Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS VI. De causae introductione.
          • CAPUT II. De citatione et denuntiatione actorum iudicialium.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II.

De citatione et denuntiatione actorum iudicialium.

 

Can. 1711. par. 1. Libello vel orali petitione admissa, locus est vocationi in ius seu citationi alterius partis.

par. 2. Quod si partes litigantes sponte coram iudice se sistant ad causam agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in actis partes sponte sua iudicio adfuisse.

Can. 1712. par. 1. Citatio fit a iudice, et libello litis introductorio inscribitur aut adiungitur.

par. 2. Denuntiatur autem reo, et, si sint plures, singulis.

par. 3. Debet insuper actori nota fieri, ut statuta die et hora ipse quoque coram iudice se sistat.

Can. 1713. Si lis moveatur ei qui non habet liberam administrationem rerum, de quibus disceptatur, citatio denuntianda est ei qui ipsius nomine iudicium suscipere tenetur ad normam can. 1648-1654.

Can. 1714. Quaelibet citatio est peremptoria; nec iteretur necesse est, nisi in casu de quo in can. 1845, par. 2.

Can. 1715. par. 1. Citatio denuntietur per schedam, quae praeceptum iudicis parti conventae factum ad comparendum exprimat, idest a quo iudice, ob quam causam saltem verbis generalibus indicatam, quo actore, reus, nomine et cognomine rite designatus, conveniatur; nec non locum, et tempus, idest annum, mensem, diem et horam ad comparendum praefixam perspicue indicet.

par. 2. Citatio, sigillo tribunalis munita, subscribenda est a iudice vel ab eius auditore et a notario.

Can. 1716. Citatio duplici scheda conficiatur, quarum altera remittatur reo convento, altera asservetur in actis.

Can. 1717. par. 1. Citationis scheda, si fieri poterit, per Curiae cursorem tradenda est ipsi convento ubicunque is invenitur.

par. 2. Ad hoc cursor etiam fines alterius dioecesis ingredi potest, si iudex id expedire censuerit et eidem cursori mandaverit.

par. 3. Si cursor personam conventam non invenerit in loco ubi commoratur, relinquere poterit citatoriam schedam alicui de eius familia aut famulatu, si hic eam recipere paratus sit ac spondeat se reo convento quamprimum schedam acceptam traditurum; sin minus eam ad iudicem referat, ut transmittatur ad normam can. 1719, 1720.

Can. 1718. Reus qui citatoriam schedam recipere recuset, legitime citatus habeatur.

Can. 1719. Si ob distantiam vel aliam causam difficulter per cursorem tradi possit reo convento scheda citatoria, poterit iussu iudicis transmitti per tabellarios publicos, dummodo commendata et cum syngrapha receptionis, vel alio modo qui secundum locorum leges et conditiones tutissimus sit.

Can. 1720. par. 1. Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc ignoratur ubi commoretur reus, locus est citationi per edictum.

par. 2. Hoc autem fit affigendo per cursorem ad fores Curiae schedam citationis ad modum edicti per tempus prudenti iudicis arbitrio determinandum et in aliqua publica ephemeride eam inserendo; si vero utrumque fieri nequeat, alterutrum sufficiet.

Can. 1721. par. 1. Cursor, cum in manu rei conventi citationis schedam relinquit, debet eam subsignare, adnotatis die et hora qua reo tradita est.

par. 2. Idem peragat si eam relinquat in manibus alicuius de familia aut famulatu rei conventi, addito insuper nomine personae cui schedam tradidit.

par. 3. Si citatio fiat per edictum, cursor in edicti calce signet qua die et hora edictum affixum ad fores Curiae fueiit et quandiu affixum manserit.

par. 4. Si reus receptionem schedae recuset, cursor schedam ipsam subsignatam, addita die et hora recusationis, iudici remittat.

Can. 1722. par. 1. Cursor quae peregit ad iudicem referat in scriptis manu propria subsignatis, quae in actis serventur.

par. 2. Si per tabellariorum officium citatio transmittatur, asservetur in actis fides eiusdem officii.

Can. 1723. Si scheda citatoria non referat quae in can. 1715 praescribuntur aut non fuerit legitime intimata, nullius momenti sunt tum citatio tum acta processus.

Can. 1724. Regulae superius statutae pro rei citatione, ceteris quoque iudicii actibus, pro diversa tamen eorum natura, accommodandae et applicandae sunt, ut decretorum vel sententiarum denuntiationi aliisque huiusmodi.

Can. 1725. Cum citatio legitime peracta fuerit aut partes sponte in iudicium venerint:

1.o Res desinit esse integra;

2.o Causa fit propria illius iudicis aut tribunalis, coram quo actio instituta est;

3.o In iudice delegato firma redditur iurisdictio ita ut non exspiret resoluto iure delegantis;

4.o Interrumpitur praescriptio, nisi aliud cautum sit, ad normam can. 1508;

5.o Lis pendere incipit; et ideo statim locum habet principium: lite pendente, nihil innovetur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License