Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS TERTIA. DE LAICIS.
        • TITULUS XIX. De fidelium associationibus in specie.
          • CAPUT III. De archiconfraternitatibus et primariis unionibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III.

De archiconfraternitatibus et primariis unionibus.

 

Can. 720. Sodalitia quae iure pollent alias eiusdem speciei associationes sibi aggregandi, archisodalitia, vel archiconfraternitates, vel piae uniones, congregationes, societates primariae appellantur.

Can. 721. § 1. Nulla associatio potest sine apostolico indulto alias sibi valide aggregare.

§ 2. Archiconfraternitas vel primaria unio eas tantum potest confraternitates vel pias uniones sibi aggregare, quae sint eiusdem tituli ac finis, nisi indultum apostolicum aliud ferat.

Can. 722. § 1. Per aggregationem communicantur omnes indulgentiae, privilegia et aliae gratiae spirituales communicabiles quae associationi aggreganti directe et nominatim a Sede Apostolica concessae fuerint vel in posterum concedantur, nisi aliud in indulto apostolico caveatur.

§ 2. Ex hac communicatione nullum ius associatio aggregans acquirit supra aggregatam.

Can. 723. Ad aggregationis validitatem requiritur ut:

1.o Associatio iam fuerit canonice erecta nec alii archiconfraternitati vel primariae unioni aggregata;

2.o Fiat de consensu Ordinarii loci scriptis dato una cum eius litteris testimonialibus;

3.o Indulgentiae, privilegia et aliae gratiae spirituales quae per aggregationem communicantur, enumerentur in elencho, ab Ordinario loci in quo archiconfraternitas sita est, recognito et societati aggregatae tradendo;

4.o Aggregatio fiat formula in statutis praescripta et in perpetuum;

5.o Litterae aggregationis expediantur gratis omnino et nulla prorsus mercede etiam sponte oblata, exceptis necessariis expensis.

Can. 724. Archiconfraternitas ve1 primaria unio de alia ad aliam sedem nonnisi ab Apostolica Sede transferri potest.

Can. 725. Titulus archisodalitii vel archiconfraternitatis vel unionis primariae, etiam honoris tantum causa, potest associationi ab una Sede Apostolica concedi.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License