Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VIII. De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.
          • CAPUT VII. De sede impedita aut vacante ac do Vicario Capitulari.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII.

De sede impedita aut vacante ac do Vicario Capitulari.

Can. 429. par. 1. Sede per Episcopi captivitatem, relegationem, exsilium, aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum dioecesanis communicare ipse possit, dioecesis regimen, nisi Sancta Sedes aliter providerit, penes Episcopi Vicarium Generalem vel alium virum ecclesiasticum ab Episcopo delegatum esto.

par. 2. Potest in casu Episcopus, gravi de causa, plures delegare, qui sibi invicem in munere succedant.

par. 3. His deficientibus, vel, uti supra dictum est, impeditis, Capitulum ecclesiae cathedralis suum Vicarium constituat, qui regimen assumat cum potestate Vicarii Capitularis.

par. 4. Qui dioecesim regendam, ut supra, suscepit, quamprimum Sanctam Sedem moneat de sede impedita ac de assumpto munere.

par. 5. Si Episcopus in excommunicationem, interdictum vel suspensionem inciderit, Metropolita, eoque deficiente, vel, si de eodem agatur, antiquior inter Suffraganeos ad Sedem Apostolicam illico recurrat, ut ipsa provideat; quod si de dioecesi agatur vel praelatura de quibus in can. 285, Metropolita qui fuit legitime electus, obligatione recurrendi tenetur.

Can. 430. par. 1. Sedes episcopalis vacat Episcopi morte, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata, translatione ac privatione Episcopo intimata.

par. 2. Nihilominus, excepta collatione beneficiorum aut officiorum ecclesiasticorum, omnia vim habent quae gesta sunt a Vicario Generali, usque dum hic certam de obitu Episcopi notitiam acceperit, vel ab Episcopo aut Vicario Generali, usque dum certa de memoratis actibus pontificiis notitia ad eosdem pervenerit.

par. 3. A certa translationis notitia Episcopus intra quatuor menses debet dioecesim ad quam petere eiusdemque canonicam possessionem assumere ad normam can. 333, 334 et a die captae possessionis dioecesis a qua plene vacat; interim vero in eadem Episcopus:

1.0 Vicarii Capitularis potestatem obtinet eisdemque obligationibus tenetur, cessante qualibet Vicarii Generalis potestate;

2.o Honorifica Episcoporum residentialium privilegia conservat;

3.o Integros percipit fructus mensae episcopatis ad normam can. 194, par. 2.

Can. 431. par. 1. Sede vacante, nisi adfuerit Administrator Apostolicus vel aliter a Sancta Sede provisum fuerit, ad Capitulum ecclesiae cathedralis regimen dioecesis devolvitur.

par. 2. Sicubi ex speciali Sanctae Sedis dispositione Archiepiscopus aliusve Episcopus Administratorem dioecesis vacantis designet, hic omnes et solas facultates habet quae Vicario Capitulari competunt, eisdem obligationibus ac poenis obnoxius.

Can. 432. par. 1. Capitulum ecclesiae cathedralis, sede vacante, intra octo dies ab accepta notitia vacationis, debet Vicarium Capitularem qui loco sui dioecesim regat et, si fructuum percipiendorum ei munus incumbat, oeconomum unum vel plures fideles ac diligentes constituere.

par. 2. Si Capitulum intra pxaescriptum tempus Vicarium aut oeconomum, quavis de causa, nullum deputaverit, deputatio ad Metropolitam devolvitur; si autem ecclesia ipsa metropolitana fuerit vacans vel metropolitana simul et suffraganea, ad antiquiorem ex Episcopis suffraganeis.

par. 3. Etiam vacante dioecesi aut abbatia vel praelatura de quibus in can. 285, si Capitulum intra octiduum Vicarium vel oeconomum non nominaverit, hunc Metropolita qui fuit legitime electus ad normam citati canonis, constituat, nisi in abbatia vel praelatura nullius religiosa aliter ad normam constitutionum provideatur.

par. 4. Capitulum quantocius de morte Episcopi et deinde electus in Vicarium Capitularem de sua electione Sedem Apostolicam certiorem Faciant.

Can. 433. par. 1. Unus deputetur Vicarius Capitularis, reprobata contraria consuetudine; secus electio irrita est.

par. 2. Vicarii Capitularis et oeconomi constitutio fieri debet per actum capitularem ad normam can. 160 - 182 salvis peculiaribus huius Capitis normis, et ad eius validitatem requiritur numerus suffragiorum absolute maior demptis suffragiis nullis.

par. 3. Idem potest in Vicariunt Capitularem et oeconomum deputari.

