Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS X. De probationibus.
          • CAPUT II. De testibus et attestationibus.
            • ART. IV. De testium examine.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. IV. De testium examine.

 

Can. 1770. par. 1. Testes sunt examini subiiciendi in ipsa tribunalis sede.

par. 2.Ab hac generali regula excipiuntur:

1.o S. R. E. Cardinales, Episcopi et personae illustres quae suae civitatis iure eximuntur ab obligatione comparendi coram iudice testificandi causa: ii omnes eligere ipsi possunt locum ubi testificentur, de quo iudicem certiorem facere debent;

2.o Qui morbo aliove corporis vel animi impedimento aut conditione vitae, uti moniales, tribunalis sedem adire nequeunt; ii domi audiendi sunt;

3.o Qui extra dioecesim degentes, in dioecesim reverti et ad tribunalis sedem accedere sine gravi incommodo nequeunt; ii audiendi sunt a tribunali loci in quo commorantur ad normam can. 1570, par. 2, secundum interrogationes et instructiones a causae iudice transmissas;

4.o Qui in dioecesi quidem commorantur, sed in locis ita dissitis a tribunalis sede, ut sine gravibus impensis neque ipsi iudicem adire, neque a iudice adiri possint. Hoc in casu iudex debet propiorem aliquem sacerdotem dignum et idoneum deputare, ut cum assistentia alicuius, qui actuarii munere fungatur, examen horum testium perficiat, transmissis pariter eidem interrogationibus faciendis, datisque opportunis instructionibus.

Can. 1771. Examini testium partes assistere nequeunt, nisi iudex eas admittendas censuerit.

Can. 1772. par. 1. Testes seorsum singuli examinandi sunt.

par. 2. Prudenti tamen iudicis arbitrio relinquitur post edita testimonia testes inter se aut cum parte conferre, seu, vulgo, confrontare.

par. 3. Id autem fieri poterit si haec omnia simul concurrant, scilicet:

1.o Si testes inter se aut cum parte in re gravi et causae substantiam attingente dissentiant;

2.o Si nulla alia facilior ad veritatem detegendam suppetat via;

3.o Si scandali vel dissidiorum periculum non sit ex collatione pertimescendum.

Can. 1773. par. 1. Examen fit a iudice, vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius.

par. 2. In examine interrogationes non ab alio quam a iudice vel ab eo qui iudicis locum tenet, testibus deferendae sunt. Quapropter si partes, vel promotor iustitiae, vel defensor vinculi examini intersint et novas interrogationes testi faciendas habeant, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti proponere debent, ut eas ipse deferat.

Can. 1774. Testis primo interrogari debet non modo de generalibus personae adiunctis, hoc est, de nomine, cognomine, origine, aetate, religione, conditione, domicilio, sed etiam quae ipsi cum partibus in causa sit necessitudo; deinde deferendae sunt interrogationes quae causam ipsam respiciunt et sciscitandum unde et quomodo ea quae asserit, habeat cognita.

Can. 1775. Interrogationes breves sunto, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam quae agitur.

Can. 1776. par. 1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.

par. 2. Attamen si ea quae testificanda sunt ita a memoria sint remota, ut nisi prius recolantur, certo affirmari nequeant, poterit iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri rosse censeat.

Can. 1777. Testes oretenus testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agatur; tunc enim adnotationes, quas secum attulerunt, poterunt consulere.

Can. 1778. Responsio ex continenti redigenda est scripto ab actuario non solum quod attinet ad substantiam, sed etiam ad ipsa editi testimonii verba, nisi iudex, attenta causae exiguitate, satis habeat unam depositionis substantiam referri.

Can. 1779. Actuarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis quae forte acciderint, cum testes excutiebantur.

Can. 1780. par. 1. Testi, antequam ab auditorio discedat, debent legi quae actuarius de iis quae ipse viva voce testatus est, scripto redegit, data eidem testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.

par. 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.

Can. 1781. Testes, quamvis iam excussi, poterunt, parte postulante aut ex officio, antequam acta seu testificationes publici iuris fiant, denuo ad examen vocari, si iudex id necessarium vel utile ducat, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae absit periculum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License