrem et fortissimum robore, laqueo suspendi fecit.
Tuncque factum est ingens periurium in Benevento, ex quo conicitur iram Dei
primum fore provocatam ad perdendam terram.
13. Talia eo tractante, divina actum est dispensatione, ut
dum alium innocenter conaretur extinguere, praevenientem interim langorem ipse
caelitus spiritu pariter et carne perculsus interierit. Prius enim quam obiret,
ut cumulus suae perditionis iustius augeretur, pro amore pecuniae spectabilem
et Deo dignum virum sanctitate conspicuum, Deusdedit nomine, beatissimi
Benedicti vicarium, a pastorali monasterio monachorum seculari magis potentia
quam congrua laniare deposuit. ac custodiae mancipavit; cuiusque nunc usque
cineres, quo recubat humatus, nonnullos febre detentos variisque langoribus
oppressos ex fide poscentes creberrime curare noscuntur. Quid enim dicam de
huius viri nequitiis, quando quidem distractis ecclesiarum coenobiorumque
praediis, nobilibus ac mediocrum rebus violenter ablatis, secundum
subputacionem dierum anni embolismi curtis opulentissimas aggregavit. Hoc
quoque misero ita obeunte, paulo post a filii vel Adelferio nomine, Sicardus
supradictus princeps gladio perimitur; Deo iuste retribuente, qui plerumqqe
reddit iniquitatem patris in filios carnem solummodo feriens ulciscitur; ut
quia Sico, genitor suus, Grimoaldum, seniorem suum, indebite occideret, ulciscente
Deo, filius illius a subditis interficeretur. Et isto hoc modo decedente,
percussor non diu laetatus est. Nam parve post tempore a Sicone notho,
cognomento Albo, praedictus homicida extinctus est, scilicet ut iuxta verbum
Domini, qui gladio corpus proximi transverberavit, iusto valde iudicio
talionem, hoc est similem ultionem, in se ipso expertulit.
14. Decedente itaque Sikardo ab hac luce corporea,
Radelgisus principatus regimen suscepit, thesaurarius praefati viri, in cuius electione
omnis ut ita dicam Beneventi provincia consensit, vir autem blandus ac bonis
moribus pollens. At ubi isdem primatum promeruit, Siconolfus, quem superius
exulem praemisi, a custodia carceris elapsus fugere latibulum coepit, et ab
Urso, comite Consino cognatoque suo, aliquandiu latuit occultatus. Quo etiam
tempore liberi Dauferii Balbie, videlicet Romoalt, Arichis et Grimoalt, nec non
et Guaiferius, Beneventi moenia relinquentes, Salernum invasere, Siconulfumque
quo latebram fovebat repertum, seniorem sibi unanimiter constituerunt; factaque
tunc talis dissensio, qualis nunquam fuit in Beneventum ex eo quo Langobardi in
ea ingressi sunt. Ante adventum itaque Siconolfi in Salernum missus est
Adelmarius a supradicto Radelgiso principe, ut filios Dauferii ad suam
fidelitatem converteret; qui illuc abiens, astu doloso principem deseruit et se
illis sociavit, eosque ignivit deterius.
15. Eodem quoque tempore Landolfus iam Capuae praeerat
gastaldeus, vir quippe ad bella promtissimus debellator. Hic autem vetustam
exercens inimicitiam cum quibusdam de genere Seductorum, animo et gente
crudelibus viperis, interfici fecit ex primis eorum septem viros, uni eorumque
manibus abscidi; reliqui praesidium fugae sumentes, Benevento adeunt Radelgisum,
adfinem suum. Landulfus autem Sicopolim ingressus, a Radelgisi dominatione se
subducens Siconolfo sociatus est, ac primum cum Neapolitis pacis coniunxit
foedera. Fretus itaque Siconolfus huius ac liberorum eius auxilio, totam
Calabriam suo subdidit famulatui maximamque partem Apuliae; dein adversus
Beneventum praeliis insurgere nititur, plurimasque urbes et nonnulla oppida ab
eius dominio auferens suoque iuri subiecit; et quid erat vir bellicosissimus,
partimque metu, pene cunctum populum eum ambiens sequebatur. Prius enim quam
Siconolfus Salernum optineret, a praedicto Adelmario Radelgisus invitatus et a
suis stratoribus fraude suasus, Salernum quasi capturus adventavit. Quo dum
pervenisset, castrametari grandi cum audacia placuit, set subito velud turbae
civitate isdem vir cum fatis Dauferii filiis egressus, eos inaudita caede
mactaverunt, bonaque eorum cuncta diripientes ditati sunt; et Radelgisus vix
cum paucis inglorius fugiens evasit, nec ultra ausus est Salerni metas
gressibus attingere.
