Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS SECUNDA. DE RELIGIOSIS.
        • TITULUS XII. De ratione studiorum in religionibus clericalibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XII.

De ratione studiorum in religionibus clericalibus.

 

Can. 587. § 1. Quaelibet clericalis religio habeat studiorum sedes a Capitulo generali vel a Superioribus approbatas, firmo praescripto can. 554, § 3.

§ 2. In studiorum domo vigeat perfecta vita communis; secus studentes ad ordines promoveri nequeunt.

§ 3. Si religio aut provincia studiorum domos rite instructas habere nequeat, aut si quas habet, adire, Superiorum iudicio, difficile sit, religiosi alumni mittantur vel ad recte ordinatam studiorum sedem alius provinciae aut religionis, vel ad scholas Seminarii episcopalis, vel ad publicum catholicum athenaeum.

§ 4. Religiosis, qui studiorum causa longe a propria domo mittuntur, non licet in privatis domibus habitare, sed opus est ut in aliquam suae religionis domum se recipiant, vel, si id fieri non possit, apud religiosum aliquod institutum virorum, vel Seminarium aliamve piam domum, cui sacri ordinis viri praesint, quaeque ab ecclesiastica auctoritate approbata sit.

Can. 588. § 1. Toto studiorum curriculo religiosi committantur speciali curae Praefecti seu Magistri spiritus qui eorum animos ad vitam religiosam informet opportunis monitis, instructionibus atque exhortationibus.

§ 2. Praefectus vel Magister spiritus iis qualitatibus praeditus sit oportet, quae in Magistro novitiorum requiruntur ad normam can. 559, §§ 2, 3.

§ 3. Superiores vero sedulo invigilent ut ea quae can. 595 pro omnibus religiosis praescribuntur, in studiorum domo perfectissime observentur.

Can. 589. § 1. Religiosi in inferioribus disciplinis rite instructi, in philosophiae studia saltem per biennium et sacrae theologiae saltem per quadriennium, doctrinae D. Thomae inhaerentes ad normam can. 1366, § 2, diligenter incumbant, secundum instructiones Apostolicae Sedis.

§ 2. Studiorum tempore magistris et alumnis officia ne imponantur quae a studio eos avocent vel scholam quoquo modo impediant; supremus autem Moderator et in casibus particularibus alii quoque Superiores possunt pro sua prudentia eos a nonnullis communitatis actibus, etiam a choro, praesertim nocturnis horis, eximere, quoties id studiis excolendis necessarium videatur.

Can. 590. Religiosi sacerdotes, iis tantum exceptis qui a Superioribus maioribus gravem ob causam fuerint exempti, aut qui vel sacram theologiam, vel ius canonicum, vel philosophiam scholasticam doceant, post absolutum studiorum curriculum, quotannis, saltem per quinquennium, a doctis gravibusque patribus examinentur in variis doctrinae sacrae disciplinis antea opportune designatis.

Can. 59l. In qualibet saltem formata domo, minimum semel in mense, habeatur solutio casus moralis et liturgici, cui, si Superior opportunum existimaverit, addi potest sermo de re dogmatica coniunctisve doctrinis; et omnes clerici professi qui studio sacrae theologiae operam navant aut illud expleverunt et in domo degunt, assistere tenentur, nisi aliud in constitutionibus caveatur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License