Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.   DE REBUS.
    • PARS SECUNDA. DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS.
      • SECTIO I. DE LOCIS SACRIS.
        • TITULUS XII. De sepultura ecclesiastica.
          • CAPUT II. De cadaveris translatione ad ecclesiam, funere ac depoeitione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II.

De cadaveris translatione ad ecclesiam, funere ac depoeitione.

 

Can. 1215. Nisi gravis causa obstet, cadavera fidelium, antequam tumulentur, transferenda sunt e loco in quo reperiuntur, in ecclesiam, ubi funus, idest totus ordo exsequiarum quae in probatis liturgicis libris describuntur, persolvatur.

Can. 1216. § 1. Ecclesia in quam cadaver pro funere transferri debet, ex iure ordinario est ecclesia propriae defuncti paroeciae, nisi defunctus aliam funeris ecclesiam legitime elegerit.

§ 2. Si defunctus plures habuerit paroecias proprias, ecclesia funeris est ecclesia paroeciae in cuius territorio decessit.

Can. 1217. In dubio de iure alius ecclesiae, ius propriae ecclesiae paroecialis semper praevalere debet.

Can. 1218. § 1. Licet mors acciderit extra propriam paroeciam, cadaver tamen in ecclesiam paroeciae propriae quae vicinior sit, ob funus transferendum est, si ad eam commode pedestri itinere asportari possit; secus in ecclesiam paroeciae in qua mors accidit.

§ 2. Ordinarii est pro suo territorio, inspectis peculiaribus circumstantiis, distantiam aliaque adiuncta designare, quae translationem cadaveris ad ecelesiam funeris aut locum sepulturae incommodam reddant; et si paroeciae ad diversas dioeceses pertineant, designatio attenditur Ordinarii dioecesis in qua defunctus supremum diem obiit.

§ 3. Licet translatio ad ecclesiam funeris aut ad locum sepulturae incommoda sit, semper tamen integrum est familiae, heredibus, aliisve quorum interest, cadaver illuc deferre, susceptis translationis expensis.

Can. 1219. § 1. Si S. R. E. Cardinalis in Urbe decesserit, corpus transferendum est, funeris causa, in ecclesiam quam Romanus Pontifex designaverit; si vero extra Urbem, in ecclesiam insigniorem civitatis seu loci ubi mors accidit, nisi Cardinalis atiam elegerit.

§ 2. Defuncto Episcopo residentiali, etiam cardinalitia dignitate aucto, aut Abbate vel Praelato nullius, corpus, funeris causa, transferri debet in ecclesiam cathedralem, abbatialem vel praelatitiam, si id commode fieri possit; secus, in ecclesiam insigniorem civitatis seu loci, nisi in utroque casu defunctus aliam ecclesiam elegerit.

Can. 1220. Beneficiarii residentiales ad ecclesiam sui beneficii transferendi sunt, nisi aliam sibi elegerint ecclesiam funeris.

Can. 1221 § 1. Professi religiosi ac novitii, defuncti cum sint, transferendi sunt, funeris causa, ad ecclesiam vel oratorium suae domus vel saltem suae religionis, nisi novitii aliam ecclesiam ad suum funus elegerint; ius autem levandi cadaver et illud deducendi ad ecclesiam funerantem pertinet semper ad Superiorem religiosum.

§ 2. Si longe moriantur a domo ita ut in ecclesiam suae domus vel saltem suae religionis nequeant commode asportari, funerandi sunt in ecclesia paroeciae ubi decedunt, nisi novitius aliam ecclesiam ad funus elegerit, et salvo Superioribus iure de quo in can. 1218, § 3.

§ 3. Quae de novitiis dicta sunt §§ 1, 2, valent quoque de famulis actu servientibus et intra domus septa stabiliter commorantibus; qui tamen, si extra religiosam domum decesserint, funerandi sunt ad normam can. 1216-1218.

Can. 1222. Quod attinet ad defunctos qui in domo etiam regulari vel collegio degebant ratione hospitii, educationis vel infirmitatis, et ad defunctos in hospitali, standum est canonibus 1216-1218, nisi constet de iure particulari aut privilegio; quod vero ad illos attinet qui in Seminario moriuntur, servetur praescriptum can. 1368.

Can.1223. § 1. Omnibus licet, nisi expresse iure prohibeantur, eligere ecclesiam sui funeris aut coemeterium sepulturae.

