Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS II. De variis tribunalium gradibus et speciebus.
          • CAPUT III. De ordinariis Apostolicae Sedis tribunalibus.
            • Art. II. De Signatura Apostolica.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II. De Signatura Apostolica.

 

Can. 1602. Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal constat nonnullis S. R. E. Cardinalibus, quorum unus Praefecti munere fungitur.

Can. 1603. par. 1. Apostolica Signatura videt potestate ordinaria:

1.o De violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus Sacrae Rotae illatis eo quod actum nullum vel iniustum posuerint;

2.o De exceptione suspicionis contra aliquem Sacrae Rotae Auditorem;

3.o De querela nullitatis contra sententiam rotalem;

4.o De expostulatione pro restitutione in integrum adversus rotalem sententiam quae in rem iudicatam transierit;

5.o De recursibus adversus sententias rotales in causis matrimonialibus quas ad novum examen Sacra Rota admittere renuit;

6.o De conflictu competentiae quem enasci contingat inter tribunalia inferiora, ad normam can. 1612, par. 2.

par. 2. Videt ex potestate delegata de petitionibus per supplices libellos ad Sanctissimum porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Sacram Rotam.

Can. 1604. par. 1. In causa criminali, de qua in can. 1603, par. 1, n. 1, si forte locus sit iudicio appellationis, hoc obtinetur penes ipsum Supremum Tribunal.

par. 2. In casu suspicionis, Apostolica Signatura definit utrum sit locus recusationi Auditoris, necne; quo facto, iudicium ad Sacram Rotam remittit, ut, secundum suas regulas ordinarias, procedat, Auditore, contra quem exceptio mota fuit, in suo turno manente vel excluso.

par. 1. In casu querelae nullitatis aut restitutionis in integrum aut recursus de quibus in can. 1603, par. 1, nn. 3, 4, 5, de hoc tantum iudicat num sit nulla sententia rotalis, num locus sit restitutioni vel recursus sit admittendus; et nullitate declarata aut restitutione concessa vel admisso recursu, causam remittit ad Sacram Rotam, nisi Sanctissimus aliter providerit.

par. 4. In examine supplicum libellorum Signatura, habitis opportunis notitiis et auditis iis quorum interest, decernit utrum precibus annuendum sit, necne.

Can. 1605. par. 1. Supremi Tribunalis Signaturae sententiae suam vim habent, quamvis rationes in facto et in iure non contineant.

par. 2. Nihilominus sive ad instantiam partis sive ex officio, si res postulet, Supremum Tribunal edicere potest ut praedictae rationes exponantur secundum regulas Tribunalis proprias.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License