Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VIII. De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.
          • CAPUT V. De Capitulis canonicorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V.

De Capitulis canonicorum.

Can. 391. par. 1. Capitulum canonicorum sive cathedrale sive collegiale seu collegiatum est clericorum collegium ideo institutum ut sollemniorem cultum Deo in ecclesia exhibeat et, si agatur de Capitulo cathedrali, ut Episcopum, ad normam sacrorum canonum, tanquam eiusdem senatus et consilium, adiuvet, ac, sede vacante, eius vices suppleat in dioecesis regimine.

par. 2. Capitulum collegiale appellatur insigne aut perinsigne, si hoc titulo ex apostolico privilegio vel ab immemorabili gaudeat.

Can. 392. Capitulorum tum cathedralium tum collegialium institutio seu erectio, innovatio ac suppressio Sedi Apostolicae reservatur.

Can. 393. par. 1. In qualibet ecclesia capitulari sint dignitates et canonici inter quos varia officia distribuantur; possunt esse etiam alia minora beneficia in uno vel pluribus gradibus.

par. 2. Capitulum constat dignitatibus et canonicis, nisi, ad dignitates quod attinet, aliud ex capitularibus constitutionibus eruatur; non autem inferioribus beneficiariis seu mansionariis, qui canonicis auxilium praestant.

par. 3. Canonicatus sine adnexis emolumentis ne instituantur sine speciali Apostolicae Sedis concessione.

Can. 394. par. 1. In Capitulis numeratis tot sint praebendati, quot praebendae; in non numeratis, quot ex proventibus decenter sustentari posse, Episcopus, audito Capitulo, iudicaverit.

par. 2. Erectio dignitatum Sedi Apostolicae reservatur; sed est in Episcopi potestate, consentiente Capitulo, exstinctas forte dignitates restituere et praebendis in Capitulo iam exstantibus alias sive canonicales sive beneficiales addere.

par. 3. In ecclesiis cathedralibus et collegialibus insignibus ubi adeo tenues praebendae sunt una cum distributionibus quotidianis, ut sustinendo canonicorum decori plane sint impares, Episcopi, audito Capitulo et impetrata Sanctae Sedis licentia, vel beneficia aliquot simplicia praebendis uniant, vel, si hac ratione provideri non possit, aliquibus praebendis suppressis, cum patronorum consensu, si de iure patronatus laicorum sint, quarum fructus et proventus reliquarum praebendarum distributionibus quotidianis applicentur, eas ad minorem numerum reducant, ita tamen ut tot supersint, quot divino cultui celebrando ac dignitati ecclesiae commode respondeant.

Can. 395. par. 1. In ecclesiis tam cathedralibus quam collegialibus in quibus nullae sunt quotidianae distributiones vel ita tenues ut verisimiliter negligantur, Episcopi tertiam partem separent fructuum, proventuum, obventionum quae ex dignitatibus, canonicatibus, officiis aliisque illius ecclesiae beneficiis percipiuntur et in distributiones quotidianas convertant.

par. 2. Si distributiones quavis de causa introduci nequeant, Episcopus in dignitates, canonicos ac beneficiarios negligentes pecuniarias constituat mulctas, quae distributionibus respondeant earumque locum teneant.

par. 3. Distributiones cedunt diligentibus, quavis collusione aut remissione exclusa; si vero dignitates habeant proventus a massa seu bonis canonicorum diversos et separatos, distributiones ab eis amissae

cedunt aliis dignitatibus praesentibus, si adsint, secus fabricae ecelesiae, quatenus indigeat, aut alii pio loco Episcopi arbitrio.

par. 4. Ab unoquoque Capitulo secundum sua cuiusque statuta, unus vel plures censores, seu punctatores nominentur, qui absentes a divinis officiis quotidie notent, praestito prius coram Capitulo vel eius praeside iureiurando de suo munere fideliter obeundo; quibus Episcopus alium addere potest punetatorem; quod si abfuerint punetatores, senior e canonicis qui adsunt, illorum vices suppleat.

Can. 396. par. 1. Collatio dignitatum tum in Capitulis cathedralibus tum in collegialibus Sedi Apostolicae reservatur.

par. 2. Prohibetur optio, reprobata contraria consuetudine, sed salva fundationis lege.

par. 3. Prima saltem dignitas in Capitulo cathedrali quantum fieri potest et ceteris paribus, laurea doctorali in sacra theologia vel iure canonico polleat.

