Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS XV. De re iudicata et de restitutione in integrum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XV.

De re iudicata et de restitutione in integrum.

Can. 1902. Res iudicata habetur:

1.o Duplici sententia conformi;

2.o Sententia intra utile tempus non appellata; aut quae, licet appellata coram iudice a quo, deserta fuit coram iudice ad quem;

3.o Sententia definitiva unica, a qua non datur appellatio ad normam can. 1880.

Can. 1903. Nunquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum; sed ex duplici sententia conformi in his causis consequitur, ut ulterior propositio non debeat admitti, nisi novis prolatis iisdemque gravibus argumentis vel documentis.

Can. 1904. par. 1. Res iudicata praesumptione iuris et de iure habetur vera et iusta nec impugnari directe potest.

par. 2. Facit ius inter partes et dat exceptionem ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.

Can. 1905. par. 1. Adversus sententiam contra quam non suppetat ordinarium remedium appellationis aut querelae nullitatis, datur remedium extraordinarium restitutionis in integrum intra fines can. 1687, 1688, dummodo de evidenti iniustitia rei iudicatae manifesto constet.

par. 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi:

1.o Sententia documentis innitatur, quae postea fuerint falsa deprehensa;

2.o Postea detecta fuerint documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia peremptorie probent;

3.o Sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius;

4.o Legis praescriptum evidenter neglectum fuerit.

Can. 1906. Ad restitutionem in integrum concedendam competens est iudex qui sententiam tulit, nisi ea petatur ex neglecto a iudice praescripto legis; quo in casu eam concedit tribunal appellationis.

Can. 1907. par. 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.

par. 2. Si tamen suspicio sit ex probabilibus indiciis petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License