Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS XI. De causis incidentibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XI.

De causis incidentibus.

 

Can. 1837. Causa incidens habetur, quoties, incepto saltem per citationem iudicio, ab una ex partibus aut a promotore iustitiae vel vinculi defensore, si iudicio intersint, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo lis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.

Can. 1838. Causa incidens proponitur vel oretenus vel per libellum, indicato nexu qui intercedit inter ipsam et causam principalem, et servatis, quoad eius fieri poterit, regulis can. 1706-1725 statutis.

Can. 1839. Iudex, libello vel petitione verbali receptis, auditis partibus, et, si opus sit, promotore iustitiae, vel vinculi defensore, secum deliberet num proposita incidens quaestio futilis sit et ad retardandum principale iudicium unice excitata; itemque num causa incidens talis sit naturae et tali nexu cum causa principali cohaereat, ut ante eam resolvi debeat. Si ita se res habeat, libellum vel instantiam admittat; aliter decreto suo eam reiiciat.

Can. 1840. par. 1. Utrum incidens quae excitetur quaestio, definienda sit iudicii forma servata, an mero decreto, iudex, attenta rei qualitate et gravitate, aestimet.

par. 2. Si causa incidens sit iudicialiter definienda, regulae, quoad eius fieri poterit, servandae sunt, quae in ordinariis iudiciis obtinent; curet tamen iudex ut dilationum termini sint quam maxime breves.

par. 3. Iudex in decreto quo, non servata iudicii forma, vel reiicit vel definit quaestionem incidentem, rationes quibus innititur, in iure et in facto breviter exponat.

Can. 1841. Antequam finiatur causa principalis, iudex interlocutoriam sententiam potest, iusta intercedente causa, corrigere aut revocare sive ex se, auditis partibus, sive ad instantiam unius partis audita altera parte, et requisito semper voto promotoris iustitiae aut defensoris vinculi, si adsint.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License