16. Hiis quoque diebus Pando quidam Barim regebat, qui
iussis optemperans Radelgisi, Saracenorum phalangas in adiutorium accitas iuxta
murum urbis et oram maris locavit commorandas. Hii autem, ut sunt natura
callidi et prudentiores aliis in malum, subtilius contemplantes munitionem
loci, intempesta noctis christicolis qui centibus per abdita loca penetrant
urbem, populumque insontem partim gladiis trucidarunt partim captivitati
indiderunt. Supradictum vero proditorem gentis et patriae variis multisque
suppliciis debachantes, postremo, ut vere dignum fuit, marinis sugillarunt
gurgitibus. Quo comperto Radelgis, quid eos urbe nullatenus evellere quibat
tamen quasi familiares amicos excolere et ad suum adiutorium sensim provocare;
ac primum castrum Cananense una cum Urso filio suo illis destinavit
oppugnandum. Confestim igitur intimatur hoc Siconolfo; perstatim mora seposita
eos debellaturus properavit, atque super eos audacter irruens, cunctos qui
fugere nequiverant armis stravit, tantoque victoriae potitus est trophaeo, ut
ex innumerabili acie paganorum vix pauci elapsi essent, qui urbe residuis casum
pereuntium explicarent Rex vero eorum, Calfo nomine, solus cum dedecore
fugiens, equo in itinere iam fesso ammisso, tandem valde lassus plantis propriis
urbem introgressus est.
17. Interea Siconolfus Beneventum crebris praeliis graviter
affligebat, atque ut dici solet mala arbor, modo malus infigendus est cuneus,
contra Agarenos Radelgisi Libicos Hismaelitas Hispanos accivit, hisque invicem
intestino et extero altercantibus bello, ultramarina loca captivis nostrae
gentis diversi sexus et aetatis fulciebantur. Quodam vero die convenere
utraeque acies in Furculas Caudinas, commissumque est belli certamen, ac primo
impetu Radelgisi pars victrix existens, Siconolfi exercitum totum in fugam
vertit. Siconolfus autem in loco tutissimo tunc constitutus, cum paucis suorum
mox super Beneventanos triumphantes ac suos insequentes virili irruit animo, et
non minima caede prostravit; patrataque victoria, plurimos eorum gladiis
extinxit, nonnullos cepit, reliquos vero in fugam compulit. Fretus itaque
frequentissimis victoriis, omnes urbes et castella a Radelgisi abstrahens iure
excepto siponto, Beneventum circumdedit oppugnandum; cumque telis et lue famis
non mediocriter coartaretur, mandatum ilico est Guidoni, ut properaret urbem.
Erat autem idem Guido dux Spolitensium, Siconolfi cognatus, pro cupiditate
tamen pecuniarum, quibus maxime Francorum subicitur genus, postposito vinculo
parentali in adiutorium ilico profectus est Radelgisi, atque per nuncios
suggessit Siconolfo obsidente urbem, ut obsessione relicta ad propria remearet,
adiciens inter caetera: Permitte me loqui cum Radelgiso, quid tuae magis parti
favebo. Recessit igitur Siconolfus a loco illo; Guido interim applicuit, et
accepta a Radelgiso unam sellam pro septuaginta milibus nummis aureis, dirrupit
quodcumque pollicitus fuerat suo cognato, et alienatus ab eo via qua venerat
rediit.
18. Post haec praedictus Guido suasit Siconolfo, ut datis
quinquaginta milia nummis aureis pro adunatione provinciae Beneventanae, Et
optinere te, inquid, faciam eam hinc et inde, quasi palmo meciaris eam! Cuius
tunc consilio consenciens Romam adiit, aureos tribuit, sacramenta dedit, iusiurandum
suscepit, nichil proficiens inanis abscessit. Erat autem adhuc inter Siconolfum
et Radelgisum frequentissima pugnae concertatio et cotidiana litium seditio,
unde et ex diversa parte quibus via iustitiae displicebat alternatim ab uno in
alterum confugiebant, fiebantque crebra par rapinae incestaeque fornicationes.
