Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS X. De probationibus.
          • CAPUT V. De probatione per instrumenta.
            • ART. II. De productione documentorum et actione ad exhibendum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. II. De productione documentorum et actione ad exhibendum.

 

Can. 1819. Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint aut in exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita, exceptis documentis quae publici iuris sunt, ceu leges rite promulgatae.

Can. 1820. Documenta in forma authentica sunt exhibenda et in iudicio deponenda, ut a iudice et ab adversario examinari possint.

Can. 1821. par. 1. Si dubium excitetur utrum fideliter exscriptum sit exemplar, an non, iudex ad instantiam partis vel etiam ex officio decernere potest, ut ipsum documentum exhibeatur, unde exemplar est desumptum.

par. 2. Si id fieri aut minime aut valde difficulter possit, iudex potest auditorem delegare aut loci Ordinarium rogare pro examine et collatione documenti, praescribens quibus de articulis et quemadmodum fieri debeat collatio; collationi vero utraque pars assistere potest.

Can. 1822. Documenta communia quaeve de communi agunt negotio, ut testamenta et instrumenta quae respiciunt successiones, bonorum partitiones, contractus aliaque huiusmodi de quibus lis est inter partes, quilibet ex litigantibus potest postulare ut in iure exhibeantur ab ea parte quae illa possidere dicitur.

Can. 1823. par. 1. Nemo tamen exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari nequeunt sine periculo damni ad normam can. 1755, par. 2, n. 2 aut sine periculo violationis secreti servandi.

par. 2. Attamen si qua saltem documenti particula, quam produci intersit, describi possit, et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest ut eadem exhibeatur.

Can. 1824. par. 1. Si pars exhibere recuset documentum de iure producendum, quod ipsa fertur possidere, iudex, altera parte postulante, auditoque, si opus sit, promotore iustitiae vel vinculi defensore, interlocutoria sententia statuat, an et quomodo eiusdem documenti exhibitio facienda sit.

par. 2. Parte parere recusante, iudicis est aestimare quanti haec recusatio facienda sit.

par. 3. Quod si pars documentum apud se esse neget, iudex poterit eam examini subiicere et ad iusiurandum de ea re praestandum adigere.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License