Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.   DE REBUS.
    • PARS PRIMA.   DE SACRAMENTIS.
        • TITULUS VI. De ordine.
          • CAPUT I. De ministro sacrae ordinationis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT I.

De ministro sacrae ordinationis.

 

Can. 951. Sacrae ordinationis minister ordinarius est Episcopus consecratus; extraordinarius, qui, licet charactere episcopali careat, a iure vel a Sede Apostolica per peculiare indultum potestatem acceperit aliquos ordines conferendi.

Can. 952. Nemini licet ordinatum a Romano Pontifice ad altiorem ordinem promovere sine Sedis Apostolicae facultate.

Can. 953. Consecratio episcopalis reservatur Romano Pontifici ita ut nulli Episcopo liceat quemquam consecrare in Episcopum, nisi prius constet de pontificio mandato.

Can. 954. Episcopus consecrator debet alios duos Episcopos adhibere, qui sibi in consecratione assistant, nisi hac super re a Sede Apostolica dispensatum fuerit.

Can. 955. § 1. Unusquisque a proprio Episcopo ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris dimissoriis.

§ 2. Episcopus proprius, iusta causa non impeditus, per se ipse suos subditos ordinet; sed subditum orientalis ritus, sine apostolico indulto, licite ordinare non potest.

Can. 956. Episcopus proppius, quod attinet ad ordinationem saecularium, est tantum Episcopus dioecesis in qua promovendus habeat domicilium una cum origine aut simplex domicilium sine origine; sed in hoc altero casu promovendus debet animum in dioecesi perpetuo manendi iureiurando firmare, nisi agatur de promovendo ad ordines clerico qui dioecesi per primam tonsuram iam incardinatus est, vel de promovendo alumno, qui servitio,alius dioecesis destinatur ad normam can. 969, § 2, vel de promovendo religioso professo de quo in can. 964, n. 4.

Can. 957. § 1. Vicarius ac Praefectus Apostolicus, Abbas vel Praelatus nullius, si charactere episcopali polleant, Episcopo dioecesano aequiparantur quod pertinet ad ordinationem.

§ 2. Si episcopali oharactere careant, possunt nihilominus in proprio territorio et durante tantum munere, conferre primam tonsuram et ordines minores tum propriis subditis saecularibus ad normam can. 956, tum aliis qui litteras dimissorias iure requisitas exhibeant; ordinatio extra hos fines ab eisdem peracta irrita est.

Can. 958. § 1. Litteras dimissorias pro saecularibus dare possunt, quandiu iurisdictionem in territorio retinent:

1.o Episcopus proprius, postquam possessionem suae dioecesis legitime ceperit ad normam can. 334, § 3, licet nondum consecratus;

2.o Vicarius Generalis, ex speciali tamen Episcopi mandato;

3.o De Capituli consensu Vicarius Capitularis post annum a sede vacante; intra annum vero solis arctatis ratione beneficii recepti vel recipiendi, aut ratione certi alicuius officii, cui propter necessitatem dioecesis sine dilatione sit providendum;

4.o Vicarius ac Praefectus Apostolicus, Abbas vel Praelatus nullius, licet episcopali charactere careant, etiam ad ordines maiores.

§ 2. Vicarius Capitularis litteras dimissorias ne concedat iis qui ab Episcopo reiecti fuerunt.

Can. 959. Qui potest litteras dimissorias ad ordines recipiendos dare, potest quoque eosdem ordines conferre per se ipse, si necessariam ordinis potestatem habeat.

Can. 960. § 1. Litterae dimissoriae ne concedantur, nisi habitis antea omnibus testimoniis, quae iure exiguntur ad normam can. 993-1000.

§ 2. Si post datas ab Ordinario litteras dimissorias nova testimonia necessaria sint ad normam can. 994, § 3, Episcopus alienus ne ordinet, antequam eadem receperit.

§ 3. Quod si promovendus tempus sufficiens ad contrahendum impedimentum ad normam mem. can. 994 transegerit in ipsa dioecesi Episcopi ordinantis, hic testimonia directe colligat.

Can. 961. Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo proprio, etiam Cardinali Episcopo suburbicario, ad quemlibet Episcopum, communionem cum Sede Apostolica habentem, excepto tantum, citra apostolicum indultum, Episcopo ritus diversi a ritu promovendi.

Can. 962. Quilibet Episcopus, acceptis legitimis litteris dimissoriis, alienum subditum licite ordinat, dummodo ipse de germana litterarum fide dubitare nullatenus possit, salvo praescripto can. 994, § 3.

Can. 963. Litterae dimissoriae possunt ab ipso concedente vel ab eius successore limitari aut revocari, sed semel concessae non exstinguuntur resoluto iure dantis.

Can. 964. Quod attinet ad ordinationem religiosorum:

1.o Abbas regularis de regimine, etsi sine territorio nullius, potest conferre primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus sit ipsi subditus vi professionis saltem simplicis, ipse vero sit presbyter et benedictionem abbatialem legitime acceperit. Extra hos fines, ordinatio, ab eodem collata, revocato quolibet contrario privilegio, est irrita, nisi ordinans charactere episcopali polleat;

2.o Religiosi exempti a nullo Episcopo ordinari licite possunt sine litteris dimissoriis proprii Superioris maioris;

3.o Superiores professis votorum simplicium, de quibus in can. 574, litteras dimissorias concedere possunt dumtaxat ad primam tonsuram et ordines minores;

4.o Ordinatio ceterorum omnium alumnorum cuiusvis religionis regitur iure saecularium, revocato quolibet indulto Superioribus concesso dandi professis a votis temporariis litteras dimissorias ad ordines maiores.

Can. 965. Episcopus ad quem Superior religiosus litteras dimissorias mittere debet, est Episcopus dioecesis, in qua sita est domus religiosa, ad cuius familiam pertinet ordinandus.

Can. 966. § l. Tunc tantum Superior religiosus ad alium Episcopum litteras dimissorias mittere potest, cum Episcopus dioecesanus licentiam dederit, aut sit diversi ritus, aut sit absens, aut non sit ordinationem habiturus proximo legitimo tempore ad normam can. 1006, § 2, vel denique cum dioecesis vacet nec eam regat qui charactere episcopali polleat.

§ 2. Necesse est ut singulis in casibus id Episcopo ordinaturo constet ex authentico Curiae episcopalis testimonio.

Can. 967. Caveant Superiores religiosi ne in fraudem Episcopi dioecesani subditum ordinandum ad aliam religiosam domum mittant, aut concessionem litterarum dimissoriarum de industria in id tempus differant, quo Episcopus vel abfuturus, vel nullas habiturus sit ordinationes.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License