Erant siquidem universi erronei et ad malum prompti, quasi bestiae sine pastore
oberrantes in saltum. Set cum iugiter civili bello invicem inter se
lacerarentur, essetque omnium pernicies et ut ita dicam animae et cordis
extrema perditio, maxime quid Saraceni Benevento degentes, quorum rex erat
Massari, infra extraque omnia funditus devastavit, ita ut etiam optimates
illius pro nichilo ducerent atque ut ineptos servulos taureis duriter flagellarent.
19. His quoque diebus mortuo iam dicto Luthario, regnum
Gallicum pentifarie, divisum est, quoniam Lodoguicus et Karlus, germani eius,
Baioariam et Aquitaniam regebant, primogeuitus eius filius Lodoguicus nomine
Italiam, secundus Lutharius Aquis, tertius Carlictus Provinciam tuebantur. Huic
ergo Lodoguico augusto suppliciter relatum est per Landonem comitem Capuanum,
filium Landolfi supradicti viri, et per Ademarium iam fatum virum. Qui licet
erat admodum parvuli, pro Dei tamen zelo eorum humilibus precibus aures
accommodans, etiam consensum praebuit; et celeriter veniens, universos
prophanae gentis hostes ab urbe vi distrahi ac framea necari fecit; et
praesentibus omnibus Langobardis, inter duos praedictos viros totam provinciam
Beneventanam aequitatis discrimine sub iureiurando dispertivit. Hoc autem facto,
non diu supervixit Siconolfus, set debitum mortis munus exolvens, filium suum
adhuc lactantem ministerii sui reliquid heredem. Cui superstes parum qui
extitit Radelgis. Quo migrato, Radelgarius filius eius in principatum loco eius
electus est, vir plane fortis viribus et animo pius, ac corpore cunctis gratus.
20. Per idem tempus Agareni Barim incolentes, coeperunt
devastantes stirpitus depraedare totam Apuliam Calabriamque, ac pedetentim
Salernum ac Beneventum depopulare initiarunt. Tunc iterum sugestum est
lamentabili supplicatione iam saepe dicto piissimo augusto per Bassacium
venerabilem virum, beati Benedicti vicarium, et per Iacobum sancti Vincentii abbatem,
ut properare quantocius dignaretur, et suo adventu eriperet quos ante iam
misericorditer redemerat: Et simus, inquiunt, fidissimi famulis illius,
constituatque nos subesse cuilibet ultimo suorum! Qui sine mora veniens, cum incredibili multitudine Barim
perrexit, set pro omnibus obliti Capuani suam ultroneam sponsionem, urbibus se
recondentes, Landulfum tantum antistitem vice sua illuc destinarunt. Videns
autem supradictus caesar et illorum fallacium et se nil proficere, sine
emolumento recedens abiit, concesso principato Salernitano Ademario, fortissimo
et illustre viro, Siconolfi filium exulem fecit. Interea obiit Radelgarius
Benevento; cui successit germanus eius nomine Adelchis, vir quippe mitissimus
et amabilis cunctis, tantaque mansuetudinis, ut etiam ab exteris diligeretur.
Set, quod peius, provincia in multis divisa ad exitium magis quam ad salutem de
die in diem a dominatoribus ducebatur.
21. Subtracto vero ex hac luce Landulfo Capuano comite, ut
post tergum redeam, quatuor reliquia liberos, Landonem videlicet iam fatum
virum, Pandonem, Landonolfum et Landolfum futurum pontificem, viros singularis
prudencia virtutisque efficacia valde compotes; ex quibus Lando Capuam, Pando
marepahissatum, Landonolfus Teanum regebat, Landulfus vero adhuc iuvenis
palatinis excubabat obsequiis. Hic autem novissimus, ut post in patulo claruit,
cum adhuc viscere gestaretur genitricis, eadem mater, cum se quodam die sopori
iuxta viri dorsum dedisset, facem igneam peperisse visum experta est. Quae fax
cum humi solo cecidisset, in maximum ignis globum aucta est, visaque est totius
Beneventi confinium concremare, sicque cum sompno pariter et visio elapsa est.
