Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS SECUNDA. DE RELIGIOSIS.
        • TITULUS XI. De admissione in religionem.
          • CAPUT II.   De novitiatu.
            • ART. II. De novitiorum institutione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. II. De novitiorum institutione.

 

Can. 553. Novitiatus incipit susceptione habitus, vel alio modo in constitutionibus praescripto.

Can. 554. § 1. Erigatur domus novitiatus ad normam constitutionum; si vero agatur de religione iuris pontificii, ad eam erigendam necessaria est licentia Sedis Apostolicae.

§ 2. Plures in eadem provincia novitiatus domus, si religio in provincias divisa sit, designari nequeunt, nisi gravi de causa et cum speciali apostolico indulto.

§ 3. Superiores in novitiatus ac studiorum domo ne collocent, nisi religiosos qui sint ad exemplum regularis observantiae studio.

Can. 555. § 1. Praeter alia quae in can. 543 ad novitiatus validitatem enumerantur, novitiatus ut valeat, peragi debet:

1.o Post completum decimum quintum saltem aetatis annum;

2.o Per annum integrum et continuum;

3.o In domo novitiatus.

§ 2. Si longius tempus in constitutionibus pro novitiatu praescribatur, illud ad validitatem professionis non requiritur, nisi in eisdem constitutionibus aliud expresse dicatur.

Can. 556. § 1. Novitiatus interrumpitur, ita ut denuo incipiendus ac perficiendus sit, si novitius, a Superiore dimissus, e domo exierit, aut domum sine illius licentia non reversurus deseruerit, aut extra domum, etsi reversurus, ultra triginta dies sive continuos sive non continuos permanserit quacunque ex causa, etiam de Superiorum licentia.

§ 2. Si novitius ultra quindecim, sed non ultra triginta dies etiam non continuos, de Superiorum licentia vel vi coactus extra domus septa permanserit sub Superioris obedientia, ad validitatem novitiatus necesse et satis est dies hoc modo transactos supplere; si non ultra quindecim dies, supplementum potest a Superioribus praescribi, sed non est ad validitatem necessarium.

§ 3. Superiores licentiam manendi extra septa novitiatus, nisi iusta et gravi de causa, ne impertiant.

§ 4. Si novitius a Superioribus in aliam novitiatus domum eiusdem religionis transferatur, novitiatus non interrumpitur.

Can. 557. Integer novitiatus peragatur in habitu quem constitutiones pro novitiis praescribunt, nisi speciales locorum circumstantiae aliud exigant.

Can. 558. In religionibus in quibus duae sunt sodatium classes, novitiatus pro altera classe peractus, pro altera non valet.

Can. 559. § 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est Magister, qui sit annos natus quinque saltem ac triginta, decem saltem ab annis a prima professione professus, prudentia, caritate, pietate, religionis observantia conspicuus et, si de clericali religione agatur, in sacerdotio constitutus.

§ 2. Si ob novitiorum numerum vel aliam iustam causam expedire visum fuerit, Magistro novitiorum adiungatur socius, eidem immediate subiectus in iis quae ad novitiatus regimen spectant, annos natus saltem triginta, quinque saltem ab annis a prima professione professus, cum ceteris dotibus necessariis et opportunis.

§ 3. Uterque ab omnibus officiis oneribusque vacare debet, quae novitiorum curam et regimen impedire valeant.

Can. 560. Magister novitiorum eiusque socius eligantur ad normam constitutionum, et si quod in his tempus ad durationem muneris praescriptum sit, eo durante, ne removeantur sine iusta gravique causa; sed iidem rursus eligi possunt.

Can. 561. § l. Uni Magistro ius est et officium consulendi novitiorum institutioni, ad ipsumque unum novitiatus regimen spectat, ita ut nemini liceat hisce se, quovis colore, immiscere, exceptis Superioribus quibus id a constitutionibus permittitur ac Visitatoribus; ad disciplinam vero universae domus quod attinet, Magister, perinde ac novitii, Superiori est obnoxius.

§ 2. Novitius potestati Magistri ac Superiorum religionis subest eisque obedire tenetur.

Can. 562. Gravi obligatione tenetur Magister novitiorum omnem adhibendi diligentiam ut sui alumni in religiosa disciplina, secundum constitutiones, sedulo exerceantur, ad normam can. 565.

