Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.   DE REBUS.
    • PARS PRIMA.   DE SACRAMENTIS.
        • TITULUS VI. De ordine.
          • CAPUT V. De tempore et loco sacrae ordinationis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V.

De tempore et loco sacrae ordinationis.

 

Can. 1006. § l. Consecratio episcopalis conferri debet intra Missarum sollemnia, die dominico vel natalitio Apostolorum.

§ 2. Ordinationes in sacris celebrentur intra Missarum sollemnia sabbatis Quatuor Temporum, sabbato ante dominicam Passionis, et Sabbato Sancto.

§ 3. Gravi tamen causa interveniente, Episcopus potest eas habere etiam quolibet die dominico aut festo de praecepto.

§ 4. Prima tonsura quolibet die et hora conferri potest; ordines minores singulis diebus dominicis et festis duplicibus, mane tamen.

§ 5. Reprobatur consuetudo contra ordinationum tempora praecedentibus paragraphis praescripta; quae servanda quoque sunt, cum Episcopus latini ritus ordinat ex apostolico indulto clericum ritus orientalis aut contra.

Can. 1007. Quoties ordinatio iteranda sit vel aliquis ritus supplendus, sive absolute sive sub conditione, id fieri potest etiam extra tempora ac secreto.

Can. 1008. Episcopus extra proprium territorium, sine Ordinarii loci licentia, nequit ordines conferre, in quorum collatione pontificalia exercentur, salvo praescripto can. 239, § l, n. 15.

Can. 1009. § l. Ordinationes generales in cathedrali ecclesia, vocatis praesentibusque ecclesiae canonicis, publice celebrentur; si autem in alio dioecesis loco, praesente clero loci, dignior, quantum fieri poterit, ecclesia adeatur.

§ 2. Non prohibetur autem Episcopus, iusta suadente causa, ordinationes particulares habere in aliis etiam ecclesiis itemque in oratorio domus episcopalis aut Seminarii aut religiosae domus.

§ 3. Prima tonsura et ordines minores conferri possunt etiam in privatis oratoriis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License