Quae nimium perterrita, proprio mox coniugi moesta curavit indicare; cuius
visionis finem genitor ut audivit, in paucis sillabarum dictionibus futura eius
dira opera complexus est, dicens:
Heu me, dulcis amans, quae nos tunc fata secuntur, Augurium saevum monstrat tua
visio dira! Hac tuus hic ortus tegitur qui clausus in alvo, Diliget haut ullum
spernet qui sanguine caros, Postremo cives viperino devoret ore, Ac velud ignis
edax rectorum pectora buret.
Quod ille, in extasi mentis licet, praedixerit, nos quoque propriis intuiti
sumus optutibus, qui innumerabiles insontes homines illius facto conspeximus
pro igne gladiis corruisse. Ignis itaque ille ipsum inumani generis sanguinem,
qui postea eo operante fundendus erat, sub quodam ymaginis specie portendebat;
quod ne cui incredibile hoc aut ymaginarie forte confictum videatur, tot mihi
testes sunt quot pene homines versantur in urbe. Huius enim actio finisque
exitus in subsequenti propalabitur.
22. Horum denique genitor cum iam diei ultimae
appropinquaret, ut a referentibus audivi, vocatis liberis suis hoc in edictum
ab tradidit, ne unquam, quantum ad se pertineret, sinerent Beneventum cum Salerno pacisci: quia non
erit, inquid, vobis profuturum. Cuius monitum filii audientes, opere pariter
patrarunt, atque suis heredibus in ius perpetuum sicut a patre susceperant
reliquerunt. Magnum sanum hereditarium suae reliquerunt soboli, adversus
divinum dumtaxat praeceptum gerentes quod ait Iesus discipulis suis: Pacem meam
do vobis, pacem relinquo vobis. Accepto itaque iure regnandi, modo Siconolfo
obsecuntur, parvipendunt imperiis eius, set prae omnibus Landonolfus contrarius
illi semper et ingratus extitit, adeo ut etiam litio illius nam suam
necessitate ductus arraret. Hoc autem tempore Paulinus, Deo dignus et carus
vir, Capuae praesul, ab hac carnea subtractus est faece, atque Landone
supradicto viro viriliter decertante, Landolfum, fratrem suum, episcopum
ordinavit; set incongruam vicissitudinem filiis eius post patris intulit
obitum, quos velud durissimos hostes vario ac perpetuo multavit exilio.
23. Mortuo itaque Siconolfo, ut unusquisque quod sibi
habile videretur ageret, filium eius adhuc anno carentem loco eius subrogarunt.
Tunc coeperunt praedicti fratres concives suos, partim ambitu partim metu
agitati, ferina persequi ingluvie et custodiis mancipare; quamobrem et a
Pandulfo consanguineo suo Suessulam ingenio auferentes, suae ambitioni
nexerunt, ipsum et liberos illius extorres fecerunt, de quibus dehinc unum
gladio, alium igne perdiderunt, duosque superstites iugi continuoque dampnarunt
exilio. Suessulam autem postea a Landulfo
Landonis filio captam, annitente sibi Sergio magistro militum, qiuia socer erat
illius, nunc usque retinet eam.
24. Hac tempestate, casu an iudicio superno actum sit, tota
urbs Sicopolis igne cremata est, ita ut ne una domus remaneret inusta praeter
episcopalis aula. Qua reperta occasione, Landulfus praesul et Landonolfus,
germanus eius, consilio inierunt, ut deserta angusti monto cohabitatione, ad
plana et praeclara canpestria descenderent ad commanendum: Non sumus, inquiunt,
caprearum hovile, ut in saxorum cavernis tueamur, ad humiliaque denique
descendamus, ut altos nos et inhumiles circumspicientibus praebeamus! Quibus
tunc adsensum Lando minime praebuit, quia delirum ac frivolum erat, inter tot
procellas urbem munitissimam deserentes ut suillo coeno locarent.
25. Illis invicem ita altercantibus, duo praedicti viri
coeperunt haedificare murum supra pontem qui vulgo Casilinum dicitur; quorum
opera ut perspexit Lando, inchoavit ac mirifice perfecit haedificandam urbem.