Can. 563. Intra annum novitiatus Magister, ad normam constitutionum, de agendi ratione singulorum alumnorum relationem Capitulo vel Superiori maiori exhibeat.

Can. 564. § 1. Novitiatus ab ea parte domus, in qua degunt professi, sit, quantum fieri potest, segregatus ita ut, sine speciali causa ac Superioris vel Magistri licentia, novitii nullam habeant communicationem cum professis, neque hi cum novitiis.

§ 2. Conversis autem novitiis locus separatus assignetur.

Can. 565. § 1. Annus novitiatus debet sub disciplina Magistri hoc habere propositum, ut informetur alumni animus studio regulae et constitutionum, piis meditationibus assiduaque prece, iis perdiscendis quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitiorum semina radicitus exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas.

§ 2. Conversi praeterea diligenter in christiana doctrina instituantur, speciali collatione ad eos habita semel saltem in hebdomada.

§ 3. Anno novitiatus ne destinentur novitii concionibus habendis aut audiendis confessionibus aut exterioribus religionis muniis, neve dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium; conversi autem in ipsa religiosa domo eatenus tantum fungi possunt officiis fratrum conversorum (non tamen uti primarii officiales), quatenus ab exercitiis novitiatus pro ipsis constitutis non praepediantur.

Can. 566. § 1. Circa sacerdotem a confessionibus in mulierum novitiatibus serventur praescripta can. 520 -527.

§ 2. In religionibus virorum, salvo praescripto can. 519 :

1.o Pro novitiorum numero unus vel plures habeantur ordinarii confessarii, salvo praescripto can. 891;

2.o Confessarii ordinarii, si agatur de religione clericali, in ipsa novitiatus domo commorentur; si de laicali, saltem frequenter ad domum novitiatus accedant, novitiorum confessiones audituri;

3.o Praeter confessarios ordinarios, designentur aliqui confessarii, quos novitii in casibus particularibus adire libere possint, nec Magister aegre id se ferre demonstret;

4.o Quater saltem in anno detur novitiis confessarius extraordinarius, ad quem omnes accedant saltem benedictionem recepturi.

Can. 567. § 1. Novitii privilegiis omnibus ac spiritualibus gratiis religioni concessis gaudent; et si morte praeveniantur, ad eadem suffragia ius habent, quae pro professis praescripta sunt.

§ 2. Ad ordines, durante novitiatu, ne promoveantur.

Can. 568. In novitiatus decursu, si suis beneficiis vel bonis quovis modo novitius renuntiaverit eademve obligaverit, renuntiatio vel obligatio non solum illicita, sed ipso iure irrita est.

Can. 569. § l. Ante professionem votorum simplicium sive temporariorum sive perpetuorum novitius debet, ad totum tempus quo simplicibus votis adstringetur, bonorum suorum administrationem cedere cui maluerit et, nisi constitutiones aliud ferant, de eorundem usu, et usufructu libere disponere.

§ 2. Ea cessio ac dispositio, si praetermissa fuerit ob defectum bonorum et haec postea supervenerint, aut si facta fuerit et postea alia bona quovis titulo obvenerint, fiat aut iteretur secundum normas § 1 statutas, non obstante simplici professione emissa.

§ 3. Novitius in Congregatione religiosa ante professionem votorum temporariorum testamentum de bonis praesentibus vel forte obventuris libere condat.

Can. 570. § 1. Nisi pro alimentis et habitu religioso in constitutionibus vel expressa conventione aliquid in postulatu vel novitiatu ineundo solvendum caveatur, nihil pro impensis postulatus vel novitiatus exigi potest.

§ 2. Quae adspirans attulerit et usu consumpta non fuerint, si e religione, non emissa professione, egrediatur, ei restituantur.

Can. 571. § 1. Novitius potest religionem libere deserere, aut a Superioribus vel a Capitulo, secundum constitutiones, quavis iusta de causa dimitti, quin Superior vel Capitulum teneantur dimissionis causam dimisso patefacere.

§ 2. Exacto novitiatu, si iudicetur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur; si dubium supersit sitne idoneus, potest a Superioribus maioribus probationis tempus, non tamen ultra sex menses, prorogari.

§ 3. Votis nuncupandis spiritualia exercitia novitius praemittat per octo saltem solidos dies.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License