Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VIII. De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.
          • CAPUT VI. De consultoribus dioecesanis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI.

De consultoribus dioecesanis.

Can. 423. In quibus dioecesibus nondum constitui potuit restituive cathedrale canonicorum Capitulum, instituantur ab Episcopo, salvis peculiaribus Apostolicae Sedis praescriptis, consultores dioecesani, hoc est sacerdotes pietate, moribus, doctrina ac prudentia commendati.

Can. 424. Consultores nominat Episcopus, firmo praescripto can. 426.

Can. 425. par. 1. Consultores dioecesani numero sint saltem sex; in dioecesibus ubi pauci sint sacerdotes, saltem quatuor; iidemque omnes in civitate episcopali vel in locis vicinioribus commorentur.

par. 2. Antequam munus huiusmodi suscipiant, iusiurandum interponant de officio fideliter exsequendo sine ulla acceptione personarum.

Can. 426. par. 1. Officium consultorum est ad triennium.

par. 2. Exacto triennio, Episcopus vel alios in eorum locum substituat, vel eosdem ad aliud triennium confirmet, quod idem servetur singulis trienniis.

par. 3. Deficiente, quavis de causa, aliquo consultore intra triennium, Episcopus alium de consilio ceterorum consultorum substituat, isque in officio maneat usque ad expletum idem triennium.

par. 4. Cum vero triennium excidisse contigerit vacante sede episcopali, consultores in officio maneant usque ad accessum novi Episcopi, qui intra sex menses ab inita possessione providere debet ad normam huius canonis.

par. 5. Si, sede vacante, aliquis consultor moriatur vel renuntiet, Vicarius Capitularis, de consensu aliorum consultorum, alium nominet, qui tamen, ut munere, sede plena, fungatur, indiget novi Episcopi confirmatione.

Can. 427. Coetus consultorum dioecesanorum vices Capituli cathedralis, qua Episcopi senatus, supplet; quare quae canones ad gubernationem dioecesis, sive sede plena sive ea impedita aut vacante, Capitulo cathedrali tribuunt, ea de coetu quoque consultorum dioecesanorum intelligenda sunt.

Can. 428. Durante munere, consultores ne removeantur, nisi ob iustam causam ac de consilio ceterorum consultorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License