Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS X. De probationibus.
          • CAPUT VII. De iureiurando partium.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII.

De iureiurando partium.

 

Can. 1829. Si habeatur semiplena tantum probatio nec alia probationis adiumenta iam supersint et iudex aut iubeat aut admittat iusiurandum ad probationes supplendas, hoc iusiurandum dicitur suppletorium.

Can. 1830. par. 1. Huic iuriiurando vel maxime locus est cum adiuncta, quae civilem vel religiosum personae statum respiciunt, aliter comperiri nequeunt.

par. 2. Sed eodem abstineat iudex tum in causis criminalibus, tum in contentiosis, si de iure vel re magni pretii agatur aut de facto nimii momenti, aut si ius, res, factum non sit proprium personae cui iusiurandum esset deferendum.

par. 3. Deferri autem hoc iusiurandum potest sive ex officio, sive ad instantiam alterius partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, si iudicio intersint.

par. 4. Regulariter deferatur ei qui pleniores habet probationes.

par. 5. Iudicis tamen est decreto definire an et quando adiuncta concurrant, cur iusiurandum suppletorium deferri debeat.

Can. 1831. par. 1. Pars cui iusiurandum suppletorium defertur in rebus quae ad eius statum civilem vel religiosum non pertinent, potest ex iusta causa illud recusare vel in adversarium referre.

par. 2. Quanti autem haec recusatio facienda sit, utrum iusta sit, an potius confessioni aequiparanda, iudicis est aestimare.

par. 3. Iusiurandum suppletorium, ab una parte praestitum, potest ab altera impugnari.

Can. 1832. Si de iure ad damni reparationem constet, sed quantitas damni aestimari certe non possit, iudex potest parti quae damnum passa est, iusiurandum deferre, quod aestimatorium dicitur.

Can. 1833. In deferendo iureiurando aestimatorio haec servanda sunt:

1.o Iudex a parte, quae damnum passa est, petat ut sub iurisiurandi sanctitate designet res sibi ablatas vel dolo perditas, earumque pretium et valorem secundum probabilem suam aestimationem exprimat;

2.o Si taxatio iudici nimia videatur, eam ad aequitatem reducat, prae oculis habens omnia indicia et argumenta usu comprobata, adhibitis etiam, si opus sit, peritis, quo magis veritati et iustitiae consulatur.

Can. 1834. par. 1. Non solum ante initam litem partes convenire possunt ut controversia per iusiurandum ab alterutra praestandum transigendo dirimatur, sed pendente quoque lite et in quolibet eius momento et statu, altera pars potest, iudice probante, alteri iusiurandum deferre, ea conditione ut quaestio sive principalis sive incidens, secundum iusiurandum decisa habeatur.

par. 2. Iusiurandum huiusmodi dicitur decisorium.

Can. 1835. Decisorium iusiurandum deferri nequit, nisi:

1.o De re, in qua cessio et transactio admittitur, et quae pro litigantium personis non sit nimii momenti seu pretii;

2.o Ab eo qui cedere aut transigere potest;

3.o Ei, qui cedere vel transigere valet, quique pariter pro se non habeat plenam probationem;

4.o De mera notitia facti aut de facto, quod proprium sit illius, cui iusiurandum defertur.

Can. 1836. par. 1. Hoc iusiurandum potest a parte, a qua delatum est, revocari quousque praestitum non fuerit, et ab altera parte acceptari et praestari, vel minus, aut referri in adversarium.

par. 2. Praestito iureiurando, quaestio secundum iuratam formulam finita est, perinde ac si cessio aut transactio iudicialis intercessisset.

par. 3. Si iusiurandum recusetur nec referatur in adversarium, iudicis est aestimare quanti facienda sit recusatio, utrum iustis innitatur causis an potius confessioni sit aequiparanda.

par. 4. Si in adversarium referatur, hic debet illud praestare, secus causa cadit.

par. 5. Ut iusiurandum in adversarium referri possit, eaedem illae concurrant conditiones necesse est, quae ad illud deferendum requiruntur, atque idem intercedat iudicis ministerium.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License