§ 2. Uxor et filii puberes in hac electione prorsus immunes sunt a maritali vel patria potestate.

Can. 1224. Ecclesiam funeris aut sepulturae coemeterium eligere prohibentur:

1.o Impuberes; verum pro filio aut filia impubere, etiam post eorum mortem, hanc electionem facere possunt parentes vel tutor;

2.o Religiosi professi cuiuslibet gradus aut dignitatis, non tamen si sint Episcopi.

Can. 1225. Ut electio ecclesiae funeris valeat, cadat necesse est vel in ecclesiam paroecialem, vel in ecclesiam regularium, non tamen monialium (nisi agatur de mulieribus quae famulatus, educationis, infirmitatis aut hospitii causa intra clausuram eiusdem monasterii non precario commorabantur), vel in ecclesiam iuris patronatus, si agatur de patrono, vel in aliam ecclesiam funerandi iure praeditam.

Can. 1226. § 1. Ecclesiam funeris aut coemeterium sepulturae quis eligere potest per se vel per alium cui legitimum mandatum dederit; factamque electionem aut mandati concessionem quolibet legitimo modo probare licet.

§ 2. Si electio fiat per alium, hic suum mandatum explere potest etiam post mortem mandantis.

Can. 1227. Religiosi et clerici saeculares districte vetantur ne quos ad vovendum, iurandum vel fide interposita seu aliter promittendum inducant ut apud ipsorum ecclesias funus aut apud ipsorum coemeterium sepulturam eligant, vel factam electionem non immutent; quod si contra factum fuerit, electio sit nulla.

Can. 1228. § 1. Si electa fuerit sepultura in coemeterio diverso a coemeterio propriae defuncti paroeciae, cadaver in illo sepeliatur, dummodo nihil obstet ex parte eorum a quibus coemeterium pendet.

§ 2. Electa sepultura in coemeterio religiosorum, ut cadaver inibi sepeliri queat, requiritur et sufficit consensus Superioris religiosi, ad normam constitutionum cuiusque religionis.

Can. 1229. § 1. Si quis, sepulcrum maiorum in aliquo coemeterio possidens, non electa alibi sepultura, decesserit, in eodem sepeliendus est, si illuc commode asportari possit, salvo praescripto can. 1218, § 3.

§ 2. Pro uxore attenditur sepulcrum viri, et, si plures habuerit, sepulcrum ultimi.

§ 3. Plura si sint maiorum aut viri sepulcra, defuncti familia aut heredes locum sepulturae deligant.

Can. 1230. § 1. Proprius defuncti parochus non solum ius sed etiam officium habet, excepto gravi necessitatis casu, levandi per se vel per alium cadaver, illud comitandi ad suam ecclesiam paroecialem ibique exsequias persolvendi, firmo praescripto can. 1216, § 2.

§ 2. Quod si mors acciderit in loco alienae paroeciae, et cadaver ad ecclesiam propriae paroeciae commode asportari possit, parochi proprii est, praemonito parocho loci, illud levare, comitari ad suam ecclesiam ibique exsequias peragere.

§ 3. Si ecclesia funeris sit ecclesia regularis aliave exempta a iurisdictione parochi, parochus, sub cruce ecclesiae funerantis, cadaver levat ac deducit ad ecclesiam; sed exsequias rector ecclesiae celebrat.

§ 4. Si vero ecclesia funeris non sit exempta a iurisdictione parochi, celebratio exsequiarum, salvo peculiari privilegio, pertinet non ad rectorem ecclesiae funerantis, sed ad parochum in cuius territorio ecclesia sita est, dummodo defunctus parocho subiectus fuerit.

§ 5. Religiosas et novitias, in religiosa domo defunctas, ad clausurae limen deferant aliae religiosae; indeque, si de religiosis agatur iurisdictioni parochi non obnoxiis, ad propriam religiosae domus ecclesiam vel oratorium deducit et exsequias peragit cappellanus; si de aliis religiosis, valet praescriptum § 1.; quod vero ad religiosas attinet extra domum defunctas, serventur generalia canonum praescripta.

§ 6. Defuncto S. R. E. Cardinali aut Episcopo extra Urbem in civitate episcopali, servetur praescriptum can. 397, n. 3.