Can. 397. Nisi aliud in statutis capitularibus caveatur, digriitatibus et canonicis secundum ordinem praecedentiae ius et officium est:

l.o Episcopi vicem supplere in peragendis funetionibus sacris in sollemnioribus anni festivitatibus;

2.o Episcopo celebranti in pontificalibus, aspersorium in ingressu ecclesiae porrigere et presbyteri assistentis fungi officio;

3.o Eidem decumbenti ministrare Sacramenta; defuncto iusta funebria persolvere;

4.o Convocare Capitulum eique praeesse ac praescribere et ordinare quae ad chori directionem referantur, dummodo dignitas sit de gremio Capituli.

Can. 398. par. 1. In nulla ecclesia cathedrali desit officium canonici theologi et, ubi id fieri poterit, canonici poenitentiarii.

par. 2. Etiam in collegialibus, praesertim insignibus, officium canonici theologi et poenitentiarii constitui potest.

Can. 399. par. 1. Canonicus theologus et poenitentiarius eligantur qui aptiores pro loci qualitate ad propria munera adimplenda reperiantur; sed, ceteris paribus, praeferantur doctores in sacra theologia, si agatur de canonico theologo, in sacra theologia vel iure canonico, si de poenitentiario; expedit praeterea ut canonicus poenitentiarius aetatis annum tricesimum expleverit.

par. 2. Praebenda theologalis et poenitentiaria ne conferantur, nisi prius de vita, moribus, doctrina candidatorum plane constiterit, salva lege concursus, ubi sit constituta.

par. 3. Canonicus poenitentiarius prohibetur aliud simul officium in dioecesi suscipere aut exercere, cui adnexa sit iurisdictio in foro externo.

Can. 400. par. 1. Canonici theologi est, diebus et horis ab Episcopo cum Capituli consilio designatis, publice in ecelesia explanare sacram Scripturam; sed Episcopus, si id utilius iudicet, potest eidem alia doctrinae catholicae argumenta in ecclesia explicanda committere.

par. 2. Canonicus theologus munus expleat suum ipse per se, vel, si ultra sex menses fuerit impeditus, propriis expensis per alium sacerdotem ab Episcopo deputandum.

par. 3. Episcopus gravi de causa potest canonico theologo committere ut, loco lectionum in ecclesia, sacras disciplinas in Seminario doceat.

Can. 401. par. 1. Poenitentiarius canonicus tum ecclesiae cathedralis tum ecelesiae collegialis obtinet a iure potestatem ordinariam, quam tamen aliis delegare non potest, absolvendi etiam a peccatis et a censuris Episcopo reservatis, in dioecesi extraneos quoque, et dioecesanos extra territorium quoque dioecesis.

par. 2. Debet in sede excipiendis confessionibus sibi in capitulari ecclesia destinata residere tempore ad fidelium commoditatem, iudicio Episcopi, opportuniore et praesto esse iis qui ad confitenda sua peccata accedunt ipso quoque divinorum officiorum tempore.

Can. 402. Si Capitulo adnexa sit cura animarum, haec exerceatur a vicario paroeciali ad normam can. 471.

Can. 403. Exceptis dignitatibus, ad Episcopum pertinet, audito Capitulo, conferre omnia et singula beneficia ac canonicatus in ecclesiis tum cathedralibus tum collegialibus, reprobata quavis contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio, sed firma contraria fundationis lege et praescripto can. 1435.

Can. 404. par. 1. Canonicatus Episcopus conferat sacerdotibus doctrina vitaeque integritate praestantibus.

par. 2. In canonicatuum collatione, ceteris paribus, ratio habeatur illorum qui doctores in sacra theologia vel iure canonico renuntiati fuerint in aliquo athenaeo, vel laudabiliter ministerium ecclesiasticum aut magisterium exercuerint, firmo praescripto can. 130, par. 2.

Can. 405. par. 1. Dignitates, canonici et beneficiarii, capta legitime beneficii sui possessione ad normam can. 1443-1445, statim pro gradu suo acquirunt, praeter insignia ac privilegia propria, scamnum in choro, ius percipiendi fructus ac distributiones, ac vocem in capitulo ad normam can. 411, par. 3.

par. 2. De fidei professione ab ipsis ante captam possessionem emittenda servetur praescriptum can. 1406 -1408.

