Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS V. De actionibus et exceptionibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V.

De actionibus et exceptionibus.

 

Can. 1667. Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliud expresse cautum sit, sed etiam exceptione, quae semper competit et est suapte natura perpetua.

Can. 1668. par. 1. Qui ad rem sibi vindicandam, seu ad ius suum in iudicio persequendum titulo agit iuris auctoritate subnixo, actione dimicat quae petitoria dicitur.

par. 2. Si vero rei possessionem vel iuris quasi-possessionem postulat, eius actio possessoria vocatur.

Can. 1669. par. 1. Actor pluribus simul actionibus, quae tamen secum ipsae non confligant, sive de eadem re, sive de diversis, reum convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non egrediantur.

par. 2. Reus non prohibetur pluribus exceptionibus etiam contrariis uti.

Can. 1670. par. 1. Actor potest una instantia cumulare actiones possessorias et petitorias, nisi spolii exceptio ex adverso opponatur.

par. 2. Pariter fas est reo convento in petitorio, actorem reconvenire in possessorio; et viceversa, nisi res sit de spolio.

Can. 1671. par. 1. Item fas est actori, antequam conclusum fuerit in causa, ab instituto iudicio petitorio regredi ad possessorium adipiscendae vel recuperandae.

par. 2. Imo ex iusta causa iudex etiam post conclusionem in causa, sed ante sententiam definitivam, hunc regressum permittere potest.

par. 3. Iudicis est, attentis partium allegationibus, aut utramque quaestionem unica sententia definire, aut prius uni, postea alteri satisfacere, prouti magis expedire ipsi videatur ad celeriorem et pleniorem iurium tuitionem.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License