Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS SECUNDA. DE RELIGIOSIS.
        • TITULUS X. De religionum regimine.
          • CAPUT III. De bonis temporalibus eorumque administratione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III.

De bonis temporalibus eorumque administratione.

 

Can. 531. Non modo religio, sed etiam provincia et domus sunt capaces acquirendi et possidendi bona temporalia cum reditibus stabilibus seu fundatis, nisi earum capacitas in regulis et constitutionibus excludatur aut coarctetur.

Can. 532. § 1. Bona tum religionis, tum provinciae domusque, administrentur ad normam constitutionum.

§ 2. Expensas et actus iuridicos ordinariae administrationis valide, praeter Superiores, faciunt, intra fines sui muneris, officiales quoque, qui in constitutionibus ad hoc designantur.

Can. 533. § 1. Pro pecuniae quoque collocatione servetur praescriptum can. 532, § 1; sed praevium consensum Ordinarii loci obtinere tenentur:

1.o Antistita monialium et religionis iuris dioecesani pro cuiusvis pecuniae collocatione; imo, si monialium monasterium sit Superiori regulari subiectum, ipsius quoque consensus est necessarius;

2.o Antistita in Congregatione religiosa iuris pontificii, si pecunia dotem professarum constituat, ad normam can. 549;

3.o Superior vel Antistita domus Congregationis religiosae, si qui fundi domui tributi legative sint ad Dei cultum beneficentiamve eo ipso loco impendendam;

4.o Religiosus quilibet, etsi Ordinis regularis alumnus, si pecunia data sit paroeciae vel missioni aut religiosis intuitu paroeciae vel missionis.

§ 2. Haec item servanda sunt pro qualibet collocationis mutatione.

Can. 534. § 1. Firmo praescripto can. 1531, si agatur de alienandis rebus pretiosis aliisve bonis quorum valor superet summam triginta millium francorum seu libellarum, vel de contrahendis debitis et obligationibus ultra indicatam summam, contractus vi caret, nisi beneptacitum apostolicum antecesserit; secus, requiritur et sufficit licentia, in scriptis data, Superioris ad normam constitutionum cum consensu sui Capituli seu Consilii per secreta suffragia manifestato; sed si agatur de monialibus aut sororibus iuris dioecesani, accedat necesse est consensus, in scriptis praestitus, Ordinarii loci, nec non Superioris regularis, si monialium monasterium eidem subiectum sit.

§ 2. In precibus pro obtinendo consensu ad contrahenda debita vel obligationes, exprimi debent alia debita vel obligationes, quibus ipsa persona moralis, religio vel provincia vel domus, ad eum diem gravatur; secus obtenta venia invalida est.

Can. 538. § 1. In quolibet monialium monasterio etiam exempto:

1.o Administrationis ratio, gratis exigenda, reddatur semel in anno, aut etiam saepius si id in constitutionibus praescribatur, ab Antistita Ordinario loci itemque Superiori regulari, si monasterium sit eidem subiectum;

2.o Si ratio administrationis Ordinario non probetur, ipse potest opportuna remedia adhibere, etiam removendo, si res postulet, oeconomam aliosque administratores; quod si monasterium sit Superiori regulari subiectum, eum Ordinarius, uti prospiciat, moneat; quod si ille neglexerit, ipse per se consulat.

§ 2. In aliis mulierum religionibus, ratio administrationis bonorum quae dotes constituunt, Ordinario loci reddatur occasione visitationis et etiam saepius, si Ordinarius id necessarium duxerit.

§ 3. Loci Ordinario ius insuper esto cognoscendi:

1.o De rationibus oeconomicis domus religiosae iuris dioecesani;

2.o De administratione fundorum legatorumque de quibus in can. 533, § 1, nn. 3, 4.

Can. 536. § 1. Si persona moralis (sive religio, sive provincia, sive domus) debita et obligationes contraxerit etiam cum Superiorum licentia, ipsa tenetur de eisdem respondere.

§ 2. Si contraxerit regularis cum licentia Superiorum, respondere debet persona moralis, cuius Superior licentiam dedit; si religiosus votorum simplicium, ipse respondere debet, nisi de Superioris licentia negotium religionis gesserit.

§ 3. Si contraxerit religiosus sine ulla Superiorum licentia, ipsemet respondere debet, non autem religio vel provincia vel domus.

§ 4. Firmum tamen semper esto, contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.

§ 5. Caveant Superiores religiosi ne debita contrahenda permittant, nisi certo constet ex consuetis reditibus posse debiti foenus solvi et intra tempus non nimis longum per legitimam amortizationem reddi summam capitalem.

Can. 537. Largitiones ex bonis domus, provinciae, religionis non permittuntur, nisi ratione eleemosynae vel alia iusta de causa, de venia Superioris et ad normam constitutionum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License