Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS XVI. De expensis iudicialibus et gratuito patrocinio.
          • CAPUT I. De expensis iudicialibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XVI.

De expensis iudicialibus et gratuito patrocinio.

 

CAPUT I.

De expensis iudicialibus.

 

Can. 1908. In causis contentiosis possunt partes adigi ad aliquid solvendum, titulo expensarum iudicialium, nisi ab hoc onere eximantur ad normam can. 1914-1916.

Can. 1909. par. 1. Concilii Provincialis, vel conventus Episcoporum est taxarum notulam ac regulam statuere in qua praefiniatur quid partes debeant pro expensis iudicialibus; quae sit retributio pro advocatorum et procuratorum opera a partibus solvenda; quae mercedis mensura pro versionibus et transcriptionibus; pro his examinandis et fide facienda de earum fidelitate; itemque pro exscribendis ex archivo documentis.

par. 2. Potest autem iudex pro suo prudenti arbitrio exigere ut pecunia pro iudicialibus expensis, pro indemnitate testium, pro honorariis peritorum debita a parte quae petit vel, si iudex ex officio agat, ab actore, antea deponatur penes tribunalis cancellariam aut saltem congrua cautio praestetur pecuniam deinde solutum iri.

Can.1910. par. 1. Victus victori iudiciales expensas regulariter reficere tenetur tum in causa principali tum in incidenti.

par. 2. Si actor vel reus temere litigaverit, etiam ad damnorum refectionem damnari debet.

Can. 1911. Si actor vel reus partialiter tantum succubuerit, aut lis agitata fuerit inter consanguineos vel affines, aut de quaestione valde ardua actum fuerit, aut quacunque alia iusta et gravi de causa, poterit iudex pro suo prudenti arbitrio ex toto vel ex parte inter litigantes expensas compensare; idque debet exprimere in ipso sententiae tenore.

Can. 1912. Si plures sint in causa qui condemnationem ad expensas mereantur, iudex eos damnet in solidum, si agatur de obligatione solidati; aliter pro rata.

Can. 1913. par. 1. A pronuntiatione circa expensas non datur distincta appellatio; sed pars quae se gravatam putat, oppositionem intra decem dies facere potest coram eodem iudice: qui de hac re cognoscere denuo poterit, et taxationem emendare ac moderari.

par. 2. Appellatio a sententia circa causam principalem secumfert appellationem a pronuntiatione circa expensas.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License