Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.   DE REBUS.
    • PARS PRIMA.   DE SACRAMENTIS.
        • TITULUS IV. De poenitentia.
          • CAPUT IV. De loco ad confessiones excipiendas.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV.

De loco ad confessiones excipiendas.

 

Can. 908. Sacramentalis confessionis proprius locus est ecclesia vel oratorium publicum aut semipublicum.

Can. 909. § 1. Sedes confessionalis ad audiendas mulierum confessiones semper collocetur in loco patenti et conspicuo, et generatim in ecclesia vel oratorio publico aut semi-publico mulieribus destinato.

§ 2. Sedes confessionalis crate fixa ac tenuiter perforata inter poenitentem et confessarium sit instructa.

Can. 910. § l. Feminarum confessiones extra sedem confessionalem ne audiantur, nisi ex causa infirmitatis aliave verae necessitatis et adhibitis cautelis quas Ordinarius loci opportunas iudicaverit.

§ 2. Confessiones virorum etiam in aedibus privatis excipere licet.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License