Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.   DE REBUS.
    • PARS SECUNDA. DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS.
      • SECTIO I. DE LOCIS SACRIS.
        • TITULUS IX. De ecclesiis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IX.

De ecclesiis.

 

Can. 1161. Ecclesiae nomine intelligitur aedes sacra divino cultui dedicata eum potissimum in finem ut omnibus Christifidelibus usui sit ad divinum cultum publice exercendum.

Can. 1162. § 1. Nulla ecclesia aedificetur sine expresso Ordinarii loci consensu scriptis dato, quem tamen Vicarius Generalis praestare nequit sine mandato speciali.

§ 2. Ordinarius consensum ne praebeat, nisi prudenter praeviderit necessaria non defutura ad novae ecclesiae aedificationem et conservationem, ad ministrorum sustentationem aliasque cultus impensas.

§ 3. Ne nova ecclesia ceteris iam exsistentibus detrimentum afferat, maiore fidelium spirituali utilitate non compensatum, Ordinarius, antequam consensum praebeat, audire debet vicinarum ecclesiarum rectores quorum intersit, firmo praescripto can. 1676.

§ 4. Etiam sodales religiosi, licet consensum constituendae novae domus in dioecesi vel civitate ab Ordinario loci retulerint, antequam tamen ecclesiam vel oratorium publicum in certo ac determinato loco aedificent, Ordinarii loci licentiam obtinere debent.

Can. 1163. Benedicere et imponere primarium ecclesiae lapidem, ad eos spectat, de quibus in can. 1156.

Can. 1164. § 1. Curent Ordinarii, audito etiam, si opus fuerit, peritorum consilio, ut in ecclesiarum aedificatione vel refectione serventur formae a traditione christiana receptae et artis sacrae leges.

§ 2. In ecclesia nullus aperiatur aditus vel fenestra ad laicorum domus; locaque, si adsint, subter ecclesiae pavimentum aut supra ecclesiam, ad usum mere profanum ne adhibeantur.

Can. 1165. § 1. Divina officia celebrari in nova ecclesia nequeunt, antequam eadem vel sollemni consecratione vel saltem benedictione divino cultui fuerit dedicata.

§ 2. Si prudenter praevideatur ecclesiam conversum iri ad usus profanos, Ordinarius consensum eius aedificationi ne praebeat, aut saltem, si forte aedificata fuerit, eam ne consecret neve benedicat.

§ 3. Sollemni consecratione dedicentur ecclesiae cathedrales et, quantum fieri potest, ecclesiae collegiatae, conventuales, paroeciales.

§ 4. Ecclesia ex ligno vel ferro aliove metallo benedici potest, non autem consecrari.

§ 5. Altare consecrari potest etiam sine ecclesiae consecratione; sed una simul cum ecclesia debet saltem altare maius consecrari aut altare secundarium, si maius sit iam consecratum.

Can. 1166. § 1. Ecclesiarum consecratio, quamvis quolibet die fieri possit, decentius tamen diebus dominicis aliisve festis de praecepto peragitur.

§ 2. Episcopus consecrans et qui petunt ecclesiam sibi consecrari, per eum diem qui consecrationem praecedit, ieiunent.

§ 3. Cum consecratur ecclesia vel altare, Episcopus consecrator, licet iurisdictione in territorio careat, indulgentiam concedit unius anni ecclesiam vel altare visitantibus in ipsa conseci-ationis die; in die vero anniversaria quinquaginta dierum, si sit Episcopus; centum, si Archiepiscopus; biscentum, si S. R. E. Cardinalis.

Can. 1167. Festum consecrationis ecclesiae quotannis celebretur ad normam legum liturgicarum.

Can. 1168. § 1. Unaquaeque ecclesia consecrata vel benedicta suum habeat titulum; qui, peracta ecclesiae dedicatione, mutari nequit.

§ 2. Etiam festum tituli quotannis celebretur ad normas legum liturgicarum.

§ 3. Ecclesiae dedicari Beatis nequeunt sine Sedis Apostolicae indulto.

Can. 1169. § 1. Cuilibet ecclesiae campanas esse convenit, quibus fideles ad divina officia aliosque religionis actus invitentur.

§ 2. Etiam ecclesiarum campanae debent consecrari vel benedici secundum ritus in probatis liturgicis libris traditos.

