Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS X. De probationibus.
          • CAPUT V. De probatione per instrumenta.
            • ART. I. De natura et fide instrumentorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V.

De probatione per instrumenta.

 

ART. I. De natura et fide instrumentorum.

 

Can. 1812. In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.

Can. 1813. par. 1. Praecipua documenta publica ecclesiastica haec sunt:

1.o Acta Summi Pontificis et Curiae Romanae et Ordinariorum in exercitio suorum munerum authentica forma exarata, itemque attestationes authenticae de iisdem actibus datae ab illis vel eorum notariis;

2.o Instrumenta a notariis ecclesiasticis confecta; 3.o Acta iudicialia ecclesiastica;

4.o Inscriptiones baptismi, confirmationis, ordinationis, professionis religiosae, matrimonii, mortis, quae habentur in regestis Curiae vel paroeciae, vel religionis, et attestationes scriptae ex iisdem desumptae et a parochis, vel Ordinariis, vel notariis ecclesiasticis confectae aut earum exemplaria authentica.

par. 2. Documenta publica civilia ea sunt quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure censentur.

par. 3. Litterae, contractus, testamenta et scripta quaelibet a privatis confecta, privatorum documentorum numero habentur.

Can. 1814. Documenta publica sive ecclesiastica sive civilia genuina praesumuntur, donec contrarium evidentibus argumentis evincatur.

Can. 1815. Recognitio aut impugnatio scripturae proponi potest in iudicio tum incidenter, tum ad instar causae principalis.

Can. 1816. Documenta publica fidem faciunt de iis quae directe et principaliter in eisdem affirmantur.

 

Can. 1817. Documentum privatum, sive agnitum a parte sive recognitum a iudice, probat adversus auctorem vel subscriptorem et causam ab eis habentes, perinde ac confessio extra iudicium facta; sed per se non habet vim probandi adversus extraneos.

Can. 1818. Si abrasa, correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta demonstrentur, iudicis est aestimare an et quanti huiusmodi documenta facienda sint.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License