Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VIII. De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.
          • CAPUT IV. De Curia dioecesana.
            • ART. II. De cancellaroi aliisque notariis
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. II. De cancellaroi aliisque notariis

et archivo episcopali.

Can. 372. par. 1. In qualibet Curia constituatur ab Episcopo cancellarius qui sit sacerdos, cuius praecipuum munus sit acta Curiae in archivo custodire, ordine chronologico disponere et de eisdem indicis tabulam conficere.

par. 2. Poscente necessitate, adiutor ei dari potest, cui nomen sit vice-cancellarii seu vice-tabularii.

par. 3. Cancellarius est eo ipso notarius.

Can. 373. par. 1. Episcopus praeter cancellarium potest alios quoque notarios constituere, quorum scriptura aut subscriptio publicam fidem facit.

par. 2. Iidem constitui possunt aut ad quaelibet acta, aut ad acta iudicialia dumtaxat, aut ad acta tantummodo certae causae vel negotii conficienda.

par. 3. Si clerici desint, possunt e laicis assumi; sed notarius in criminalibus clericorum causis debet esse sacerdos.

par. 4. Cancellarius aliique notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores.

par. 5. Omnes possunt removeri aut suspendi ab eo qui illos constituit aut ab eius successore aut Superiore, non autem a Vicario Capitulari, nisi de consensu Capituli.

Can. 374. par. 1. Officium notariorum est:

1.o Conscribere acta seu instrumenta circa dispositiones, obligationes, citationes et intimationes iudiciales, decreta, sententias aliave circa quae eorum opera requiritur;

2.o In scriptis fideliter redigere quae geruntur eaque cum significatione loci, diei, mensis et anni subsignare;

3.o Acta vel instrumenta legitime petenti ex regesto, servatis servandis, exhibere et eorum exemplaria cum autographo conformia declarare.

par. 2. Conscribere acta nequit notarius nisi in territorio illius Episcopi a quo est electus aut pro negotio ad quod est legitime constitutus.

Can. 375. par. 1. Episcopi in loco tuto ac commodo archivum seu tabularium dioecesanum erigant, in quo instrumenta et scripturae, quae negotia dioecesana tum spiritualia tum temporalia spectant, apte dispositae et diligenter clausae custodiantur.

par. 2. Omni diligentia ac sollicitudine conficiatur inventarium seu catalogus documentorum quae in archivo continentur cum brevi singularum scripturarum synopsi.

Can. 376. par. 1. Quotannis, primo bimestri, inventario seu catalogo illae scripturae adiungantur, quae anno praecedenti confectae vel alias neglectae fuerunt.

par. 2. Ordinarii sedulo inquirant chartas et scripturas forte alio distractas atque dispersas; et quaelibet necessaria remedia adhibeant ut eaedem seripturae archivo restituantur.

Can. 377. par. 1. Archivum clausum sit oportet et nemini illud ingredi liceat sine Episcopi aut Vicarii Generalis et cancellarii licentia.

par. 2. Unus cancellarius illius clavem habeat.

Can. 378. par. l. Ex archivo non licet efferre scripturas sine Episcopi vel Vicarii Generalis consensu eaedemque post triduum in suum locum referantur. Ordinario autem reservatur facultas prorogandi hoc tempus, quae tamen prorogatio nonnisi moderate concedatur.

par. 2. Qui aliquam scripturam ex archivo effert, syngrapham sua manu signatam, hoc ipsum significantem, cancellario relinquat.

Can. 379. par. l. Habeant praeterea Episcopi aliud archivum secretum vel saltem in communi archivo armarium seu scrinium omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri nequeat. In eo scripturae secreto servandae cautissime custodiantur; sed singulis annis quamprimum comburantur documenta causarum criminalium in materia morum, quarum rei vita cesserint vel quae a decennio sententia condemnatoria absolutae sunt, retento facti brevi summario cum textu sententiae definitivae.

par. 2. Etiam huius secreti archivi vel armarii inventarium seu catalogus conficiatur ad normam can. 375, par. 2.

par. 3. Hoc archivum vel armarium duabus clavibus inter se diversis aperiatur, quarum altera apud Episcopum vel Administratorem Apostolicum, altera apud Vicarium Generalem vel, eo deficiente, Curiae cancellarium asservetur.

par. 4. Episcopus vel Administrator Apostolicus, repetita altera clave, ipse solus, nemine adstante, archivum vel armarium secretum, ubi opus fuerit, aperire et inspicere potest, quod deinde utraque claveiterum claudatur.

Can. 380. Statim a capta possessione, Episcopus sacerdotem designet, qui, sede vacante aut impedita, clavem secreti tabularii seu armarii quae apud Episcopum erat, assumat.

Can. 381. par. 1. Nisi Administrator Apostolicus dioecesi datus fuerit:

1.o Sede impedita ad normam can. 429, par. 1, sacerdos ab Episcopo designatus, si quidem regimen dioecesis sit penes virum ecclesiasticum ab Episcopo delegatum, clavem eidem remittat; si penes Vicarium Generalem, eam ipse retineat;

2.o Sede vero vacante aut impedita ad normam cit. can. 429, par. 3, idem sacerdos clavem remittat Vicario Capitulari statim post eius designationem; Vicarius vero Generalis vel cancellarius aliam clavem a se retentam remittere eodem tempore debet primae Capituli dignitati vel consultori dioecesano munere antiquiori.

par. 2. Antequam claves iis, quibus tradi debent ad normam par. 1, remissae fuerint, Vicarius Generalis vel cancellarius et sacerdos, ut supra, ab Episcopo designatus, tabularium vel armarium sigillis Curiae ob-signent.

Can. 382. par. 1. Tabularium vel armarium nunquam aperiatur nec sigilla ab eo removeantur, nisi urgente necessitate et ab ipso Vicario Capitulari coram duobus canonicis vel dioecesanis consultoribus, qui evigilent ne qua scriptura e tabulario auferatur; solus autem Vicarius Capitularis documenta in tabulario asservata potest, iisdem canonicis vel consultoribus adstantibus, inspicere, nunquam tamen auferre. Archivum autem, post inspectionem, iterum sigillis obsignetur.

par. 2. Advenienti novo Episcopo, si sigilla remota fuerint et tabularium aut armarium apertum, Vicarius Capitularis rationem reddat urgentis necessitatis, qua ad hoc motus fuerit.

Can. 383. par. 1. Curent Episcopi ut archivorum quoque ecclesiarum cathedralium, collegiatarum, paroecialium, nec non confraternitatum et piorum locorum inventaria seu catalogi conficiantur duobus exemplaribus, quorum alterum in proprio archivo, alterum in archivo episcopali servetur, firmo praescripto can. 470, par. 3, 1522, nn. 2, 3, 1523, n. 6.

par. 2. Documenta originalia ex praedictis archivis ne efferantur, nisi ad normam can. 378.

Can. 384. par. 1. Documenta quae in paroeciarum et Curiarum archivis sub secreto servanda non sunt, fit cuilibet cuius intersit inspiciendi potestas; itemque postulandi ut sua impensa sibi legitimum eorum exemplar exscribatur et tradatur.

par. 2. Cancellarii autem Curiarum, parochi, aliique archivorum custodes in communicandis documentis et eorum exemplaribus describendis tradendisque regulas servent a legitima auctoritate ecclesiastica datas, et in casibus dubiis loci Ordinarium consulant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License