Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VIII. De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.
          • CAPUT VIII. De vicariis foraneis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII.

De vicariis foraneis.

Can. 445. Vicarius foraneus est sacerdos qui vicariatui foraneo, de quo in can. 217, ab Episcopo praeficitur.

Can. 446. par. 1. Ad munus vicarii foranei Episcopus eligat sacerdotem quem dignum iudicaverit, praesertim inter rectores ecclesiarum paroecialium.

par. 2. Vicarius foraneus ad nutum Episcopi amoveri potest.

Can. 447. par. 1. Vicario foraneo, praeter facultates quas ei tribuit Synodus provincialis vel dioecesana et secundum normas in eadem Synodo legitime statutas vel ab Episcopo statuendas, ius et officium est invigilandi potissimum:

1.o Num ecclesiastici viri sui ambitus seu districtus vitam ducant ad normam sacrorum canonum suisque officiis diligenter satisfaciant, praesertim circa residentiae legem, divini verbi praedicationem, impertiendam pueris atque adultis catechesim et obligationem infirmis assistendi;

2.o Num decreta lata ab Episcopo in sacra visitatione exsecutioni mandentur;

3.o Num debitae cautelae circa materiam Sacrificii Eucharistici adhibeantur ;

4.o Num decor et nitor ecclesiarum et sacrae supellectilis, maxime in custodia sanctissimi Sacramenti et in Missae celebratione, accurate servetur; an sacrae functiones secundum sacrae liturgiae praescripta celebrentur; bona ecclesiastica diligenter administrentur, adnexaque illis onera, in primis Missarum, rite impleantur; rectene conscribantur et asserventur libri paroeciales.

par. 2. De iis omnibus ut reddatur certior, vicarius foraneus debet, statutis ab Episcopo temporibus, sui districtus paroecias visitare.

par. 3. Pertinet etiam ad vicarium foraneum, statim atque audierit aliquem sui districtus parochum graviter aegrotare, operam dare ne spiritualibus ac materialibus auxiliis honestoque funere, cum decesserit, careat; et curare ne, eo aegrotante vel decedente, libri, documenta, sacra supellex aliaque quae ad ecclesiam pertinent, depereant aut asportentur.

Can. 448. par. 1. Vicarius foraneus debet, diebus ab Episcopo designatis, convocare presbyteros proprii districtus ad conventus seu collationes de quibus in can. 131 eisdemque praeesse; ubi vero plures habeantur huiusmodi coetus in variis districtus locis, invigilare ut rite celebrentur.

par. 2. Si non sit parochus, debet residere in territorio vicariatus vel alio in loco non valde distanti secundum normas ab Episcopo definiendas.

Can. 449. Saltem semel in anno vicarius foraneus proprii vicariatus rationem reddere debet Ordinario loci, exponens non solum quae intra annum bene gesta sint, sed etiam quae mala obrepserint, quae scandala exorta sint, quae remedia ad ea reparanda adhibita et quidquid agendum existimet ad ea radicitus exstirpanda.

Can. 450. par. 1. Vicarius foraneus sigillum habeat vicariatus proprium.

par. 2. Praecedit omnibus parochis aliisque sacerdotibus sui districtus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License