Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.   DE REBUS.
    • PARS PRIMA.   DE SACRAMENTIS.
        • TITULUS IV. De poenitentia.
          • CAPUT V. De indulgentiis.
            • ART. I. De indulgentiarum concessione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V.

De indulgentiis.

ART. I. De indulgentiarum concessione.

 

Can. 911. Omnes magni faciant indulgentias seu remissionem coram Deo poenae temporalis debitae pro peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam ecclesiastica auctoritas ex thesauro Ecclesiae concedit pro vivis per modum absolutionis, pro defunctis per modum suffragii.

Can. 912. Praeter Romanum Pontificem, cui totius spiritualis Ecclesiae thesauri a Christo Domino commissa est dispensatio, ii tantum possunt potestate ordinaria indulgentias elargiri, quibus id expresse a iure concessum est.

Can. 913. Inferiores Romano Pontifice nequeunt:

1.o Facultatem concedendi indulgentias aliis committere, nisi id eis a Sede Apostolica expresse fuerit indultum;

2.o Indulgentias concedere defunctis applicabiles;

3.o Eidem rei seu actui pietatis vel sodalitio, cui iam a Sede Apostolica vel ab alio indulgentiae concessae sint, alias adiungere, nisi novae conditiones adimplendae praescribantur.

Can. 914. Benedictionem papalem cum indulgentia plenaria, secundum praescriptam formulam, impertiri possunt Episcopi in sua quisque dioecesi bis in anno, hoc est die sollemni Paschatis Resurrectionis et alio die festo sollemni ab ipsis designando, etiamsi iidem Missae sollemni astiterint tantum; Abbates autem vel Praelati nullius, Vicarii et Praefecti Apostolici, etsi episcopali dignitate careant, id possunt in suis territoriis uno tantum ex sollemnioribus per annum diebus.

Can. 915. Regulares, qui privilegium habent impertiendi benedictionem papalem, non solum obligatione tenentur servandi formulam praescriptam, sed hoc privilegio uti nequeunt, nisi in suis ecclesiis et in ecclesiis monialium vel tertiariorum suo Ordini legitime aggregatorum; non autem eodem die et loco quo Episcopus eam impertiat.

Can. 916. Episcopi, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii ac Praefecti Apostolici et Superiores maiores religionis clericalis exemptae, possunt designare et declarare unum altare privilegiatum quotidianum perpetuum, dummodo aliud non habeatur, in suis ecclesiis cathedralibus, abbatialibus, collegiatis, conventualibus, paroecialibus, quasi-paroecialibus, non autem in oratoriis publicis vel semi-publicis, nisi sint ecclesiae paroeciali unita seu eiusdem subsidiaria.

Can. 917. § 1. Die Commemorationis omnium fidelium defunctorum, omnes Missae gaudent privilegio ac si essent ad altare privilegiatum celebratae.

§ 2. Omnia altaria ecclesiae per eos dies quibus in ea peragitur supplicatio Quadraginta Horarum sunt privilegiata.

Can. 918. § l. Ut indicetur altare esse privilegiatum, nihil aliud inscribatur, nisi: altare privilegiatum, perpetuum vel ad tempus, quotidianum vel non, secundum concessionis verba.

§ 2. Pro Missis celebrandis in altari privilegiato nequit, sub obtentu privilegii, maior exigi Missae eleemosyna.

Can. 919. § l. Novae indulgentiae, ecclesiis etiam regularium concessae, quae Romae promulgatae non sint, ne pervulgentur, inconsulto Ordinario loci.

§ 2. In edendis libris, libellis, etc., quibus concessiones indulgentiarum pro variis precibus aut piis operibus recensentur, servetur praescriptum can. l388.

Can. 920. Qui a Summo Pontifice impetraverint indulgentiarum concessiones pro omnibus fidelibus, obligatione tenentur, sub poena nullitatis gratiae obtentae, authentica exemplaria earundem concessionum ad Sacram Poenitentiariam deferendi.

Can. 921. § l. Indulgentia plenaria concessa pro festis Domini Nostri Iesu Christi vel pro festis Beatae Mariae Virginis, intelligitur concessa dumtaxat pro festis quae in calendario universali reperiuntur.

§ 2. Concessa indulgentia plenaria vel partialis pro festis Apostolorum, intelligitur concessa dumtaxat pro eorum festo natali.

§ 3. Indulgentia plenaria concessa ut quotidiana perpetua ve1 ad tempus visitantibus aliquam ecclesiam vel publicum oratorium ita intelligenda est ut quacunque die, sed semel tantum in anno, ab unoquoque fideli acquiri possit, nisi aliud in decreto expresse dicatur.

Can. 922. Indulgentiae adnexae festis vel sacris supplicationibus vel precibus novendialibus, septenariis, triduanis, quae ante aut post festum vel etiam eius octavario perdurante peraguntur, translatae intelliguntur in eum diem, quo festa huiusmodi legitime transferantur, si festum translatum habeat officium cum Missa sine sollemnitate et externa celebratione ac translatio fiat in perpetuum, vel si transferatur sive ad tempus sive in perpetuum sollemnitas et externa celebratio.

Can. 923. Ad lucrandam indulgentiam alicui diei affixam, si visitatio ecclesiae vel oratorii requiratur, haec fieri potest a meridie diei praecedentis usque ad mediam noctem quae statutum diem claudit.

Can. 924. § l. Ad normam can. 75, indulgentiae adnexae alicui ecclesiae non cessant, si ecclesia funditus evertatur rursusque intra quinquaginta annos aedificetur in eodem vel fere eodem loco et sub eodem titulo.

§ 2. Indulgentiae coronis aliisve rebus adnexae tunc tantum cessant, cum coronae aliaeve res prorsus desinant esse vel vendantur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License