Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS SECUNDA. DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS BEATORUM.
        • TITULUS XXIV. De processu beatificationis Servorum Dei per viam non cultus.
          • CAPUT I. De processibus a loci Ordinario iure proprio instruendis.
            • ART. II. De processu informativo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. II. De processu informativo.

 

Can. 2049. Processus informativus per Ordinarios instruitur; et si inchoatus non fuerit intra triginta annos a morte Servi Dei, ut ad ulteriora procedi possit, probari debet nullam in casu fraudem vel dolum aut culpabilem negligentiam adfuisse.

Can. 2050. par. 1. In testium excussione super fama sanctitatis, martyrii et miraculorum serventur praescripta can. 2019, 2020.

par. 2. Non est necesse ut constet in specie de virtutibus, martyrio, miraculis, sed sufficit ut probetur fama in genere, spontanea, non arte aut diligentia humana procurata, orta ab honestis et gravibus personis, continua, in dies acta et vigens in praesenti apud maiorem partem populi.

par. 3. Praemissis generalibus quaestionibus ad normam can. 1774, testibus quaestio in primis a iudice proponatur quid nempe de vita, virtutibus, miraculis aut martyrio Servi Dei ad eorum notitiam pervenerit et quomodo haec noverint et an sciant de eisdem esse publicam famam, et deinde interrogandi sunt super interrogatoriis a promotore fidei confectis et super articulis a postulatore exhibitis.

Can. 2051. Absolvi nequit processus informativus nisi prius promotor fidei omnes ad se remissas litteras, de quibus in can. 2025, expenderit eique constiterit examinatos fuisse eos de quibus in can. 2023-2025.

Can. 2052. Tribunal cum iudicaverit probationes omnes sive per testium examen sive per documentorum exhibitionem fuisse collectas et scripta omnia Servi Dei, quae haberi poterant, in actis esse, audito promotore fidei, moneat postulatorem ut, si alia habeat, offerat intra certum temporis spatium, quo elapso, processui finis imponitur.

Can. 2053. Iubente iudice et non contradicente promotore fidei, notarius publicet processum; qui scribae a tribunali designato transcribendus tradatur.

Can. 2054. Exemplar processus, seu, ut aiunt, transumptum, sicut acta archetypa, manu transcribantur.

Can. 2055. Absoluto transumpto, fiat eius collatio cum archetypo a notario et ab eius adiuncto, praesentibus uno ex iudicibus et promotore fidei; qua collatione expleta, ad authenticitatem transumpti probandam tum notarius tum iudex et promotor fidei subscriptione sua et sigillo transumptum communiant.

Can. 2056. par. 1. Absoluta collatione, archetypum clauditur et sigillis munitur in archivo Curiae diligenter asservandum et nunquam aperiendum sine venia Sedis Apostolicae.

par. 2. Transumptum vero clauditur et obsignatur sigillo Ordinarii atque hac de re notarius instrumentum in duplici exemplari conficit, alterum Romam transmittendum, alterum in archivo Curiae asservandum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License