Ut autem munita est et habitari coepta, supervenit Guido iam dicto cum
universis Tuscis, et obsedit eam hinc et inde graviterque angustiavit, quia
nolebant subici Ademario iam fato viro ob improbitatem Landolfi praesulis et Landonolfi,
quoniam illum prae caeteris affectu favebat fraterno, aliis quasi exteris
spretis. Dum enim valide intus affligerentur cotidiana pugna, et foris sata
delerentur, tandem robore et violentia devicti colla subdiderunt famulatui,
excepto Landonolfus; quamobrem Suram, cuncta oppida confinia a Landonolfo
domino subtracta et Guidoni sunt tradita, sicut promissum fuerat. Quo facto in tantam
animi tristitiam corruit praedictus vir, ut in proximo spiritum exhalaverit.
26. Per idem tempus veterem inimicitiam vindicare volens
Ademarius, filium. Marini Malfitani, cognatum videlicet Pandonis, dolo cepit,
et Sergio magistro militum, cum quo foedus inierat, exulem tradidit; qua pro
causa ab eodem Sergio etiam Marinus fraude captus est. Hinc etenim aeternum
iurgium inter Ademarium et Pandonem ortum est; unde factum est, ut inscio
Landone Landulfus episcopus et Pando suaserint Guaiferio Elio Dauferii Balbi,
et fecerunt apprehendere Ademarium principem, et Guaiferium sponte sibi
seniorem elegerunt, iurantes ei gravi sacramento. Set ocius ad consueta vitia
defluentes, et huic statim post excessum Landonis, soceri illius, mentiti.
27. Mortuo denique Landonolfo, non multum post Lando dira
paralisi percutitur, lectum per annum integrum fessus detinebatur. Hoc agnito,
Sergius magister militum praesidiis illectus Ademarii, ut priora replicem,
dirrupit iuramentum quod cum Landone pactum fuerat, et adversus filium illius
bellum excitavit. Nam octavo Ydus Maias Mai quo beati Michahelis archangeli
sollempnia nos sollempniter celebramus, quo etiam die priscis temporibus a
Beneventanorum populis Neapolites fortiter caesos legimus, hac ergo die, nullum
honorem dans Deo, misit duos liberos suos Gregorium magistrum militum et
Caesarium, nec non et Landulfum generum suum Suessulanum, cum quibus Neapolitum
et Malfitanorum exercitum tam pedestrem quam et equitum pene ad septem milia
viros misit, dans ei in praeceptum, ut Capuam obsideret. Quibus audacter
occurrit ceu leo fervidus Lando iunior, repperitque eos transvadatos pontem
Teodemundi suos acriter expugnantes; totis viro super eos irruit, atque cuneum
eorum scindens gladiis ventilavit, captumque Caesarium et ferme octingentos
alias, reliquos in fugam vertit; sicque triumphans reversus est. Pando autem,
illius avunculus, Ademarii metuens adventum, ad monumentum quondam Trasarici
interim observabat excubias. Post haec Pando, erepto Marino vinculis, Caesarium
cum universis libertati restituit.
28. Hiis quoque diebus Lando senior, crescente interim
langore, ad extrema perductus est, vocatisque duobus fratribus suis, Pando
scilicet et Landolfo antistite, Landonem filium suum eis supplici prece
commendare studuit, atque in manus eorum tradidit dicens: Teste Deo sanctaque
eius ecclesia vobis eum commendo, ut eodem in iudicio futuro iudicemini, quo eo
in praesenti abusi fueritis! sicque humanum faciens obiit. Quo migrato, non diu ad iuramentum perstitit
fraternum; nam subdole pro cupiditate castaldatus et Landonem et ceteros
fratres urbe repulerunt, et a Guaiferio alienati sunt cui sacramenta recentia
dederant, praecipueque Landolfus per evangelia missarumque sollempnia nec non
et per manus sacratas suas ille non semel iuraverat. Hoc facto, Lando Caiaziae
ingressus est, capto in ea Aioaldo, qui a praedictis viris eam ad custodiendum
fuerat directus. Eodem igitur tempore Landolfus, frater Landonis, Casam cepit;
set superveniens Pando, cepit eum cum quadraginta primoribus, quibus redditis,
castrum Caiaziae recepit, et receptis filiis Landonis a Guaiferio et Landolfo
fratre eorum in Suessulam. Quibus exterminatis minime quievit eorum rabies, set
coeperunt eos persequi iugiter etiam terminos Suessulam expugnantes. Hos
siquidem Guaiferius princeps non segniter adiuvabat, et multotiens locum cedebat
eis, nolens frustra christicolum fundere cruorem. Set Landolfus praesul non hoc
religionis gratia set imbecillitati deputans, vi suum germanum contra christum
Domini pugnare cogebat. Fretus ergo filiorum trium Maionis, et Maienolfi, nec
non et Radelgisi filii Adelgisi Beneventani principis, eum adversus iam dictum
principem suum misit; set iusto Dei iudicio, a quo omnis potestas et ordinatio
consistit, ipse primus occubuit; nonnulli ex eis capti, reliqui autem fugati
sunt.