Can. 406. par. 1. Episcopo, non autem Vicario Generali, nec Vicario Capitulari, ius est canonicos ad honorem nominandi sive dioecesanos sive extradioecesanos cum consilio Capituli cui canonicus est adscribendus, sed Episcopus raro et caute hoc iure utatur.

par. 2. Sacerdotem alienae dioecesis canonicum ad honorem nominaturus, Episcopus, praeter Capituli sui consilium, Ordinarii, cui subiectus est nominandus, assensum impetret, sub poena nominationis irritae, eundemque Ordinarium insignia edoceat ac privilegia quorum usum nominandus exinde habiturus sit.

par. 3. Canonici ad honorem extra dioecesim in qua nominati sunt degentes, numero sint tertia parte minores canonicis titularibus.

Can. 407. par. 1. Canonici ad honorem alicuius basilicae vel ecclesiae collegialis almae Urbis, privilegiis et insignibus uti possunt tantum intra eiusdem basilicae vel collegiatae ecclesiae eiusque filialium ambitum; canonici vero ad honorem aliarum ecclesiarum extra Urbem, privilegiis et insignibus utantur in dioecesi tantum ubi nominati sunt, non autem extra dioecesim, nisi ad normam can. 409, par. 2.

par. 2. Canonici ad honorem, praeter insignia et privilegia seu iura honorifica, obtinent etiam scamnum in choro.

Can. 408. par. 1. Capitulum cathedrale praecedit collegiali, etiam insigni, in ipsa quoque collegiali ecclesia; Capitulum insigne praecedit non insigni; in eodem Capitulo, salvis peculiaribus statutis, vel legitimis consuetudinibus, dignitates, servato inter se praecedentiae ordine, praecedunt canonicis; canonici antiquiores, qui nempe prius possessionem ceperunt, posterioribus; canonici titulares, honorariis; honorarii, beneficiariis; dignitates vero aut capitulares charactere episcopali ornati omnibus dignitatibus ac canonicis in presbyterali tantum ordine constitutis praecedunt.

par. 2. In Capitulis in quibus habentur distinetae praebendae presbyterales, diaconales, subdiaconales, servetur praecedentia ordinis; et in eodem ordine praecedentia receptionis in ordinem, non autem in Capitulum.

Can. 409. par. 1. In unaquaque ecclesia tum cathedrali tum collegiali, qui in dignitate episcopali sunt constituti, deferant in choro vestem episcopalem; ceteri omnes, dignitates, canonici et beneficiarii, vestem sibi in bulla erectionis assignatam vel apostolico indulto concessam; secus censeantur tanquam absentes.

par. 2. Vestem choralem aut specialia insignia capitularia adhibere possunt in tota dioecesi in qua est Capitulum, sed, reprobata contraria consuetudine, non extra dioecesim, nisi vel Episcopum comitentur vel Episcopum aut Capitulum repraesentent in Conciliis aliisve sollemnitatibus.

Can. 410. par. 1. Sua cuique Capitulo statuta ne desint, ab omnibus dignitatibus, canonicis, beneficiariis religiose servanda.

par. 2. Statuta capitularia, per legitimum actum capitularem condita, approbanda subiiciantur Episcopo, sine cuius auctoritate postea nec abrogari possunt nec mutari.

par. 3. Si, Episcopo edicente ut statuta conficiantur, Capitulum id praestare neglexerit, exacto sexto ab intimatione mense, Episcopus eadem conficiat imponatque Capitulo.

Can. 411. par. 1. Stato tempore ac loco conveniat canonicorum coetus de suae ecclesiae et Capituli negotiis acturus; alii praeterea conventus haberi poterunt, quoties id aut Episcopo aut Capituli praesidi aut maiori canonicorum parti expedire videatur.

par. 2. Ad habendum coetum ordinarium non est necessaria specialis convocatio; quae tamen ad extraordinarium requiritur, et facienda est secundum statuta capitularia.

par. 3. In capitulis vocem habent canonici, exelusis honorariis, et dignitates, si una cum canonicis Capitulum constituant ad normam can. 393, par. 2.

Can. 412. par. 1. Canonici sive eeclesiae cathedralis sive collegialis Episcopo sollemniter Missam celebranti aut alia pontificalia exercenti, etiam in aliis ecclesiis civitatis aut suburbii, ab eodem invitati, assistere et inservire debent, dummodo iudicio Episcopi sufficiens canonicorum et ministrorum in ecclesia numerus maneat: et eundem accedentem ad ecclesiam cathedralem et redeuntem comitari ad normam Caeremonialis Episcoporum.

par. 2. Episcopus potest duos e Capitulo sive cathedrali sive collegiali assumere ac retinere ut sibi in ecclesiastico ministerio ac dioecesis servitio assistant.

