Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.   DE REBUS.
    • PARS PRIMA.   DE SACRAMENTIS.
        • TITULUS VI. De ordine.
          • CAPUT II. De subiecto sacrae ordinationis.
            • ART. II. De irregularitatibus aliisque impedimentis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. II. De irregularitatibus aliisque impedimentis.

 

Can. 983. Nullum impedimentum perpetuum quod venit nomine irregularitatis, sive ex defectu sit sive ex delicto, contrahitur, nisi quod fuerit in canonibus qui sequuntur expressum.

Can. 984. Sunt irregulares ex defectu:

l.o Illegitimi, sive illegitimitas sit publica sive occulta, nisi fuerint legitimati vel vota sollemnia professi;

2.o Corpore vitiati qui secure propter debilitatem, vel decenter propter deformitatem, altaris ministerio defungi non valeant. Ad impediendum tamen exercitium ordinis legitime recepti, gravior requiritur defectus, neque ob hunc defectum prohibentur actus qui rite poni possunt;

3.o Qui epileptici vel amentes vel a daemone possessi sunt vel fuerunt; quod si post receptos ordines tales evaserint et iam liberos esse certo constet, Ordinarius potest suis subditis receptorum ordinum exercitium rursus permittere;

4.o Bigami, qui nempe duo vel plura matrimonia valida successive contraxerunt;

5.o Qui infamia iuris notantur;

6.o Iudex qui mortis sententiam tulit;

7.o Qui munus carnificis susceperint eorumque voluntarii ac immediati ministri in exsecutione capitalis sententiae.

Can. 985. Sunt irregulares ex delicto:

1.o Apostatae a fide, haeretici, schismatici;

2.o Qui, praeterquam in casu extremae necessitatis, baptismum ab acatholicis quovis modo sibi conferri siverunt;

3.o Qui matrimonium attentare aut civilem tantum actum ponere ausi sunt, vel ipsimet vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut votis religiosis etiam simplicibus ac temporariis ligati, ve1 cum muliere iisdem votis adstricta aut matrimonio valido coniuncta;

4.o Qui voluntarium homicidium perpetrarunt aut fetus humani abortum procuraverunt, effectu secuto, omnesque cooperantes;

5.o Qui seipsos vel alios mutilaverunt vel sibi vitam adimere tentaverunt;

6.o Clerici medicam vel chirurgicam artem sibi vetitam exercentes, si exinde mors sequatur;

7.o Qui actum ordinis, clericis in ordine sacro constitutis reservatum, ponunt, vel eo ordine carentes, vel ab eius exercitio poena canonica sive personali, medicinali aut vindicativa, sive locali prohibiti.

Can. 986. Haec delicta irregularitatem non pariunt, nisi fuerint gravia peccata, post baptismum perpetrata, salvo praescripto can. 985, n. 2, itemque externa, sive publica sive occulta.

Can. 987. Sunt simpliciter impediti:

1.o Filii acatholicorum, quandiu parentes in suo errore permanent;

2.o Viri uxorem habentes;

3.o Qui officium vel administrationem gerunt clericis vetitam cuius rationes reddere debeant, donec, deposito officio et administratione atque rationibus redditis, liberi facti sint;

4.o Servi servitute proprie dicta ante acceptam libertatem;

5.o Qui ad ordinarium militare servitium civili lege adstringuntur antequam illud expleverint;

6.o Neophyti, donec, iudicio Ordinarii, sufficienter probati fuerint;

7.o Qui infamia facti laborant, dum ipsa, iudicio Ordinarii, perdurat.

Can. 988. Ignorantia irregularitatum sive ex delicto sive ex defectu atque impedimentorum ab eisdem non excusat.

Can. 989. Irregularitates et impedimenta multiplicantur ex diversis eorundem causis, non autem ex repetitione eiusdem causae, nisi agatur de irregularitate ex homicidio voluntario.

Can. 990. § 1. Licet Ordinariis per se vel per alium suos subditos dispensare ab irregularitatibus omnibus ex delicto occulto provenientibus, ea excepta de qua in can. 985, n. 4 aliave deducta ad forum iudiciale.

§ 2. Eadem facultas competit cuilibet confessario in casibus occultis urgentioribus in quibus Ordinarius adiri nequeat et periculum immineat gravis damni vel infamiae, sed ad hoc dumtaxat ut poenitens ordines iam susceptos exercere licite valeat.

Can. 991. § 1. In precibus pro irregularitatum ac impedimentorum dispensatione, omnes irregularitates ac impedimenta indicanda sunt; secus dispensatio generalis valebit quidem etiam pro reticitis bona fide, iis exceptis quae in can. 990, § 1 excipiuntur, non autem pro reticitis mala fide.

§ 2. Si agatur de irregularitate ex homicidio voluntario, etiam numerus delictorum exprimendus est sub poena nullitatis concedendae dispensationis.

§ 3. Dispensatio generalis ad ordines valet pro ordinibus quoque maioribus; et dispensatus potest obtinere beneficia non consistorialia etiam curata, sed renuntiari nequit S. R. E. Cardinalis, Episcopus, Abbas vel Praelatus nullius, Superior maior in religione clericali exempta.

§ 4. Dispensatio in foro interno non sacramentali concessa, scripto consignetur; et de ea in secreto Curiae libro constare debet.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License