29.
Inter haec Saugdan, nequissimus ac sceleratissimus rex Hismahelitum, totam
terram Beneventanam igne gladiis et captivitate crudeliter devastabat, ita ut
non remaneret in ea halitus. Quamobrem et Gallorum exercitus crebrius adveniens
eorum eferitatem opprimendam, set nil proficiens, via qua venerat repedabat.
Unde factum est, ut Adelgisum Beneventi principem, coactata pensione et
obsidibus, pacem eo firmaret. Quo tempore Maielpotus Telesinus et Guandelepert
Bovianensis castaldei multa cum prece conduxerunt Lambertum ducem Spolitensium,
et Garardum comitem, et obviantes eidem Saugdan, cum de Capuae depopulatione
reverteretur, in Arvium tellure irruerunt super eum. Set exurgens iam dictus
vir, et super Beneventanos et Francos fortiter se iniecit, ac dirruptis cuneis,
plurimos eorum interemit, nonnullos cepit et crudeliter extinxit; Garardus vero
comes, Maielpotus, et Guandelpertus, supra dicti viri, eadem in acie tunc
occubuere. Qua de re audaciam ex ilio die potiorem sumens, Beneventum eiusque
confinia funditus delevit, ita ut nullus locus praeter urbes praecipuas eius
efferitati evaderet. Quibus diebus et castrum Benafranum cepit, et coenobium
sancti Vincentii martiris depraedavit, et pro aedificiis non combustis tres
milia aureus accepit. Hoc facto, et a vicario beati Benedicti totidem nummos
accepit.
30. Mortuo denique Pandone, Landolfus episcopus solus
superstes remansit. Qui Pandonolfum, nepotem suum, vice patris sui Pandonis
comitem in Capuam constituit, qui vulneratus ex praelio quo genitor occubuerat
semivivus evaserat. Hic autem in
familiaritate sua habebat Dauferium cognatum Maionis; cuius versutias metuens
Landulfus praesul, monuit Pandonulfum, ut dato ei adiutorio, alibi eum ad
commanendum destinaret, qui nolens illius consilio acquiescere, clam egressi
tres germani ex urbe Potensi, cum eodem Dauferio castella invasere. Nam
Pandonulfus Suessulam, Landulfus autem Casam Irtam, Landonolfus Caiaziae ab
illius genitore castrum iam dudum quassatum intraverunt, et coeperunt
depraedare omnia in circuitu. Quos Landulfus ingenio decepit, simulque
Guaiferium et Adelgisum principes delusit, nec=non et Landonis filios nepotes
suos, quos iam pridie extorres fecerat a solo proprio, dolo evocavit,
fratrumque suorum confinia depraedare fecitque succendi. Dumque cotidie Capuae
ruina excresceret, hortatus est idem vir filios Pandonis cum filiis Landonis,
nexo foedere utrique urbem introirent ad commanendum. At illi ex diverso in
unum coeuntes, sacramento iuncti sunt, adieruntque urbem; quos statim praedictus
vir arte sua fefellit et periurare fecit, illisque divisis, mentitus est. Qua
pro causa etiam Pandonulfus ad imperialem celsitudinem misit; epistolis ac
iussionibus ablatis, in urbe memorata non est ingressus, quousque veniret
Lodoguicus piissimus augustus, a multis per varia tempora invitatus.