§ 3. Earum usus unice subest ecclesiasticae auctoritati.

§ 4. Salvis conditionibus, probante Ordinario, appositis ab illis qui campanam ecclesiae forte dederint, campana benedicta ad usus mere profanos adhiberi nequit, nisi ex causa necessitatis aut ex licentia Ordinarii aut denique ex legitima consuetudine.

§ 5. Quod ad campanarum consecrationem vel benedictionem attinet, servetur praescriptum can. 1155, 1156.

Can. 1170. Consecrationem vel benedictionem ecclesia non amittit, nisi tota destructa fuerit, vel maior parietum pars corruerit, vel in usus profanos ab Ordinario loci redacta sit, ad normam can. 1187.

Can. 1171. In sacra aede legitime dedicata omnes ecclesiastici ritus perfici possunt, salvis iuribus paroecialibus, privilegiis et legitimis consuetudinibus; Ordinarius autem, praesertim horas sacrorum rituum, potest, iusta de causa, praefinire, dummodo ne agatur de ecclesia quae ad religionem exemptam pertineat, firmo praescripto can. 609, § 3.

Can. 1172. § 1. Ecclesia violatur infra recensitis tantum actibus, dummodo certi sint, notorii, et in ipsa ecclesia positi:

1.o Delicto homicidii;

2.o Iniuriosa et gravi sanguinis effusione;

3.o Impiis vel sordidis usibus, quibus ecclesia addicta fuerit;

4.o Sepultura infidelis vel excommunicati post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam.

§ 2. Violata ecclesia, non ideo coemeterium, etsi contiguum, violatum censetur, et viceversa.

Can. 1173. § 1. In violata ecclesia, antequam reconcilietur, nefas est divina celebrare officia, Sacramenta ministrare, mortuos sepelire.

§ 2. Si violatio accidat tempore divinorum officiorum, haec statim cessent; si ante Missae canonem vel post communionem, Missa dimittatur; secus sacerdos Missam prosequatur usque ad communionem.

Can. 1174. § 1. Ecclesia violata reconcilietur, quam citissime poterit, secundum ritus in probatis liturgicis libris descriptos.

§ 2. Si dubitetur num ecclesia sit violata, reconciliari potest ad cautelam.

Can. 1175. Ecclesia violata ob sepulturam excommunicati vel infidelis ne reconcilietur, antequam cadaver exinde removeatur, si remotio sine gravi incommodo fieri possit.

Can. 1176. § 1. Ecclesiam benedictam reconciliare potest rector eiusdem vel quilibet sacerdos de consensu saltem praesumpto rectoris.

§ 2. Ecclesiae consecratae valida reconciliatio ad eos spectat de quibus in can. 1156.

§ 3. In casu tamen gravis et urgentis necessitatis si Ordinarius adiri nequeat, rectori ecclesiae consecratae eandem reconciliare fas est, certiore facto postea Ordinario.

Can. 1177. Reconciliatio ecclesiae benedictae fieri potest aqua lustrali communi; reconciliatio vero ecclesiae consecratae fiat aqua ad hoc benedicta secundum leges liturgicas; quam tamen non solum Episcopi, sed etiam presbyteri qui ecclesiam reconciliant, benedicere possunt.

Can. 1178. Curent omnes ad quos pertinet, ut in ecclesiis illa munditia servetur, quae domum Dei decet; ab iisdem arceantur negotiationes et nundinae, quanquam ad finem pium habitae; et generatim quidquid a sanctitate loci absonum sit.

Can. 1179. Ecclesia iure asyli gaudet ita ut rei, qui ad illam confugerint, inde non sint extrahendi nisi necessitas urgeat, sine assensu Ordinarii, vel saltem rectoris ecclesiae.

Can. 1180. Nulla ecclesia potest basilicae titulo decorari, nisi ex apostolica concessione aut immemorabili consuetudine; cuiusque vero privilegia ex alterutro capite colligantur.

Can. 1181. Ingressus in ecclesiam ad sacros ritus sit omnino gratuitus, reprobata qualibet contraria consuetudine.

Can. 1182. § 1. Firmo praescripto can. 1519 -1528, administratio bonorum quae destinata sunt reparandae decorandaeque ecclesiae divinoque in eadem cultui exercendo, pertinet, nisi aliud ex speciali titulo vel legitima consuetudine constet, ad Episcopum cum Capitulo, si de ecclesia cathedrali agatur; ad Capitulum ecclesiae collegiatae, si de collegiata; ad rectorem, si de alia ecclesia.

