Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS XIV. De iuris remendiis contra sententiam.
          • CAPUT I. De appellatione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT I.

De appellatione.

 

Can. 1879. Pars quae aligua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus interfuerunt, ius habent a sententia appellandi, id est provocandi ab inferiore iudice qui sententiam tulit, ad superiorem, salvo praescripto can. 1880.

Can. 1880. Non est locus appellationi:

1.o A sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae;

2.o A sententia iudicis qui a Sancta Sede delegatus est ad videndam causam cum clausula appellatione remota;

3.o A sententia vitio nullitatis infecta;

4.o A sententia quae in rem iudicatam transiit;

5.o A definitiva quae iuriurando litis decisorio innixa est;

6.o A iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeat vim definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva;

7.o A sententia in causa pro qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam;

8.o A sententia contra contumacem, qui a contumacia se non purgaverit;

9.o A sententia lata contra eum qui in scriptis expresse professus est se appellationi renuntiare.

Can. 1881. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata est intra decem dies a notitia publicationis sententiae.

Can. 1882. par. 1. Appellatio fieri potest oretenus coram iudice pro tribunali sedente, si publice sententia legatur, statimque ab actuario scriptis redigenda est.

par. 2. Aliter facienda est in scriptis, salvo casu de quo in can. 1707.

Can. 1883. Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius interpositione, nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.

Can. 1884. par. 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et libelli appellatorii quem iudici inferiori exhibuerat.

par. 2. Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo obtinere nequeat, interim termini non decurrunt et impedimentum significandum est iudici appellationis, qui iudicem a quo praecepto obstringat officio suo quamprimum satisfaciendi.

Can. 1885. par. 1. Si casus de quo in can. 1733 contigerit intra terminum ad appellandum utilem sed antequam appellatio interposita sit, sententia debet iis quorum interest denuntiari eisque concessi intelliguntur termini a iure statuti a die denuntiationis computandi.

par. 2. Si contigerit postquam fuerit appellatum, appellatio interposita eisdem denuntietur, in quorum favorem a die denuntiationis denuo currere incipit tempus utile ad appellationem prosequendam.

Can. 1886. Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo, sive coram iudice ad quem, deserta censetur appellatio.

Can. 1887. par. 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam reo, et vicissim.

par. 2. Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare; idque facere potest etiam sub conditione recedendi, si prior pars ab instantia recesserit.

par. 3. Si sententia plura capita contineat, et appellans quaedam tantummodo capita impugnet, cetera capita exclusa habeantur; si nullum determinavit caput, appellatio praesumitur facta contra omnia capita.

Can. 1888. Si unus ex pluribus correis aut actoribus sententiam impugnet, impugnatio censetur ab omnibus facta, quoties res petita sit individua aut obligatio solidalis; expensas vero iudiciales ille tantum sustinere debet qui appellavit, si iudex appellationis primam sententiam confirmaverit.

Can.1889. par. 1. Appellatio in suspensivo exsecutionem appellatae sententiae suspendit ac propterea in suo robore permanet principium: <lite pendente nihil innovetur> ; appellatio autem in devolutivo tantum, non suspendit exsecutionem sententiae, licet lis adhuc pendeat circa meritum causae.

par. 2. Omnis appellatio est in suspensivo, nisi aliud in iure expresse caveatur, firmo praescripto can.1917, par. 2.

Can. 1890. Interposita appellatione tribunal a quo debet ad iudicem ad quem actorum causae authenticum exemplar vel ipsamet originalia acta causae transmittere ad normam can. 1644.

Can. 1891. par. 1. In gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest ut prior sententia vel confirmetur, vel reformetur sive ex toto sive ex parte.

par. 2. Sed novis exhibitis documentis et novis probationibus poterit causa instrui, servatis regulis traditis in can. 1786, 1861.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License