31. Fuit autem idem Landolfus, ut pollicitus inseram, ex
natura prudens, set ex consuetudine callidus, lubricus nimium et petulans,
ambitiosior omni homine, elatus supra quam credi potest, monachorum quoque
infestor et praedator, de quibus in tribunal tumidus sedens solitus erat dicere
circumstantibus: Quotiens monachum visu cerno, semper mihi futura die, auspicio
tristia subministrat, iusto valde iudicio Dei, ut ab hiis incommoda tolleraret,
quos velud nefandissimos hostes execrabat et persequebatur, a quibus etiam in
futuro torquendus erat. Principis sui quoque derisor et periurus, nepotumque
suorum perosor, quippe qui neminem dilexit praeter suae carnis incentiva, pacem
nunquam, nec in die obitus sui, amplexatus est. Sic ubi foederata sensit, totus
se strenue iniciens, zizaniorum semina sevit; quod si cui incredibile videtur,
animadvertat, quot vicibus Guaiferium fefellit, cui per ter iuravit ipsumque
ipse sibi principem instituit. Multo enim libentius cupiebat captivari animas
hominum innocentium, quam vel parem eum habere, non dico seniorem, contra
praeceptum apostoli gerens, qui ait: Subditi, inquid, estote omni dicioni, sive
regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis; et alibi: Non
praeest potestas, nisi a Deo, itaque qui resistit potestati Dei ordinationi
resistit. His igitur, postposita ecclesiastica dogma iuraque episcopalia,
semiviros solummodo dilexit eosque cunctis praetulit, implevit nichilominus
prophecia Ysayae dicentis: Effoeminati dominabuntur eis. Huius enim ego facta
viri minuatim explicare si voluero, facilius ut reor tempus absumitur, quam
fandi sermo terminetur; tamen si quis medullitus nosse desiderat, versus a
memet constructos requirat. Ante diem vero exitus sui Capuam trium fratrum
suorum filiis ita divisit, ut omni tempore inter eos gladius rixae nunquam
omnimodo abesset; ut fateor si quis corde non percipit, oculis videat.
32. Invitatus itaque Lodoguicus caesar, ut praedixi, in
commune a Beneventanis, Capuanis cunctisque cummarcanis ad tuitionem perditae
patriae - a Guaiferio minime hoc, quia pro Ademari captione execrabatur -
Beneventi fines per Suram ingreditur, atque prius monasterio Benedicti beati
applicuit. Quo ad eum legati de diversis urbibus venerunt; inter quos Landulfus
iam dictus et nepotes sui ex diverso venerunt. Susceptis igitur augustis, hoc
est vir et coniux, a Berthario venerabili abbate officiosissime, Landulfus ad
solitam vergens, fallaciam, Capuanos quos caesari praesentaverat fugere
compulit; ipse solus cum eo mansit, quasi satisfaciens, se nil culpabile penes
eum gessisse. Praedictus itaque augustus Landulfum tunc pro nichilo ducens,
Capuam adiit, obsessamque tribus hinc inde mensibus funditus delevit, et cum
civibus illius quodcumque placitum dare nollet, Lamberto comiti illius se
tradiderunt; putantes se facere rectius, pessime corruerunt. Unde postea pro
nichilo ducti, omni fere mense diversis iudicibus dabantur in praedam. Hoc
quoque ita peracto, Guaiferio omni sine sponsione prius Salernum, et sic demum
ab Adelchiso Beneventum exceptus est.
33. Sequenti autem anno multo fultus auxiliatoribus Barim
perrexit, atque cum saepe dicto Saugdane augustalis exercitus pugnam commisit,
a quibus et superatus aufugiit, ammissa non modica parte bellatorum. Dehinc
omnia eorum circumquaque sata comburens, Materiam adiit, quam et sine mora igne
cepitque. Tunc venit Venusiam, castra metatusque in ea coepitque renovare, et
Barim hinc et inde graviter expugnans demolitus est; positoque praesidio
pugnatorum in Canusia, vicissim eos cornibus ventilabat. Quo terrore perculsi,
multi ad augustalem confugientes clementiam, dari sibi petebant dextras; quibus
tunc solitam misericordiam non denegat. Post haec itum est Oeream urbem, sicque
itidem reversus est Beneventum, atque annitente sibi dextera superna, cum iam
ad extremitatem maximam pervenissent Saraceni, misso exercitu, Barim cepit,
capto in ea Saugdan effero rege cum aliis nonnullis satellitibus suis. Deinde
Tarentum obsidere iussit.
34. Quibus ita patratis, ut superius promissa promam,
videns diabolus suos eliminari Christoque universa restaurari, principia
recolens et dampna inferni dolens, suo instincto coeperunt Galli graviter Beneventanos
persequi ac crudeliter vexare. Qua de re et Adelgisus princeps adversus
Lodoguicum augustum erectus, cum suis Beneventi infra moenia degentem ac <