§ 2. Etiam oblationes factas in commodum paroeciae aut missionis, aut ecclesiae sitae intra paroeciae vel missionis fines, administrat parochus vel missionarius, nisi agatur de ecclesia propriam administrationem habente, distinctam ab administratione paroeciae vel missionis, aut nisi aliud ferat ius peculiare aut legitima consuetudo.

§ 3. Parochus, missionarius, rector saecularis ecclesiae, sive saecularis is sit sive religiosus, debet huiusmodi oblationes administrare ad normam sacrorum canonum, deque eis rationem loci Ordinario reddere ad normam can. 1525.

Can. 1183. § 1. Si alii quoque, sive clerici sive laici, in administrationem bonorum alicuius ecclesiae cooptentur, iidem omnes una cum administratore ecclesiastico, de quo in can. 1182, aut eius vicem gerente, eoque praeside, constituunt Consilium fabricae ecclesiae.

§ 2. Huius Consilii sodales, nisi aliter legitime constitutum fuerit, nominantur ab Ordinario eiusve delegato et ab eodem possunt ob gravem causam removeri.

Can. 1184. Consilium fabricae curare debet rectam bonorum ecclesiae administrationem, servato praescripto can. 1522, 1523; sed nullatenus sese ingerat in ea omnia quae ad spirituale munus pertinent, praesertim:

1.o In exercitium cultus in ecclesia;

2.o In modum et tempus pulsandi campanas et in curam tuendi ordinis in ecclesia atque in coemeterio;

3.o In definiendam rationem qua collectae, denuntiationes aliique actus ad divinum cultum ornatumque ecclesiae quoquo modo spectantes in ecclesia fieri possint;

4.o In dispositionem materialem altarium, mensae pro distributione sanctissimae Eucharistiae, cathedrae sive suggestus e quo ad populum verba fiunt, organorum, loci cantoribus assignati, sedilium, scamnorum, capsularum oblationibus recipiendis, aliarumque rerum quae ad exercitium religiosi cultus spectent;

5.o In admissionem vel reiectionem sacrorum utensilium aliarumque rerum quae sive ad usum, sive ad cultum, sive ad ornatum in ecclesia vel sacrario destinentur;

6.o In scriptionem, dispositionem, custodiam librorum paroecialium aliorumque documentorum quae ad archivum paroeciale pertineant.

Can. 1185. Sacrista, cantores, organorum moderator, pueri chorales, campanae pulsator, sepulcrorum fossores, ceterique inservientes a solo ecclesiae rectore, salvis legitimis consuetudinibus et conventionibus et Ordinarii auctoritate, nominantur, pendent, dimittuntur.

Can. 1186. Salvis peculiaribus legitimisque cornsuetudinibus et conventionibus, et firma obligatione quae ad aliquem spectet etiam ex constituto legis civilis:

1.o Onus reficiendi ecclesiam cathedralem incumbit ordine qui sequitur:

Bonis fabricae, salva ea parte quae necessaria est ad cultum divinum celebrandum et ad ordinariam ecclesiae administrationem;

Episcopo et canonicis pro rata proventuum; detractis necessariis ad honestam sustentationem;

Dioecesanis, quos tamen Ordinarius loci suasione magis quam coactione inducat ad sumptus necessarios, pro eorum viribus, praestandos;

2.o Onus reficiendi ecclesiam paroecialem incumbit ordine qui sequitur:

Bonis fabricae ecclesiae, ut supra;

Patrono;

Iis qui fructus aliquos ex ecclesia provenientes percipiunt secundum taxam pro rata redituum ab Ordinario statuendam;

Paroecianis, quos tamen Ordinarius loci, ut supra, magis hortetur quam cogat;

3.o Haec cum debita proportione serventur etiam quod attinet ad alias ecclesias.

Can. 1187. Si qua ecclesia nullo modo ad cultum divinum adhiberi possit et omnes aditus interclusi sint ad eam reficiendam, in usum profanum non sordidum ab Ordinario loci redigi potest, et onera cum reditibus titulusque paroeciae, si ecclesia sit paraecialis, in aliam ecclesiam ab eodem Ordinario transferantur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License