Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS XII. De processus publicatione, de conclusione in causa et de causae discussione.
          • XIII]TITULUS XIII. De sententia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII]TITULUS XIII.

De sententia.

 

Can. 1868. par. 1. Legitima pronuntiatio qua iudex causam a litigantibus propositam et iudiciali modo pertractatam definit, sententia est: eaque interlocutoria dicitur, si dirimat incidentem causam; definitiva, si principalem.

par. 2. Ceterae iudicis pronuntiationes decreta vocantur.

Can. 1869. par. 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo cirqa rem sententia definiendam.

par. 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.

par. 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia, nisi lex aliquid expresse statuat de efficacia alicuius probationis.

par. 4. Iudex qui eam certitudinem efformare sibi non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris et reum dimittat, nisi agatur de causa favorabili, quo in casu pro ipsa pronuntiandum est, et salvo praescripto can. 1697, par. 2.

Can. 1870. Sententia ferri a iudice debet, expleta causae disceptatione; et si causa sit implicatior et contentionum vel documentorum mole difficilior, interponi potest congruum temporis intervallum.

Can. 1871. par. 1. In tribunali collegiali, qua die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses constituat; et nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis sede conventus habeatur.

par. 2. Assignata conventui die, singuli iudices scriptas afferent conclusiones suas in merito causae, et rationes tam in facto quam in iure, quibus ad conclusionem suam venerint: quae conclusiones actis causae adiungantur, secreto servandae.

par. 3. Prolatis ex ordine, secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu relatore initium fiat, singulorum conclusionibus, habeatur moderata discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.

par. 4. In discussione autem fas unicuique est a pristina sua conclusione recedere.

par. 5. Quod si iudices in prima discussione ad hanc sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum; qui tamen ultra hebdomadam comperendinari non debet.

Can. 1872. Si unicus sit iudex, ipsius tantum est sententiam exarare; in tribunali vero collegiali servetur praescriptum can.1584.

Can. 1873. par. 1. Sententia debet:

1.o Definire controversiam coram tribunali agitatam; hoc est reum absolvere vel condemnare quod attinet ad petitiones vel accusationes adversus eum prolatas, data singulis dubiis, seu controversiae articulis, congrua responsione;

2.o Determinare (saltem quatenus fas sit et materia patiatur), quid pars damnata dare, facere, praestare, aut pati debeat, aut a quo abstinere; itemque quo modo, loco vel tempore obligatio implenda sit;

3.o Continere rationes seu motiva quae dicuntur, tam in facto quam in iure, quibus dispositiva sententiae pars innititur;

4.o Statuere de litis expensis.

par. 2. In tribunali collegiali motiva ab extensore desumantur ex iis quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi ab ipsa iudicum maiore parte praefinitum fuerit quaenam sint motiva proferenda.

Can. 1874. par. 1. Sententia ferri debet, divino Nomine ab initio semper invocato.

par. 2. Dein exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal; qui sit actor, reus procurator, nominibus et domicilio rite designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerint.

par. 3. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conlusionibus.

par. 4. Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus quibus innititur.

par. 5. Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus exarata est et cum subscriptione iudicis vel omnium iudicum, si plures fuerint, et notarii.

Can. 1875. Regulae superius positae locum habent potissimum in proferenda sententia definitiva; sed applicantur etiam, quantum diversa res patitur, in proferenda interlocutoria.

Can. 1876. Sententia, hac ratione redacta, quamprimum publicetur.

Can. 1877. Publicatio sententiae fieri potest tribus modis, vel citando partes ad audiendam sententiae lectionem sollemniter factam a iudice pro tribunali sedente; vel partibus denuntiando sententiam esse penes cancellariam tribunalis, unaque facultatem ipsis fieri eandem legendi et eiusdem exemplar petendi; vel tandem, ubi usus viget, sententiae exemplar transmittendo ad partes per publicos tabullarios ad normam can. 1719.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License