Can. 434. par. 1. Ad Vicarii Capitularis munus deputari valide nequit clericus qui ad sacrum presbyteratus ordinem nondum fuerit promotus, aut tricesimum aetatis annum non expleverit, aut ad eandem vacantem sedem fuerit electus, nominatus vel praesentatus.

par. 2. Vicarius Capitularis sit praeterea in theologia aut iure canonico doctor vel licentiatus aut saltem earundem disciplinarum vere peritus, in eoque morum integritas, pietas, sana doctrina cum prudentiae laude conspirent.

par. 3. Si praescriptae par. 1 conditiones posthabitae fuerint, Metropolita, aut si ecclesia metropolitana vacans fuerit, vel de ipso Capitulo metropolitano agatur, antiquior provinciae Episcopus, agnita rei veritate, Vicarium pro ea vice deputet; actus autem illius qui a Capitulo electus fuerat, ipso iure sunt nulli.

Can. 435. par. 1. Sicut ad Capitulum ante deputationem Vicarii Capitularis, ita deinde ad Vicarium Capitularem transit ordinaria Episcopi iurisdictio in spiritualibus et temporalibus, exceptis iis quae in iure expresse sunt eidem prohibita.

par. 2. Quare Capitulum et postea Vicarius Capitularis omnia possunt quae enumerata sunt can. 368, par. 2; item facultate pollent exercitium pontificalium in dioecesi cuilibet Episcopo permittendi, imo, si Vicarius Capitularis sit Episcopus, potest ipse eadem exercere, excluso tamen usu throni cum baldachino.

par. 3. Vicario Capitulari et Capitulo non licet agere quidpiam quod vel dioecesi vel episcopalibus iuribus praeiudicium aliquod afferre possit; nominatim vero Vicarius Capitularis aliique sive de Capitulo sive extranei, clerici aut laici, per se vel per alium prohibentur Curiae episcopalis documenta quaelibet subtrahere vel destruere vel celare vel immutare.

Can. 436. Sede vacante nihil innovetur.

Can. 437. In Vicario constituendo nullam sibi iurisdictionis partem Capitulum retinere potest, nec gerendo muneri tempus praefinire aliasve restrictiones praestituere.

Can. 438. Vicarius Capitularis, edita fidei professione de qua in can. 1406-1408, statim iurisdictionem obtinet, quin necessaria sit ullius confirmatio.

Can. 439. Quae in can. 370 de Vicario Generali praescripta sunt, eadem de Vicario quoque Capitulari dicta intelligantur.

Can. 440. Vicarius Capitularis obligatione tenetur residendi in dioecesi et applicandae Missae pro populo ad normam can. 338, 339.

Can. 44l. Nisi aliter fuerit legitime provisum:

l.o Vicarius Capitularis et oeconomus ius habent ad congruam retributionem, in Concilio provinciali designatam vel recepta consuetudine concedi solitam desumendam ex reditibus mensae episcopalis aut ex aliis emolumentis;

2.o Cetera emolumenta, quo tempore sedes episcopalis vacaverit, futuro Episcopo pro dioecesis necessitatibus reserventur, si ad Episcopum, ecclesia non vacante, pertinuissent.

Can. 442. Oeconomus rerum ecclesiasticarum et proventuum curam et administrationem gerat, sub auctoritate tamen Vicarii Capitularis.

Can. 443. par. l. Vicarii Capitularis et oeconomi remotio Sanctae Sedi reservatur; renuntiatio authentica forma est exhibenda Capitulo, a quo tamen eam acceptari necesse non est, ut valeat; novi autem Vicarii vel oeconomi constitutio post prioris renuntiationem, obitum vel remotionem ad ipsum Capitulum pertinet, facienda ad normam can. 432.

par. 2. Cessat praeterea eorum munus per initam a novo Episcopo possessionem ad normam can. 334 par. 3.

Can. 444. par. l. Novus Episcopus a Capitulo, a Vicario Capitulari, ab oeconomo et ab aliis officialibus, qui, sede vacante, fuerunt constituti, rationem exigere debet officiorum, iurisdictionis, administrationis munerisve ipsorum cuiuslibet, et in eos animadvertere qui in suo officio seu administratione deliquerint, etiamsi, redditis rationibus, a Capitulo vel a Capituli deputatis absolutionem aut liberationem impetraverint.

par. 2. Iidem rationem reddant novo Episcopo scripturarum ad Ecclesiam pertinentium, si quae ad ipsos pervenerint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License