Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS X. De probationibus.
          • CAPUT VI. De praesumptionibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI.

De praesumptionibus.

 

Can.1825. par. 1. Praesumptio est rei incertae probabilis coniectura; eaque alia est iuris, quae ab ipsa lege statuitur; alia hominis, quae a iudice coniicitur.

par. 2. Praesumptio iuris alia est iuris simpliciter, alia iuris et de iure.

Can. 1826. Contra praesumptionem iuris simpliciter admittitur probatio tum directa tum indirecta; contra praesumptionem iuris et de iure, tantum indirecta, hoc est contra factum quod est praesumptionis fundamentum.

Can. 1827. Qui habet pro se iuris praesumptionem, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam; qua non probante, sententia ferri debet in favorem partis pro qua stat praesumptio.

Can. 1828. Praesumptiones, quae non statuuntur a iure, iudex ne coniiciat, nisi ex facto certo et determinato, quod cum eo, de quo controversia est, directe cohaereat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License