Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS SECUNDA. DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS BEATORUM.
        • TITULUS XXIV. De processu beatificationis Servorum Dei per viam non cultus.
          • CAPUT I. De processibus a loci Ordinario iure proprio instruendis.
            • ART. IV. De transmissione processus scriptorum Servi Dei, processus informativi et de non cultu ad Sacram
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. IV. De transmissione processus scriptorum Servi Dei, processus informativi et de non cultu ad Sacram

Congregationem.

 

Can. 2061. Ordinarius statim ac expleverit perquisitionem scriptorum, ea Romam una cum processiculo mittat diligentiarum, idest cum iuridica relatione diligentiarum quibus in perquirendis scriptis usus est.

Can. 2062. Si post perquisitionem scriptorum Servi Dei alia in decursu causae reperiantur, ea statim ad Sacram Congregationem transmittenda sunt, nec ad ulteriora procedi potest, nisi prius revisa fuerint.

Can. 2063. par. 1. Transumptum processus informativi Ordinarius postulatori tradat ad Sacram Congregationem transmittendum.

par. 2. Una cum transumpto mittat quoque litteras tum iudicum ad Sacram Congregationem tum promotoris fidei ad Promotorem fidei generalem, ut Sacra Congregatio certior fiat tum de fide testibus praestanda tum de omnibus actis legitime absolutis.

par. 3. Transmittat quoque Ordinarius descriptionem formae sigilli, quo transumptum obsignavit, vel eiusdem sigilli exemplar.

Can. 2064. Item Ordinarius expletum processum de non cultu ad Sacram Congregationem per postulatorem transmittat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License