§ 7. Si cadaver mittatur ad locum ubi nec defunctus propriam paroeciam habebat, nec ecclesia funeris legitime fuerat electa, ius levandi cadaver, peragendi exsequias, si peragendae sint, et cadaver ad sepulturam deducendi, pertinet ad ecclesiam cathedralem eiusdem loci; quae si desit, ad ecclesiam paroeciae in qua coemeterium situm est, nisi aliud ferant loci consuetudo aut dioecesana statuta.

Can. 1231. § 1. Expletis in ecclesia exsequiis, cadaver tumulandum est ad normam librorum liturgicorum in coemeterio ecclesiae funeris, salvis praescriptis can. 1228, 1229.

§ 2. Qui exsequias in ecclesia peregit, non solum ius, sed etiam officium habet, excepto gravi necessitatis casu, comitandi per se vel per alium sacerdotem cadaver ad locum sepulturae.

Can. 1232. § 1. Sacerdos qui cadaver comitetur ad ecclesiam funeris vel ad locum sepulturae, libere transire poterit, cum stola quoque et cruce elevata, per territorium alius paroeciae vel dioecesis, etiam sine parochi vel Ordinarii licentia.

§ 2. Si cadaver tumulandum sit in coemeterio ad quod commode asportari nequeat, parochus vel rector ecclesiae funeris nequit sibi vindicare ius illud comitandi extra fines civitatis vel loci.

Can. 1233. § 1. Nequit parochus, sine iusta et gravi causa ab Ordinario probata, excludere clericos saeculares, religiosos ac pia sodalitia quae familia vel heredes advocare velint ad deducendum cadaver ad ecclesiam funeris et ad sepulturam, et assistendum funeri; clerici tamen ipsi ecclesiae addicti a familia vel heredibus prae aliis omnibus invitari debent.

§ 2. Nunquam admittantur societates vel insignia religioni catholicae manifeste hostilia.

§ 3. Associantes cadaver tenentur morem gerere parocho circa ductum funeris, salvis uniuscuiusque praecedentiae iuribus.

§ 4. Laici cadaver, generis aut dignitatis cuiusvis ille fuerit, clerici ne deferant.

Can. 1234. § 1. Locorum Ordinarii indicem funeralium taxarum seu eleemosynarum, si non exsistat, pro suo territorio, de consilio Capituli cathedralis, ac, si opportunum duxerint, vicariorum foraneorum dioecesis et parochorum civitatis episcopalis, conficiant, attentis legitimis consuetudinibus particularibus et omnibus personarum et locorum circumstantiis; in eoque pro diversis casibus iura singulorum moderate determinent, ita ut quaelibet contentionum et scandali removeatur occasio.

§ 2. Si in indice plures classes enumerentur, liberum est iis quorum interest classem eligere.

Can.1235. § 1. Districte prohibetur ne quis, sepulturae vel exsequiarum seu anniversarii mortuorum causa, quidquam exigat ultra id quod in dioecesano taxarum indice statuitur.

§ 2. Pauperes gratis omnino ac decenter funerentur et sepeliantur, cum exsequiis, secundum liturgicas leges et dioecesana statuta, praescriptis.

Can. 1236. § 1. Salvo iure particulari, quoties fidelis non funeratur in ecclesia paroeciali propria, proprio defuncti parocho debetur portio paroecialis, excepto casu quo cadaver in ecclesiam propriae paroeciae commode asportari nequeat.

§ 2. Si quis habeat plures paroecias proprias ad quas cadaver commode deferri posset, et alibi funeretur, portio paroecialis dividenda est inter omnes parochos proprios.

Can. 1237. § 1. Detrahi debet portio paroecialis ex omnibus et solis emolumentis, quae statuta sunt pro funere et tumulatione in taxa dioecesana.

§ 2. Si quacunque de causa primum sollemne officium funebre non statim, sed intra mensem completum a die tumulationis fiat, licet hoc die non defuerint minora publica officia, portio tamen paroecialis ex huius etiam funeris emolumentis debetur.

§ 3. Quantitas portionis paroecialis determinetur in taxa dioecesana; et si ecclesia paroecialis et ecclesia funerans ad diversas dioeceses pertineant, quantitas portionis paroecialis attenditur secundum taxam ecclesiae funerantis.

Can. 1238. Expleta tumulatione, minister in libro defunctorum describat nomen et aetatem defuncti, nomen parentum vel coniugis, tempus mortis, quis et quae Sacramenta ministraverit, locum et tempus tumulationis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License