Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS III. De disciplina in tribunalibus servanda.
          • CAPUT III. De dilationum terminis fatalibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III.

De dilationum terminis fatalibus.

 

Can.1634. par. 1. Fatalia legis quae dicuntur, id est termini perimendis iuribus a lege constituti, prorogari non possunt.

par. 2. Termini autem iudiciales et conventionales, ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari.

par. 3. Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.

Can. 1635. Si dies, pro actu iudiciali indicta, sit feriata nec in decreto iudicis dicatur expresse tribunal vacaturum nihilominus causis cognoscendis, terminus intelligitur prorogatus ad primam sequentem diem non feriatam.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License