Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO II. DE PECULIARIBUS NORMIS IN CERTIS QUIBUSDAM IUDICIIS SERVANDIS.
        • TITULUS XIX. De iudicio criminali.
          • CAPUT III. De correptione delinquentis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III.

De correptione delinquentis.

 

Can. 1947. Si reus interrogatus delictum confiteatur, Ordinarius, loco criminalis iudicii, utatur correptione iudiciali si eidem locus sit.

Can. 1948. Correptio iudicialis locum habere nequit:

1.o In delictis quae poenam secumferunt excommunicationis specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservatae, aut privationis beneficii, infamiae, depositionis aut degradationis;

2.o Quando agitur de ferenda sententia declaratoria poenae vindicativae vel censurae in quam quis inciderit;

3.o Quando Ordinarius existimet eam non sufficere reparationi scandali et restitutioni iustitiae.

Can. 1949. par. 1. Correptioni locus esse potest semel et iterum, non autem tertio contra eundem reum.

par. 2. Quare si post alteram correptionem reus idem delictum commiserit, criminale iudicium instrui aut inceptum continuari debet ad normam can. 1954 seqq.

Can. 1950. Intra fines can. 1947, 1948 potest correptio ab Ordinario adhiberi non solum antequam gradus fiat ad formale iudicium, sed etiam eo incepto ante conclusionem in causa; ac tunc quidem iudicium suspenditur, nisi tamen prosequendum idcirco sit quia correptio in irritum cesserit.

Can. 1951. par. 1. Correptio adhiberi etiam potest; cum interposita fuit querela damni ex delicto.

par. 2. Quo in casu Ordinarius potest de bono et aequo, partibus consentientibus, videre et dirimere quaestionem de damno.

par. 3. Sed si censuerit quaestionem de damno difficulter de bono et aequo posse definiri, licet ipsi, remissa ordini iudiciario solutione huius quaestionis, per correptionem consulere reparationi scandali et emendationi delinquentis.

Can. l952. par. 1. Correptio iudicialis, praeter monita salutaria, debet plerumque coniuncta habere quaedam opportuna remedia, aut poenitentiarum vel piorum operum praescriptionem, quae valeant ad publicam reparationem laesae iustitiae aut scandali.

par. 2. Salutaria remedia, poenitentiae, pia opera reo praescribenda, mitiora et leviora esse debent iis, quae in criminali iudicio per sententiam condemnatoriam ipsi infligi possent et deberent.

Can. 1953. Correptio censetur inutiliter adhibita, si reus remedia, poenitentias et pia opera sibi praescripta non acceptet aut acceptata non exsequatur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License