Can. 413. par. 1. Quodlibet Capitulum obligatione tenetur quotidie divina officia in choro rite persolvendi, salvis fundationis legibus.

par. 2. Divinum officium comprehendit psalmodiam horarum canonicarum et celebrationem cum cantu Missae conventualis, praeter alias Missas vel secundum rubricas Missalis vel ex piis fundationibus celebrandas.

par. 3. Missam conventualem sine cantu celebrare licet hebdomadario, cum in ecclesia, pontificali ritu, Episcopus vel alius loco Episcopi celebrat.

Can. 414. Omnes et singuli qui chorale beneficium obtinent, tenentur in ipso choro divina officia persolvere singulis diebus, nisi servitium per turnum a Sede Apostolica aut fundationis legibus fuerit indultum.

Can. 415. par. l. Si ecclesia cathedralis aut collegialis simul sit paroecialis, relationes iuridicae inter Capitulum et parochum reguntur normis quae sequuntur, nisi aliud ferat aut Sedis Apostolicae indultum aut particularis conventio in erectione paroeciae inita et a loci Ordinario legitime probata.

par. 2. Ad parochum spectat:

1.o Applicare Missam pro populo et, debito tempore, praedicare ac christianam doctrinam fideles edocere;

2.o Custodire libros paroeciales et ex iis attestationes extrahere;

3.o Functiones paroeciales peragere de quibus in can. 462. Iusta funebria, in ecclesia ad normam iuris peragenda, non exclusa Missa exsequiali, persolvere ad Capitulum pertinet tantum in casu quo de funere agatur alicuius dignitatis, vel canonici, etiam honorarii tantum, vel beneficiarii;

4.o Alias functiones non stricte paroeciales peragere quae in paroeciis fieri solent, modo non impediatur chorale servitium, nec Capitulum easdem functiones peragat;

5.o Eleemosynas in bonum paroecianorum colligere, easdem directe vel indirecte oblatas recipere, administrare et secundum offerentium voluntatem distribuere.

par. 3. Ad Capitulum spectat:

1.o Custodire sanctissimum Eucharistiae Sacramentum; sed altera sacri ciborii clavis apud parochum servari debet;

2.o Invigilare ut in functionibus a parocho in capitulari ecclesia peragendis leges liturgicae observentur;

3.o Ecclesiae curam habere eiusque bona administrare cum piis legatis.

par. 4. Nec parochus capitulares nec Capitulum paroeciales functiones et munera impediat; exorto autem conflictu, quaestionem dirimat loci Ordinarius, qui in primis curare debet ut catechetica instructio et Evangelii explicatio hora fidelibus commodiore semper habeatur.

par. 5. Non solum Capitulum impedire nequit parochum in exercenda paroeciali cura, sed insuper sciant capitulares se ex caritate teneri, maxime si designati coadiutores desint, eidem adiutricem operam navare, secundum modum ab Ordinario loci determinandum.

Can. 416. In statutis capitularibus iusta designetur norma, ad quam canonici et beneficiarii in servitio altaris fungantur per turnum tum officio celebrantis tum etiam ministerio diaconi ac subdiaconi, exclusis tamen ab hoc ministerio dignitatibus, canonico theologo, poenitentiario et, si praebendae distinctae habeantur, canonieis ordinis presbyteralis.

Can. 417. par. l. Missa conventualis applicanda est pro benefactoribus in genere.

par. 2. Capitularis infirmitate detentus non tenetur eleemosynam praebere sacerdoti capitulari, qui ipsius vicem supplet in Missae conventualis celebratione et applicatione, nisi statuta capitularia vel particularis consuetudo aliud ferant.

par. 3. Servari potest consuetudo praebendi stipem celebranti vel ex cumulo distributionum vel ex reditibus omnium praebendarum per contributum.

Can. 418. par. l. Reprobata contraria consuetudine, canonici ac beneficiarii quotidiano choro adstricti, possunt singuli abesse tres tantum menses in anno, sive continuos sive intermissos, dummodo propriae ecclesiae statuta aut legitima consuetudo servitium diuturnius non requirant.

par. 2. Sine causa legitima et speciali Episcopi licentia nec feriari licet Quadragesimae et Adventus tempore, aut in praecipuis anni sollemnitatibus de quibus in can. 338, par. 3; nec permittitur uno eodemque tempore capitulares ultra tertiam partem abesse.

par. 3. Tempore vacationum omne genus distributiones amittuntur, non obstante remissione ab aliis capitularibus facta; sed percipiuntur praebendae proventus aut duae tertiae distributionum partes, si omnes praebendae proventus in distributionibus consistant.

