Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS III. De disciplina in tribunalibus servanda.
          • CAPUT V. De personis ad disceptationem iudicialem admittendis et de modo confectionis et conservationis actorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V.

De personis ad disceptationem iudicialem admittendis et de modo confectionis et conservationis actorum.

 

Can. 1640. par. 1. Dum causae coram tribunali aguntur,extranei ab aula arceantur et ii tantummodo adsint, quos ad processum expediendum iudex necessarios esse iudicaverit.

par. 2. Omnes assistentes, qui reverentiae et obedientiae tribunali debitae graviter defuerint, iudex, etiam illico et in continenti si coram tribunali sedente in id quis peccaverit, potest censuris quoque aliisve congruis poenis ad officium reducere, advocatos praeterea et procuratores etiam iure alias causas apud tribunalia ecclesiastica pertractandi privare.

Can. 1641. Si alicui actui processuali interveniat persona linguae loci ignara et iudices ac partes linguam huius personae propriam non intelligant, interpres adhibeatur iuratus, et a iudice designatus, contra quem alterutra pars legitimam exceptionem non proposuerit.

Can. 1642. par. 1. Acta iudicialia, tum quae meritum guaestionis respiciunt, seu acta causae, ex. gr., sententiae et cuiusque generis probationes, tum quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, ex. gr., citationes, intimationes, etc., scripto redacta esse debent.

par. 2. Nisi iusta causa aliud suadeat, quoad eius fieri potest, lingua latina redigantur; sed interrogationes et responsiones testium, aliaque similia, lingua vernacula confici debent.

Can. 1643. par. 1. Singula folia processus numerentur; et actuarii subscriptio cum sigillo tribunalis apponatur in unoquoque folio.

par. 2. Singulis actis completis vel interruptis seu ad aliam sessionem remissis, apponatur subscriptio actuarii et iudicis vel tribunalis praesidis.

par. 3. Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis hanc facere nequeat vel nolit, id in ipsis actis adnotetur, simulque iudex et actuarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum fuisse, et partem aut testem vel non potuisse vel noluisse subscribere.

Can. 1644. par. 1. In casu appellationis, actorum exemplaria ad normam can. 1642, 1643 conscripta et in fasciculum religata, cum indice omnium actorum et documentorum et cum testificatione actuarii seu cancellarii de eorum fideli transcriptione et integritate, mittantur ad superius tribunal; si exemplaria sine gravi incommodo exscribi nequeant, mittantur cum opportunis cautelis acta ipsa originalia.

par. 2. Si eo mittenda sint ubi vernacula lingua non sit cognita, acta ipsa in linguam latinam vertantur, adhibitis cautelis ut de fideli translatione constet.

par. 3. Si acta debita forma et charactere confecta non fuerint, a iudice superiore repelli possunt quo in casu illi, quibus culpa imputanda est, acta suis impensis denuo conficere et mittere tenentur.

Can. 1645. par. 1. Iudicio expleto, documenta partibus restitui debent, nisi in criminalibus, bono publico ita exigente, iudex aliquod retinendum censuerit.

par. 2. Documenta omnia, quae apud tribunal manent, in archivo Curiae deponantur sive publico sive secreto, prout eorum natura exigit.

par. 3. Notarii, actuarii et cancellarius sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum quae sunt processui acquisita.

par. 4. Anonymae epistolae quae nihil ad causae meritum conferunt, et etiam subscriptae quae sint certu calumniosae, destruantur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License