Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS SECUNDA. DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS BEATORUM.
        • TITULUS XXIII. De probationibus in his processibus adhibendis.
          • CAPUT II. De teslibus et peritis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II.

De teslibus et peritis.

 

Can. 2023. In processibus beatificationis omnes Christifideles, salvo praescripto can. 2027, par. 2, n.1, tenentur, licet non vocati, ea in Ecclesiae notitiam perferre, quae contra virtutem aut miracula aut martyrium Servi Dei facere ipsis videantur.

Can. 2024. Tanquam testes vocandi in primis sunt a promotore fidei, etsi a postulatore non inducti, ii omnes qui cum Servo Dei familiaritatem vel consuetudinem habuerunt.

Can. 2025. par. 1. Omnes de quibus in can. 2023, 2024, nisi iam tanquam testes se inductos sciverint, dare litteras debent ad proprium Ordinarium, quibus utrum consuetudinem cum Servo Dei habuerint, an aliquod factum peculiare aperiendum cognoscant et quodnam illud sit, breviter exponant; Ordinarius vero has litteras promotori fidei transmittendas curet.

par. 2. Religiosi vel religiosae litteras eiusmodi, sigillo clausas, immediate et directe ad Ordinarium aut fidei promotorem transmittant, vel confessario tradant qui illas quamprimum ad Ordinarium vel promotorem fidei deferendas curet.

par. 3. Illitterati rem parocho exponant, qui ad Ordinarium vel promotorem fidei eam referat.

Can. 2026. Superiores religiosi gravi obligatione tenentur curandi ut omnes subditi, qui debent, accedant ad deponendum, quos tamen nec directe nec indirecte impellant ad testandum in unum potius quam in alium sensum.

Can. 2027. par. 1. Admittuntur ut testes consanguinei, affines, familiares, haeretici quoque et infideles.

par. 2. Admitti nequeunt:

1. Confessarius ad normam can. 1757, par. 3, n. 2;

2. Postulator, advocatus aut procurator in causa, durante munere; si vero munus penitus dimiserint, admittuntur, sed adminiculum tantum suppeditare possunt;

3. Qui munere iudicis aliquando in causa functi sunt.

Can. 2028. par. 1. Medici a curatione, quicunque ii sint, cum de miraculis agitur, tanquam testes sunt inducendi.

par. 2. Quod si renuerint se tribunali sistere, curet iudex nt saltem scriptam et iuratam relationem de morbo eiusque processu conficiant actis inserendam, vel eorum sententia per interpositam personam excipiatur, deinde examini subiiciendam.

Can. 2029. Testes in sua testificatione propriae scientiae causam reddere debent circa ea quae asserunt; secus eorum testimonium nihili faciendum est.

Can. 2030. Ad probandam famam sanctitatis vel martyrii Servi Dei qui pertinuerit ad aliquam religionem, dimidia saltem pars testium debent esse extranei.

Can. 2031. Cum peritorum opera est necessaria:

1. Periti sint saltem duo, quorum alter alteri sit ignotus, salvo praescripto n. 4;

2. Deputentur a tribunali per maiorem suffraiorum partem, audito fidei promotore, vel, si penes Sacram Congregationem operam suam praestare debeant, a Cardinali Ponente, audito fidei generali Promotore; semper autem excludi debent qui in causa testis munere functi sunt;

3. Postulator certior ne fiat quinam periti fuerint designati; et ipsimet periti de sua designatione secretum servent;

4. Periti seorsum singuli ad peritiam deveniant, nisi ex iusta causa iudex, assentiente promotore fidei, permittat ut ii simul peritiam instituant;

5. Singuli relationem peritiae a se confectae scripto tradant; sed deinde seorsum interrogentur, etsi peritiam simul confecerint.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License