Can. 419. par. 1. In ecclesiis in quibus non omnes simul choro intersunt, qui ad eum adstringuntur nequeunt per alium huic obligationi satisfacere, nisi in casibus particularibus, iusta ac rationabili de causa, et modo substitutus eodem tempore servitio chori non sit adstrictus, et sit in eadem ecclesia canonicus, si agatur de supplenda vice canonici, beneficiarius, si de beneficiarii; qui vero ad chorum non adstringuntur, obligatione residendi in loco beneficii non tenentur per dies quibus a choro absunt.

par. 2. Si quis eodem die urgeatur onere utriusque Missae et pro populo et conventuali, hanc ipse celebret applicetque per se, illam per alium vel per se die sequenti.

Can. 420. par. 1. Ita excusantur a choro ut percipiant fructus praebendae ac distributiones quotidianas:

1.o Capitulares iubilati ad normam can. 422, par. 2;

2.o Canonicus theologus singulis diebus quibus suo munere fungitur;

3.o Canonicus poenitentiarius dum tempore chori vacat confessionibus audiendis;

4.o Vicarius paroecialis aliusve e Capitulo sive parochus sive coadiutor ab Episcopo deputatus, dum paroecialibus vacat officiis;

5.o Qui infirmitate aliove physico impedimento choro prohibentur assistere;

6.o Qui pontificia legatione alibi funguntur aut personae Romani Pontificis actu inserviunt;

7.o Qui piis exercitiis vacant ad normam can. 126; quo tamen indulto semel tantum in anno chori servitio liberantur;

8.o Accedentes una cum Episcopo aut eiusdem vice ad visitanda Limina Apostolorum;

9.o Qui ab Episcopo vel Capitulo mittuntur ad Concilium Oecumenicum, plenarium, provinciale aut ad Synodum dioecesanam;

10.o Qui de Capituli consensu, non contradicente Episcopo, absunt a choro ob Capituli seu propriae ecclesiae utilitatem;

11.o Qui Episcopo sacra peragenti assistunt ad normam can. 412, par. 1;

12.o Qui Episcopum comitantur in visitatione dioecesis vel visitationem ipsam eius nomine et mandato peragunt;

13.o Qui operam navant conficiendis processibus in causis de quibus in can. 1999 seqq., vel uti testes in his causis vocati sunt, pro diebus et horis quibus hoc officium praestant;

14.o Parochi consultores, examinatores et iudices synodales, dum proprio munere funguntur.

par. 2. Distributiones vero quae inter praesentes dicuntur, ii tantum percipiunt, qui in par. 1, nn. 7,11,13, enumerantur, nisi obstet fundatorum expressa volunias.

Can. 421. par. 1. Excusantur a choro, sed percipiunt praebendae fructus dumtaxat, non autem distributiones:

1.o Qui de licentia Ordinarii loci publice docent in scholis ab Ecclesia recognitis sacram theologiam nut ius canonicum;

2.o Dantes operam studio sacrae theologiae aut iuris canonici in publicis scholis ab Ecclesia probatis, de Ordinarii licentia;

3.o Vicarius Capitularis, Vicarius Generalis, officialis ac cancellarius, si de gremio sint, dum suis muneribus vacant;

4.o Canonici qui Episcopo inserviunt ad normam can. 412, par. 2.

par. 2. Quod si omnes praebendae fructus consistant in distributionibus, vel adeo sint tenues ut tertiam distributionum partem non attingant, tunc memorati omnes duas tantum tertias partes distributionum lucrantur, cumulatas ex fructibus praebendae ac distributionibus.

Can. 422, par. 1. Praebenda fruentes ab Apostolica tantum Sede impetrare possunt indultum emeriti seu, ut aiunt, iubilationis post continuum et laudabile quadraginta annorum in eadem vel distinctis ecclesiis eiusdem civitatis vel saltem dioecesis chori servitium.

par. 2. lubilatus, etiamsi in loco beneficii non resideat percipit tum fructus praebendae tum distributiones etiam inter praesentes, nisi obstent expressa fundatorum vel oblatorum voluntas, ecclesiae statuta aut consuetudo.

par. 3. Ius optandi, si ex lege fundationis competat, non est capitulari iubilato.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License